Text List

III, D. 20, A. 1, Q. 6

III, D. 20, A. 1, Q. 6

Utrum alio modo potuerit Deus genus humanum salvare.

Sexto et ultimo quaeritur, utrum alio modo potuerit Deus genus humanum salvare.

Rationes Principales

Et quod sic, videtur. Primo per illud quod dicit Leo Papa in quodam sermone in Ramis Palmarum : "Omnipotentia Filii Dei, quae propter eamdem essentiam est aequalis Patri, potuisset liberare genus humanum solo imperio voluntatis suae, nisi divinis operibus maxime congruisset ut nequitiae hostilis adversitas eo quem vicerat, vinceretur".

Item, hoc ipsum dicit Augustinus, De Trinitate, et habetur in littera : "Dicimus alium modum possibilem Deo fuisse, cuius potestati cuncta subiacent ; sed nostrae miseriae sanandae convenientiorem ali uin non fuisse".

Item, hoc ipsum ostenditur expressius auctoritate Gregorii, XX, in Moralibus : "Qui nos fecit existere ex nihilo ; revocare etiam sine morte et passione sua potuit".

Item, hoc ipsum ostenditur per deductionem ad inconveniens, quia, si non potuisset nos alio modo liberare, ergo tunc fuisset divina potentia limitata. et persona Christi passioni subiecta ; quod omnino est absurdum : ergo et illud ex quo sequitur.

Contra : Super illud ad Hebraeos 2, 10 : "Decebat auctorem salutis eorum per passionem consumnari", Glossa : "Nisi Christus moreretur, homo non redimeretur et non redemptus periret et frustra essent omnia facta". Si ergo hoc est impossibile, restat quod primum est impossibile, scilicet Christum non mori pro salute generis humani. Et si hoc, impossibile fuit alio modo genus humanum liberari quam per mortem Christi.

Item, Anselmus, in libro Cur Deus homo : "Non potuit transire calicem nisi biberet, non quia non posset vitare mortem, si vellet, sed, sicut dictum est, impossibile fuit aliter salvare mundum". Redit ergo idem quod prius.

Item, sicut dicit Augustinus: "Nullus alius modus fuit isto congruentior". Si ergo optimi "est optima adducere", sicut boni est bona facere, videtur quod necessarium fuit summam bonitatem istum modum eligere. Si ergo necessarium fuit eligere istum modum, impossibile fuit alio modo salvari.

Item, Deus, cum sit summe iustus, negare se ipsum non potest : ergo, si debet reparare genus humanum, necesse est quod reparet per viam iustitiae ; sed reparatio per viam iustitiae non potest esse nisi per satisfactionem, sicut supra fuit ostensum ; satisfacere autem pro toto genere humano non potest nisi Deus et homo ; modus satisfaciendi sufficiens esse non potest, nisi ut solvatur anima pro anima et detur vita pro vita : ergo, a primo, impossibile fuit quod Deus humanum genus repararet alia via.

Conclusio

Genus humanum ex parte Dei reparantis et liberantis potuit alia via quam per mortem Christi reparari; licet ex parle generis humani reparati non poluit salvari nisi hac via a Deo determinala.

Respondeo : Dicendum quod, cum quaeritur, utrum alio modo genus humanum potuerit reparari quam per mortem Christi, potest quaeri vel de potentia Dei reparantis vel ex parte generis humani reparati. Si ex parte Dei reparantis, sic absque dubio aliter potuit genus numanum liberare et reparare, sicut Sancti dicunt ; et magister Hugo de Sancto Victore alium modum assignat, in libro De sacramentis, et Magister recitat in littera. Non enim est limitanda divina potentia, immo etiam sicut solo nutu mentis et imperio voluntatis potuit. creare, ita etiam potuit reparare. Si autem quaeratur de potentia ex parte generis humani reparati et liberati, sic dicendum quod determinafum fuit sibi posse ad hanc viam ; et isto modo intelligendo concedi potest quod genus humanum non potuit aliter reparari, sicut conceditur quod nullus homo potest salvari nisi credat in Christum. Non enim patet nobis alia via salutis, nec est aliud nomen sub caelo, in quo oporteat nos salvos fieri. Potuisset tamen Deus, si voluisset, aliud nomen dare in quo salus nostra consisteret. Concedendae sunt igitur rafiones ad primam partem, quoniam ostendunt alium modum nostrae salutis Deo fuisse possibilem quantum est ex parte divinae potentiae.

Ad Rationes

Ad illud vero quod obicitur in contrarium de Glossa et de Anselmo, dicendum quod auctoritates illae intelliguntur quantum est ex parte nostra, praesupposita dispositione divitia, qua nos sic et non alio modo liberare decrevit. Per hunc etiam modum intelligenda est auctoritas Ambrosii, quae posita fuit supra, distinctione decima octava, capitulo ultimo. Tantum, inquit, fuit peccatum nostrum ut salvari non possemus, nisi unigenitus Dei Filius moreretur pro nobis debitoribus mortis. Hoc, inquam, intelligendum est quia Deus nos aliter non decrevit salvare. Per hunc etiam modum intelligendae sunt auctoritates consimiles.

Ad illud quod obicitur, quod optimi est optima adducere, dicendum quod est optimum simpliciter et optimum in genere. Et optimum in genere potest esse magis et minus bonum ; et Deus adducit optima in genere, et ideo si facit optima ut etiam possit facere meliora et minus bona. Ideo, quamvis iste modus esset nostrae miseriae convenientior, non tamen oportuit quod ita eligeret istum modum quod non posset eligere alium modum.

Ad illud quod ultimo obicitur, quod Deus non potest facere contra suam iustitiam, et iustitia non potest praeter satisfactionem culpam dimittere, responderi potest per interemptionem duarum propositionum quas proponit, quarum prima est haec, quod non potuit liberari genus humanum nisi per viam iustitiae : potuit enim liberare per viam misericordiae ; nec in hoc fuisset factum praeiudicium iustitiae, si hoc facere voluisset. Potuisset enim omnia demerita delere et hominem in priori statu constituere, nec remansisset aliquid inordinatum in universo nec etiam impunitum. Peccatum enim fert secum poenam suam, per quam ordinatur ; et ita si sine satisfactione genus humanum liberasset, non propter hoc contra iustitiam fecisset. Potest etiam responderi per interemptionem illius quod nullo alio modo potuit satisfacere nisi per mortem. Quamvis enim hoc esset magis congruum, fortassis modicum supplicium in tam nobili persona suffecisset ad humani generis reparationem ; sed Dominus in liberando supererogavit, propter quod dicitur : Copiosa apud eum redemptio. Esto tamen quod non alio modo potuisset satisfieri pro genere humano, nec genus humanum aliter redimi, sicut multi concedunt, tamen ex hoc non sequitur quod alio modo non potuerit liberari. De liberatione enim firmiter credo quod alio modo potuit liberare ; de redemptione vero nec nego nec audeo affirmare, quia temerarium est, cum de divina potentia agitur, terminum ei praefigere. Amplius enim potest quam nos possumus cogitare.

PrevBack to TopNext