Text List

III, D. 20, A. 1, Q. 5

III, D. 20, A. 1, Q. 5

Utrum Deus debuerit modum satisfaciendi per passionem Christi acceptare.

Quinto quaeritur, utrum Deus debuerit modum satisfaciendi per passionem Christi acceptare.

Rationes Principales

Et quod sic, videtur. Debitum mortis nullo modo melius solvitur quam per mortem gratuitam ; sed omnes eramus debitores mortis : ergo optime satisfactum est Deo per mortem illius qui non erat debitor mortis.

Item, nullo modo melius emendatur peccatum, quod commissum est per suavitatem, quam per supplicii acerbitatem. Si ergo peccatum humani generis commissum fuit per gustum et suavitatem ligni vetiti, videtur quod decentissimus modus satisfaciendi fuit per supplicium crucis.

Item, convenientissimus modus satisfaciendi est per difficultatem pro peccato, quod quis commisit multa facilitate ; sed faeillimum fuit primo homini abstinere a peccato : ergo difficillimus modus satisfaciendi fuit illi peccato convenientissimus. Sed hoc est sustinendo mala usque ad mortem : ergo et hoc modo satisfecit Christus : ergo etc.

Item, decentissimus modus satisfaciendi de elatione est per abiectionem et vilificationem ; sed nulla maior vilificatio fuit quam quae fuit in sustinentia opprobrii crucis : ergo talis modus satisfaciendi maxime conveniebat nostrae infirmitati : ergo decuit ipsum a summo medico acceptari.

Sed contra : Maximae crudelitatis est hominem iustissimum morti tradere ; sed Christus fuit iustissimus : ergo crudelissimum fuit ex quacumque causa tradere ipsum morti : ergo talis mod us satisfaciendi nullatenus debuit a Deo acceptari. Si tu dicas quod non tradidit ipsum morti, contra hoc est quod dicitur ad Philippenses 2, 8 : "Factus est obediens usque ad mortem" ; et in multis aliis locis dicitur illud idem.

Item, maximae perversitatis et iniustitiae est damnare innocentem ut absolvatur nocens ; sed nos omnes sicut oves erravimus, ipse vero peccatum non fecit : ergo videtur quod iniuste fecerit Dominus, cum in eo posuit iniquitates omnium nostrum.

Item, Deus mortem non fecit nec delectatur in perditione vivorum. Si ergo Deus delectatur in satisfactione et non delectatur in alicuius morte, non videtur quod debuerit acceptare mortem Christi pro satisfactione.

Item, multo melior est vita Christi, quam esset mors. Ergo, si mors Christi potuit Deo satisfacere pro nobis, multo magis vita eius debuit satisfacere : ergo magis debuit acceptare vitam ad satisfaciendum quam mortem.

Item, non est modus ordinatus satifaciendi in quo additur peccatum super peccatum ; sed Christus occidi non poterat sine gravissimo peccato : ergo inordinatus modus satisfaciendi videtur esse per mortem Christi.

Item, gravius fuit peccatum occidentium Christum quam esset peccatum Adae. Ergo, si non potuit fieri satisfactio pro peccato Adae nisi Christus semel moreretur, videtur quod non potuerit satisfactio fieri pro peccato occidentium Christum nisi Christus secundo occideretur ; pari ratione nec de occisione illa nisi occideretur tertio, et sic in infinitum. Ergo non videtur quod talis modus satisfaciendi sit completus nec a Deo acceptandus.

Conclusio

Modus nostrae salisfactionis, factae per Christum, fuitcongruentissimus et maxime a Deo acceptandus.

Respondeo : Dicendum quod modum istum ultra ceteros debuit Deus acceptare, quia nobilissimus est inter omnes qui passent esse vel excogitari. Fuit enim acceptabilissimus ad placandum Deum, congruentissimus ad curandum morbum, efficacissimus ad attrahendum genus humanum, prudentissimus ad expugnandum generis humani inimicum.

Primum quidem fuit acceptabilissimus ad placandum Deum ; propter quod dicit Anselmus, II Cur Deus homo, capitulo 11 : "Nihil asperius et difficilius potest homo pati ad honorem Dei sponte et non ex debito quam mortem. Et nullatenus magis potest se ipsum dare homo Deo quam cum se morti tradit ad honorem ipsius". Et hoc est quod dicitur ad Ephesios 5, 2 : Tradidit semetipsum oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.

Secundo etiam fuit congrttentissimus ad curandum morbum. Primus enim homo peccaverat per superbiam et gulam et inobedientiam, sicut dicit Gregorius, et in secundo libro fuit ostensum ; voluit enim assimilari Deo per scientiae sublimitatem, gustare ligni suavitatem et transgredi praecepti divini limitem. Et quoniam curatio habet fieri per contrarium, ideo modus satisfaciendi congruentissimus fuit per abiectionem, humiliationem et divinae voluntatis impletionem. Et haec omnia satis relucent in ipsa passione ; et de his dicit Apostolus ad Philippenses 2, 8 : "Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis".

Tertio autem fuit efficacissimus ad attrahendum genus humanum. His enim solis passio ad salutem valebat qui mera voluntate per amorem Deo. adhaerebant. Non enim decrevit Deus aliter genus humanum salvare nisi libero voluntatis arbitrio ; et nullo alio modo, salvo voluntatis arbitrio, Deus hominem magis potuit attrahere ad amorem suum quam sustinendo pro eo crucis patibulum ; propter quod dicitur Ioannis 12, 32 : "Ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum". Et Hugo, De arrha sponsae : "ut ostenderet tibi quantum te diligeret, nonnisi moriendo a morte te liberavit, ut non tantum pietatis impenderet beneficium, verum etiam caritatis monstraret affectum".

Quarto etiam fuit ad vincendum adversarium prudentissimus. Decebat enim ut Christus sua prudentia superaret diabolum, sicut diabolus sua astutia decepit hominem primum, Propter quod dicitur Iob 26, 12 : "Prudentia eius percussit superbum", et 40, 19 : "Numquid poteris capere leviathan hamo" ? Propter quod dicitur, distinctione praecedenti, capitulo primo : "Venit Redemptor et victus est deceptor, tetendit illi muscipulam crucem suam, positit ei quasi escam sanguinem suum".

Ex his quatuor rationibus satis apparet quod modus iste satisfaciendi pro nobis fuit congruentissimus et a Deo maxime acceptandus. Et concedendae sunt rationes quae hoc ostendunt.

Ad Rationes

Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quod magnae crudelitatis fuit hominem iustissimum tradere morti, dicendum quod Deus eum non tradidit infligendo mortem vel praecipiendo aliis quod ipsi eum traderent, sed permittendo et vohntatem ipsius acceptando ; et ideo nulla fuit in Deo crudelitas, quia non sanguinem Christi sitivit, sed voluntatem eius optimam acceptavit. Haec est sumnia responsionis Anselmi, in libro Cur Deus homo. Unde, si dicatur aliquando Pater eum tradidisse morti vel voluntate Patris passus esse, et aliquod consimile ; modo praemisso intelligendum est : non quia Pater eum coegerit invitum, sed quia suscepit voluntarium et devotum.

Ad illud quod obicitur secundo, quod impium est damnare innocentem et nocentem absolvere, dicendum quod illud verum est si innocens damnatur invitus ; sed, si innocens velit se offerre et exponere pro salute nocentis, nihil prohibet quin oblatio eius debeat acceptari. Et isto modo in proposito intelligendum est fuisse, quia Christus non coacte, sed voluntarie pro salute nostra sustinuit passionem.

Ad illud quod obicitur, quod Dem non delectatur in perditione alicuius, dicendum quod verum est quod Deus non delectatur in poena secundum quod est afflictiva et naturae corruptiva ; delectatur tamen et placet sibi optima voluntas, per quam poena sustinetur et ad honorem Dei ordinatur et ad absolutionem hominis rei.

Ad illud quod obicitur, quod melior fuit vita Christi quam mors, dicendum quod absque dubio verum est. Tamen non sequitur quod non magis debuerit satisfacere per mortem quam per vitam, duplici ex causa : primum quidem quia satisfactio debet esse poenalis et maxima satisfactio maxime poenalis ; secundo vero, quia maioris perfectionis est velle mori ad honorem Dei quam velle vivere, et ex maiori caritate procedit et terminos naturae magis excedit ; et ideo ratio illa non cogit.

Ad illud quod obicitur, quod non est ordinatus modus satisfaciendi, ubi peccatum additur super peccatum, dicendum quod verum est quando peccatuin additur super peccatum ex parte eius qui debet satisfacere. Sic autem non est in proposito : nam Christus moriendo non peccavit, sed, quantum in se fuit, omnia peccata delevit. Et si tu dicas quod talem modum eligere debuit in quo nec ipse nec alius peccaret, dicendum quod illud non oportet. In hoc enim manifestatur summa sapientia Dei quod scit de malis non tantum elicere bona, verum etiam optima ; quod maxime fecit in morte Christi pretiosissima.

Ad illud quod obicitur ultimo, quod gravius fuit peccatum occidentium Christum etc., dicendum quod, quidquid sit de gravitate, quia de hoc ad praesens non est quaestio, tamen esto quod gravi us fuisset, non oportebat propter hoc secundo Christum pati. Nam unica passio Christi non solum sufficiebat ad satisfaciendum pro peccato Adae, sed etiam pro omni peccatorum multitudine. Unde mors Christi ipsis occidentibus valebat, si vellent ad Christum converti ; in infinitum enim fuit maius meritum Christi patientis quam esset delictum Iudae tradentis, Iudaei instigantis et gentilis crucifigentis, secundum quod Christus plus habebat de bonitate quam illi haberent de malitia. Praeterea, sicut dicit Anselmus, excusabat eos ignorantia aliquo modo, sicut dictum est supra : et ideo non oportebat pro peccatis eorum Christum iterum pati, sed, sicut dicit Apostolus ad Hebraeos 10, 14 : Una oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos.

PrevBack to TopNext