Text List

III, D. 21, Divisio Textus

III, D. 21, Divisio Textus

Supra egit Magister de sacratissima Christi passione. In hac parte agit de pretiosissima eius morte, quae consistit in separatione animae a carne. Dividitur autem ista pars in duas partes. In quarum prima determinat de ipsa separatione. In secunda agit de consequentibus ipsam separationem, infra, distinctione vigesima secunda : Hic quaeritur, utrum in illo triduo etc.

Prima pars dividitur in duas partes. In quarum prima agit de separatione animae a carne in comparatione ad Deitatem. In secunda agit de separatione animae a carne secundum comparationem quam habent ad invicem, ibi : Decedente vero anima, mortua est caro Christi. Prima pars dividitur in duas partes. In quarum. prima inquirit, utrum in morte anima vel caro sit separata a Verbo, determinans veritatem. In secunda parte hoc confirmat per auctoritatem, ibi : Sicut Augustinus docet super Ioannem. Prima pars dividitur in quatuor partes. In quarum prima proportit Magister quaestionem et opponit ad partem falsam. In secunda vero subiungit determinationem, ibi : Quibus respondemus, illam separationem etc. In tertia vero resumit obiectionem partis adversae, ibi : Alii quoque auctoritati innituntur etc. In quarta vero et ultima ponit determinationem et expositionem auctoritatis inductae, ibi : Quibus respondemus, quod si in his verbis etc. Subdivisiones autem illarum partium satis manifestantur in littera.

PrevBack to TopNext