III, D. 21, Tractatio Quaestionum
III, D. 21, Tractatio Quaestionum
Ad intelligentiam autem huius partis incidit hic quaestio circa duo. Primo enim quaeritur de ipsa separatione, quae facta est in morte per comparationem ad unionis vinculum. Secundo per comparationem ad effectum ipsius separationis. Circa primum quaeruntur tria. Primo quaeritur, utrum in morte fuerit anima separata a Deitate. Secundo vero, utrum Deitas fuerit separate a carne. Tertio quaeritur, utrum Verbum fuerit unitum carni et animae duplici unione.
On this page