III, D. 21, A. 1, Q. 3
III, D. 21, A. 1, Q. 3
Utrum verbum unitum fuerit carni et animae duplici unione.
Et quod sic, videtur. Unio numeratur per extrema unibilia ; sed caro et anima sunt diversa unibilia, hoc enim est corporale et illud spirituale : ergo, si uniuntur Verbo, pluribus unionibus uniuntur.
Item, si aliquod unum unitur aliquibus alterutrum divisis, unitur eis diversis unionibus ; sed hypostasis Verbi unita fuit in morte carni et animae alterutrum divisis : ergo uniebatur eis unionibus diversis. Sed eodem modo unita fuit Divinitas carni et animae in incarnatione et in morte et post mortem, quia illa unio non fuit variata : ergo, si post mortem uniebatur diversis. unionibus, necessario sequebatur quod et in ipsa incarnatione.
Item, ubicumque est ordo prioris ad posterius, ibi est numeratio et distinctio ; sed per prius unitur anima ipsi Verbo quam caro, caro enim unitur mediante anima : ergo, si in huiusmodi unionibus est ordo, ibi est distinctio : ergo pluribus unionibus uniuntur.
Item, anima unitur Divinitati et unitur carni ; nec unitur unione unica, sed duplici : ergo pari ratione videtur quod hypostasis Verbi, cum unitur carni et animae, duplici unione unitur. Si tu dicas quod non est simile, quia ex Deitate et carne non fit unum sicut fit ex carne et anima, tunc obicitur : esto quod ex carne et anima non fiat unum, sicut fuit in morte, videtur tunc quod illa iam non sit una unio, sed duae.
Sed contra : Unio terminator ad unum ; sed caro et anima uniuntur ipsi Verbo in unam personam : ergo videtur quod uniantur ei unione unica.
Item, unio facta est per assumptionem : ergo ubi est una assumptio, ibi est una unio ; sed Verbum assumpsit totam naturam humanam unica assumptione : ergo univit sibi carnem et animam unica unione.
Item, sicut totus homo componitur ex carne et anima, ita totum corpus componitur ex partibus organicis. Ergo, si essent diversae uniones carnis et animae ad naturam divinam, pari ratione essent diversae uniones manus et pedis ad eamdem, et aliorum membrorum. Quodsi hoc est inconveniens, restat quod carnis et animae una est unio ad Deitatem.
Item, cum caro et anima uniuntur unione naturali, una unione uniuntur. Ergo pari ratione, quando uniuntur unione personali, cum ita bene sit unum illud quod est unum in persona sicut illud quod est unum in natura ; sed caro et anima uniuritur Verbo unione personali : ergo uniuntur unione unica, non unione multiplici.
Conclusio
Loquendo dd unione in sensu aclivo et passivo, unica unione curo et aiiima fuerunt unitae Verbo; loquendo de unione ut relatione , ante mortem fuerunt unicae unica unione in actu el pluribus in potentia, post mortem autem pluribus in actu.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod unio dicitur tribus modis : uno modo dicitur unio actio unientis, alio modo dicitur passio unibilis, tertio modo dicitur relatio unitorum. Cum ergo quaeritur, utrum anima et corpus uniantur ipsi hypostasi Verbi unione duplici, respondendum est quod, si loquamur de unione-actione, non est ibi nisi unica unio. Unica enim unione univit sibi Verbum carnem et animam sicut unica assumptione assumpsit corpus et animam. Similiter, si loquamur de unione passive, non fuit ibi nisi unica unio. Caro enim et anima non fuerunt unita ipsi Verbo in unionis primordio ut divisa, sed ut coniuncta in unam substantiam et naturam ; ideo assumpta et unita fuerunt assumptione et unione unica. Si autem loquamur de unione secundum quod est relatio unibilium, sic dicendum est quod, cum relatio numeretur per extrema, eo modo habet multiplicari quo habet plurificari ipsum unibile. Quoniam igitur unibile ex parte humanae naturae fuit unum in actu et plura in potentia - quia extremum illud erat humana natura, constans ex corpore et anima, quae concurrebant in unum secundum actum et poterant esse divisa et distincta - hinc est quod, quamdiu corpus et anima fuerunt coniuncta, unica unione uniebantur Verbo : unica, inquam, in actu, sed pluribus in potentia ; quando vero ab invicem in morte fuerunt separata, uniebantur unionibus pluribus. Caro enim dicebatur unita Verbo et unita anima ; et haec relatio ex parte canis et animae erat alia et alia. lntellecto enim quod caro non esset unita, adhuc posset intelligi esse unita anima.
Et secundum hoc patet responsio ad quaestionem propositam. Uno enim modo concedi potest quod caro et anima uniantur Divinitati multiplici unione, secundum illud quod consuevit dici quod triplex fuit ibi unio : una Divinitatis ad carnem, alia Divinitatis ad animam, alia animae ad carnem. Et secundum istam viam procedunt rationes, quae ostendunt ibi fuisse uniones plures. Aliis autem modis dicendum est quod ibi fuit una tantum unio ; et secundum hanc viam procedunt rationes ad oppositum. Et sic patet totum. Sed quoniam aliquae de rationibus ad primam partem inductis sophisticae sunt et concludunt etiam unionem plurificari simpliciter, ideo ad eas oportet respondere.
Ad Rationes
Ad illud ergo quod primo obicitur, quod caro et anima sunt diversa unibilia, quia unum spirituale, alterum corporale, dicendum quod, licet caro et anima diversitatem habeant inter se, sunt tamen partes constituentes unum in essentia et natura ; et quia in unam naturam concurrunt, hinc est quod in illa unione, qua Dei Filius humanam naturam assumpsit, rationem tenent unius extremi.
Ad illud quod obicitur, quod in morte Verbum unitum erat duobus diversis et divisis ; dicendum quod, etsi illa essent localiter divisa, erant tamen secundum naturalem inclinationem invicem ordinata ; et ratione illius ordinis caro erat idonea ut esset unita Deitati. Praeterea, esto quod plures essent uniones post mortem, secundum quod unio nominat relationem, non tamen sequitur quod similiter essent in vita, quia, quamvis unio manserit uniformiter et immutabiliter quantum ad vinculum, facta est tamen quaedam immutatio in altero extremorum, scilicet in humana natura, cuius principia constituentia fuerunt in morte seiuncta, cum tamen essent unita in vita.
Ad illud quod obicitur, quod est ibi ordo, ergo distinctio, dicendum quod quidam est ordo qui ponit simpliciter distinctionem, quando est ordo qui attenditur secundum positionem et gradum inter res consimilis generis ; sed quando aliqua sic ordinantur quod ibi est unum propter alterum, non oportet ibi esse numerationem ; sicut, si teneam equum per frenum, per prius teneo frenum quam equum, quia equum teneo mediante freno ; non tamen duplici tentione teneo utrumque, sed unica. Et sic patet quod non cogit illa ratio. Non tamen est omnino simile de huiusmodi tentione et de unione, sed hoc inductum est ad illius rationis dissolutionem.
Ad illud quod obicitur, quod anima unitur Divinitati et carni duplici unione etc., dicendum quod non est simile, quia Divinitas et caro non cedunt in unam naturam, immo naturaliter et essentialiter sunt distincta ; non sic autem est de carne et anima, quia unam naturam constituunt ; et ideo non oportet quod Deitas eis diversis unionibus uniatur.