III, D. 21, A. 1, Q. 2
III, D. 21, A. 1, Q. 2
Utrum in morte Christi Divinitas sit separata a carne.
Rationes Principales
Et quod sic, videtur. Soluto medio, solvuntur : extrema ; sed "Verbum unitur carni mediante intellectu", sicut dicit Damascenus, et habitum est supra, distinctione secunda : si ergo in morte separata fuit anima a carne, restat quod Divinitas separata fuit ab eadem.
Item, destructo priori, destruitur posterius ; sed unio carnis ad animam prior est naturaliter quam sit unio carnis ad Divinitatem, quia prima est naturalis, secunda gratuita, et natura prior est quam gratia : ergo, soluta unione animae ad carnem, necesse est solvi unitatem carnis ad Deitatem.
Item, Divinitas non est unibilis naturae insensibili et irrationali ; sed caro post separationem animae facta est insensibilis : ergo non videtur fuisse idonea tunc ut uniretur Divinitati : videtur igitur quod in morte unio illa fuerit soluta quae erat Divinitatis ad carnem assumptam.
Item, omnis unio terminatur ad aliquod unum. Si ergo caro unita erat Deitati, aut ergo ista unio faciebat unum in natura aut unum in persona. In natura non, hoc constat. In persona non, ut videtur, quia non est dicere quod Filius esset persona carnis : ergo non videtur quod aliquo genere unionis in morte Divinitas unita fuerit carni.
Sed contra : Leo Papa : "Tanta est unio Dei et hominis, ut nec supplicia posset dirimi nec morte disiungi". Sed de integritate humanae naturae est non tantum anima, verum etiam caro : ergo in morte non fuit separata caro a Verbo. Hoc ipsum dicit Augustinus, Contra Felicianum, cuius auctoritas habetur in littera.
Item, ratione videtur. Christus in triduo dicitur iacuisse in sepulcro ; sed hoc non dicitur nisi ratione carnis coniunctae : ergo in triduo caro fuit coniuncta Divinitati.
Item, quandocumque aliqua duo unita separantur, aut elongantur secundum dissimilitudinem aut secundum positionem ; sed caro Christi non fuit elongata a Verbo secundum dissimilitudinem : talis enim elongatio est peccati ; nec fuit elongata secundum positionem, quia Verbum Dei est ubique : ergo in morte non fuit soluta unio Divinitatis ad carnem.
Conclusio
In morte Christi Deitas a carne non fuitseparata.
Respondeo : Dicendum quod in morte non fuit Deitas separata a carne. Et ratio huius triplex est, videlicet liberalitas ex parte assumentis, dignitas ex parte assumptibilis, utilitas ex parte assumptionis. Liberalitas, inquam, ex parte assumentis, quia, cum Deus dat aliquod donum, non subtrahit illud sine culpa. Si ergo nulla culpa intervenit, non decuit divinam liberalitatem carnem, quam sibi liberaliter unierat, separare a se. Dignitas etiam ex parte assumptibilis fuit in causa quare ista unio non debuit separari. Caro enim illa non debuit videre corruptionem, secundum illud quod dicitur in Psalmo [15, 10] : Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem. Sicut ergo nunquam decuit ipsam incinerari, sic nunquam decuit ipsam a Verbo separari. Utilitas autem ex parte assumptionis ad hoc ipsum faciebat. Ad hoc enim fiebat illa unio Divinitatis ad humanam naturam et carnis ad animam, ut procuraretur nostra salus. Et quoniam separatio carnis a Divinitate in nullo faceret ad nostram salutem, pro eo quod non potest per eam fieri satisfactio, cum Divinitas non possit sentire dolorem et poenam in separation ipsius a carne, hinc est quod non erat conveniens carnem separari a Divinitate. Unde nec passio habebat ad hoc aliquem ordinem. Concedendae sunt igitur rationes inductae ad istam partem.
Ad Rationes
Ad illud quod obicitur, quod, soluto medio, solvuntur extrema, dicendum quod illud habet veritatem de medio necessitatis, non autem de medio congruitatis ; anima autem non erat medium necessitatis, sed congruitatis. Praeterea, non solum erat medium ratione coniunctionis secundum actum, sed etiam secundum habitum. Et licet anima non esset unita carni in morte, erat tamen ei unibilis, et per hoc caro etiam unibilis Divinitati.
Ad illud quod obicitur, quod, destructo priori, destruitur posterius, dicendum quod illud verum est ubi posterius dependet essentialiter a priori ; ubi vero aliquid praecedit alterum sicut dispositio congrua, non oportet quod habeat veritatem. Et sic est in proposito : nam unio Divinitatis ad carnem sive carnis ad Divinitatem non dependet essentialiter sive dependentia necessitatis ab. unione illorum duorum ad invicem, sed, si illam praesupponit, hoc est quaedam congruitatis convenientia.
Ad illud quod obicitur, quod Divinitas non est unibilis naturae irrationali et insensibili, dicendum quod, si caro Christi tunc careret et ratione et sensu, habebat tamen ordinem ad animain, quae rationem et sensum in se habet. Et si tu obicias, quod illud non sufficiat quod aliquid sit possibile ad unionem animae rationalis ad hoc quod congruum sit uniri cum Divinitate, dicendum quod absque dubio hoc non suffecisset in primordio incarnationis, immo simul decuit Divinitatem uniri carni et animae ut coniunctis ; secus autem est in mysterio nostrae redemptionis, quod quidem debuit consummari per mortem ; et ratione cuius congruum fuit ut illa quae prius valde coniuncta erant, non minus congrue essent ad tempus divisa, caro videlicet et anima ; et pro isto tempore bene sufficiebat ipsi carni unibilitas ad animam loco congruitatis reddentis eam idoneam ad unionem cum Divinitatis natura.
Ad illud quod obicitur, quod unio terminatur ad aliquod unum, dicendum quod verum est. Talis enim unio terminatur ad unum in persona ; nam caro unitur divinae naturae in unitate hypostasis et personae Filii Dei. Sed attendendum quod aliter dicitur illa hypostasis carnis et hypostasis hominis. Hypostasis enim hominis dicitur non solum in obliquo, sed etiam in recto : est enim hypostasis, quae est homo. Sed hypostasis carnis intelligitur in obliquo, non quia esset caro, sed quia habebat carnem ; unde illa poterat dici caro Verbi. Et hoc est quod dicit Damascenus: Si mortuus est ut homo, et sancta illa anima ab eius corpore divisa est, Divinitas tamen inseparabilis ab utroque permansit, neque ita una hypostasis in duas divisa est. Etenim corpus et anima a principio in Verbi hypostasi habuerunt sustinentiam et in morte a se invicem divisa manserunt, singulum autem eorum unam hypostasim Verbi habens. Neque enim corpus neque anima propriam habuit hypostasim praeter hypostasim Verbi. Et sic patet illud.