Text List

III, D. 21, A. 2, Q. 1

III, D. 21, A. 2, Q. 1

Utrum post instans separationis anima Christi impassibilis effecta sit.

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum post instans separationis anima Christi impassibilis sit effecta.

Rationes Principales

Et quod sic, videtur. Anima Christi non fuit passibilis nisi propter unionem sui ad corpus. Ergo statim, dum fuit separata, amisit passibilitatem : ergo facta fuit impassibilis.

Item, nihil patitur nisi secundum ordinem naturae, sicut contrarium patitur a contrario ; vel secundum ordinem divinae iustitiae, sicut peccator patitur ab aliquo afflictionem ; vel secundum dispensationem divinae misericordiae, sicut Redemptor passus est pro sanando nostro morbo. Sed nullo istorum modorum post separationem passio potuit inesse ipsi animae Christi ; non enim habuit contrarium nec habuit peccatum, et consummatum erat nostrae redemptionis mysterium, sicut dicitur Ioannis 19, 30 : Consummatum est. Ergo nullo modo pati poterat : restat ergo quod statim impassibilis est effecta.

Item, animae Sanctorum, quando non habent aliquem reatum, statim efficiuntur impassibiles. Ergo, si anima Christi multo velocius digna erat omni glorificatione quam omnis alia anima, videtur quod statim impassibilis est effecta.

Item, nulla passio potuit esse in Christo quae vacaret merito ; sed anima Christi statim post separationem amisit potentiam sive statum merendi : ergo statim amisit potentiam patiendi : ergo statim facta est impassibilis.

Sed contra : Sicut passibilitas inerat animae Christi praeter peccati debitum, ita et carni. Ergo sicut velociter collata est impassibilitas animae, ita velociter debuit conferri ipsi corpori ; sed impassibilitas non est collata ipsi corpori, usque ad triduum quo resurrexit : ergo similiter videtur quod nec animae ante tempus illud.

Item, ponatur quod anima iterum uniretur corpori illi secundum statum in quo ipsum deseruit ; tunc arguitur sic : si anima passibili corpori uniretur, esset passibilis ; sed anima Christi poterat uniri illi corpori ante glorificationem, quia nihil eam impediebat : ergo adhuc poterat pati : non ergo erat impassibilis.

Item, nihil novum collatum est animae in ipso instanti separationis a corpore. Ergo, si prius non habebat impassibilitatem, videtur quod nec tunc habuit ante diem resurrectionis.

Item, anima quae impassibilitatem habet, statim cum a corpore recedit, evolat ; sed anima Christi non statim evolavit nec ascendit statim ad caelos, sed descendit ad inferos : ergo non statim post instans separationis facta est impassibilis.

Conclusio

Valde probabile est, quod anima Christi statim post separationem a corpore fucrit facta impossibilis.

Respondeo : Dicendum quod ex certitudine auctoritatis non est nobis omnino determinatum, utrum anima Christi statim post separationem impassibilis fuerit effecta, sicut Magister tangit supra, distinctione decima octava. Unde sine periculo fidei potest quis utrumque horum sentire, vel quod impassibilis effecta est statim post separationem vel in ipsa corporis glorificatione. Verumtamen probabilitati rationis magis consonare videtur quod statim post separationem habuerit impassibilitatem. Si enim non patiebatur anima Christi nisi dispensative et propter nostram salutem, si iam non erat tempus et locus merendi, iam anima Christi non debebat nec poterat pati. Unde non solum de anima Christi probabile est quod statim post separationem a corpore facta sit impassibilis, sed etiam de qualibet anima viri sancti, in qua non reperitur reatus alicuius peccati. Ideo rationes quae ad partem istam sunt satis rationabiliter possunt concedi.

Ad Rationes

Ad illud ergo quod obicitur in contrarium, quod corpus non statim impassibilitate fuit dotatum, dicendum quod non est simile, duplici ex causa. Primum quidem, quia anima propinquior erat gloriae quam caro : erat enim beata secundum aliquam sui patem. Secundo vero, quia dilatio impassibilitatis in carne faciebat ad fidei nostrae confirmationem, videlicet ut ostenderetur Christus veraciter passus et mortuus fuisse ; non sic dilatio impassibilitatis in anima : ideo magis dilata fuit impassibilitas corporis quam impassibilitas animae ex dispensatione divina.

Ad illud quod obicitur, quod anima illa iterum uniri poterat corpori passibili, dicendum quod quaedam animae separantur a corpore separatione definitiva sive finali, quaedam vero separantur a corpore ad tempus propter gloriae Dei manifestationem, sicut est in illis qui resuscitantur ad statum vitae praeteritae, sicut fuit in Lazaro et in aliis mirabiliter suscitatis. Quae primo modo separantur ingrediuntur novum statum ; quae vero secundo modo separantur secundum divinam dispositionem adhuc a statu suo retardantur. Unde primae, nisi obstet reatus peccati, statim efficiuntur impassibiles nec unibiles sunt corpori passibili, quamvis secundae per divinum miraculum aliquando habeant coniungi. Et primo modo anima Christi separata fuit, quoniam Deus non decreverat eam ulterius uniri carni passibili ; et ideo positio illa nulla est. Non enim poterat carni passibili uniri, non quia aliquid creatum illud impediret, sed quia divina iustitia illud non permitteret.

Ad illud quod obicitur, quod nihil collatum est animae, dicendum quod illud non constat ; quamvis non legatur. Nec etiam cogit. Anima enim Christi per illud quod habebat ex sola separatione a carne passibili, iam caruit aptitudine patiendi, et ita reddita est impassibilis ; nec oportet propter hoc aliquid novi sibi conferri ; satis enim sufficiebat passionis et passibilitatis causam sibi auferri.

Ad illud quod obicitur, quod animae, quae statim post separationem efficiuntur impassibiles, statim evolant, dicendum quod illud veritatem habet hunc post Christi ascensionem, sed ante non habebat veritatem. Differebatur enim aliquarum animarum evolatio, scilicet sanctorum Patrum, propter primi peccati obligationem ; animae vero Christi differebatur propter hominum eruditionem et nostrae fidei confirmationem et rectificationem et carnis propinquam glorificationem.

PrevBack to TopNext