Text List

Utrum ex illa separatione caro Christi fuerit mortua an post eam habuerit vitam.

Secundo quaeritur, utrum ex illa separatione caro fuerit mortua an post eam habuerit vitam.

Rationes Principales

Et quod vitam habuerit, videtur. Omne quod est unitum vitae, vivit per participationem ; sed caro Christi post separationem erat unita ipsi vitae, scilicet Verbo Dei : ergo ab ipso vivificabatur. Si tu dicas quod hoc est verum de vita creata, non de increata, obicitur contra : potentior est vita increata in vivificando quam vita creata, quoniam ipsa est fons vitae. Si ergo anima nulli corpori potest uniri quin det ei vitam, multo fortius videtur quod nec persona divina possit uniri carni nisi tribuat ei vitam.

Item, impossibile fuit animam Christi uniri Verbo quin reciperet vitam ab ipso. Ergo, si suo modo caro erat vivificabilis, impossibile fuit uniri Verbo quin reciperet vitam ab eo.

Item, nobilior est substantia vivens substantia non vivente ; sed nulla caro erat nobilior carne Christi, etiam post separationem animae : ergo, si vita reperitur in alia carne, necesse est quod caro Christi viveret, etiam anima separata.

Item, caro illa non poterat videre corruptionem ; ergo necesse erat eam ab aliquo vegetari ; sed non nisi a Deitate : ergo eam ita vegetabat sicut anima. Sed anima eam vegetando dabat ei vitam : ergo pari ratione caro illa vivebat per Divinitatem influentem in ipsam.

Sed contra : In Symbolo dicitur quod Christus "mortuus est et sepultus" ; sed hoc non dicitur nisi ratione carnis : ergo caro Christi fuit mortua, anima separata.

Item, omnis vita est ab aliquo informante ; sed caro post separationem animae non uniebatur alicui vivificanti per modum formae ; ergo post separationem animae caro non habebat vitam.

Item, omne quod vivit habet aliquem usum vitae, utpote uti alimento vel sensu vel motu vel intellectu ; sed nullum istorum caro Christi habebat post separationem animae : ergo non vivebat.

Item, nihil vivum suscitatur vel resurgit, quia suscitatio et resurrectio non est nisi mortui ; sed caro Christi resurrexit et suscitata fuit ergo post separationem animae vitam non habuit.

Conclusio

Caro Christi post separationem ab anima vere mortua fuit

Respondeo : Dicendum quod absque dubio caro Christi post separationem animae mortua fuit ; caruit enim usu et complemento vitae. Res enim corporalis non est nata vivificari nisi ab aliqua forma spirituali, ipsam complente et sibi proportionali. Quoniam ergo in ipsa separatione animae caro Christi caruit huiusmodi forma, ideo vere fuit mortua ; et quamvis haberet Divinitatem unitam, non tamen ab ea vivificabatur, non propter defectum a parte vivificantis, sed propter improportionem a parte vivificabilis. Rationes igitur quae ad hanc partem inducuntur concedendae sunt.

Ad Rationes

Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium, quod unitum vitae vivit, iam patet responsio. Hoc enim veritatem habet quando unitur ei sicut perfectibile suae perfectioni ; sic autem non unitur caro personae Verbi : et ideo non est simile de ipsa anima et de persona divina.

Ad illud quod obicitur, quod anima non potuit uniri ipsi Verbo quin vivificaretur ab ipso, ergo nec caro, dicendum quod non est simile, pro eo quod ipsa anima, cum sit imago Dei et immediate nata ferri in Deum, capax eius est et particeps esse potest ; et ita immediate habet ab illo et in illo vivere per cognitiouem et amorem. Non sic autem est de carne : non enim est nata Deum cognoscere vel amare.

Ad illud quod obicitur, quod nobilior est substantia vivens substantia non vivente, dicendum quod fuit peccatum nostrum, ut salvari verum est, ceteris aliis paribus ; non possemus nisi unigenitus Dei sed caro Christi, licet careret vita simpliciter ; caro autem Christi carebat vita simpliciter, sed ad tempus. Unde sicut nobilior est filius regis captus et incarceratus filio rustici in libertate sua constituto, sic etiam intelligendum est de carne Christi, quae modico tempore caruit complemento vitae, ut postea nobilissimam vitam resumeret.

Ad illud quod obicitur, quod caro illa non potuit incinerari, dicendum quad divina virtus ipsam conservabat ; sed tamen illa conservatio non erat vivificatio nec operatio vitae. Conservatio enim et vegetatio, quae est operatio vitae, procedit a forma completiva operante per modum naturae ; sed illa conservatio quae erat in carne Christi ne corrumperetur, erat a virtute divina operante super naturam ; et ideo non cogit illa ratio.

PrevBack to TopNext