Text List

III, D. 23, A. 1, Q. 5

III, D. 23, A. 1, Q. 5

De definitione fidei ab Apostolo assignata.

Quinto quaeritur de descriptione fidei ab Apostolo assignata, quoniam ipsa inter ceteras est magis authentica. Definit autem Apostolus fidem sic, ad Hebraeos 11, 1 : "Fides est substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium". Ostenditur autem ista descriptio inconvenienter assignata propter quadruplicem defectum, qui videtur esse in ea, videlicet propter defectum veritatis, propter defectum convertibilitatis, propter defectum evidentiae et propter defectum sufficientiae.

Rationes Principales

Quod autem sit in ea defectus veritatis, ostenditur : Primo, in hoc quod dicit fidem esse substantiam. Aut enim ibi accipitur substantia proprie aut communiter. Si accipitur ibi proprie, cum substantia dividatur contra accidens, et fides sit accidens, falsum est fidem esse substantiam. Si autem substantia ibi accipitur communiter pro essentia, et essentia uniuscuiusque non differt ab eo cuius est essentia, fides autem differt a rebus sperandis, impossibile est fidem esse substantiam rerum sperandarum.

Item, videtur falsa esse in hoc quod dicit fidem non tantum esse substantiam, sed etiam argumentum, quoniam nulla virtus est argumentum nec e converso : si ergo fides est virtus, non ergo potest esse argumentum. Si tu dicas quod argumentum sumitur ibi transsumptive, videtur quod nec transsumptive nec proprie debeat dici fides argumentum non apparentium. Si enim proprietas argumenti est quod arguit ipsam mentem et convincit eam de eo ad quod est, faciens illud esse clarum et apertum, videtur quod sit ibi implicatio duplicis contradictionis, cum dicit fidem esse argumentum non apparentium. Quae enim habent argumentum, hoc ipso quod habent argumentum, apparent esse vera ; quae etiam habent argumentum, hoc ipso quod habent argumentum, convincuntur esse vera. Igitur ratio argumenti repugnat tam rei non apparenti quam ipsi habitui fidei : ergo est ibi implicatio oppositorum in praedicta descriptione. Videtur igitur quod praedicta definitio redargui possit de defectu veritatis.

Item, videtur quod possit reprehendi ob defectum convertibilitatis : nam haec descriptio potest convenire ipsi spei. Spes enim "est substantia rerum sperandarum, et etiam argumentum non apparentium", quia per spem certificamur nos esse habifuros res quas non videmus. Ergo videtur, quodsi tota ista descriptio convenit spei, quod non convertatur cum ipsa fide.

Item, credere poenam aeternam esse futuram, hoc pertinet ad ipsam fidem : ergo credulitas poenae aeternae fides est ; sed credulitas poenae aeternae non est substantia rerum sperandarum, sed potius timendaram : ergo videtur quod ista descriptio generaliter non conveniat ipsi fidei : ergo nec omni nec soli. Videtur ergo posse reprehendi propter defectum convertibilitatis.

Item, videtur posse reprehendi ob defectum evidentiae, quia non debet prius definiri per posterius nec ignotum per ignotius ; sed fides prior est quam spes, fides etiam, quae est in corde, notior est quam ea quae non apparent : ergo male definitur fides per res sperandas et per res non apparentes.

Item, ad evidentiam definitionis spectat quod priora praemittantur posterioribus. Si ergo cognitio praecedit affectionem et fides, in quantum argumentum, respicit cognitionem, in quantum vero substantia rerum sperandarum, respicit affectionein, videtur quod praedicta definitio assignata sit sicut per posterius et confuse : et ita redargui posse videtur propter defectum evidentiae.

Item, reprehensibilis videtur propter defectum sufficientiae, quia fides non tantummodo est de futuris, verum etiam de praesentibus et praeteritis, ut dicit Augustinus. Si ergo speranda solummodo sunt futura, videtur quod insufficienter definiatur, cum definitur solummodo per res sperandas.

Item, fides non tantummodo est fundamentum spei, immo etiam caritatis et totius aedificii spiritualis. Ergo ita est substantia vel fundamentum caritatis et rerum diligendarum sicut spei et sperandarum : videtur ergo insufficienter dixisse, cum dixit eam esse fundamentum rerum sperandarum. Cum enim nobilior sit caritas quam spes, magis deberet definiri fides per res diligendas quam per res sperandas. Et ita propter quatuor dictos defectus praedicta descriptio videtur esse penitus abicienda et repudianda.

Conclusio

Fidei definitio data ab Apostolo est convenienter et secundum artem assignata

Respondeo : Ad. praedictorum intelligentiam est notandum quod tunc definitio sive notificatio est recte assignata, quando nihil continet superfluum, nihil etiam diminutum. Et hoc est quando per ipsam notificationem ipsius definiti essentia plene indicatur et aperte manifestatur et ab omnibus aliis separatur. Hoc autem est reperire in proposito, si quis attendat.

Nam ipsa fides secundum essentiam suam aliquid respicit ex parte intellectus et aliquid ex parte affectus : habet enim affectum stabilire et intellectum illuminare. Et in quantum affectum stabilit, dicitur substantia sive fundamentum ; in quantum autem intellectum illuminat, dicitur argumentum. Ut ergo plene fidei essential explicaretur, oportuit eam definiri sive notificari ut diceretur esse substantia simul et argumentum ; debet enim definitio totam essentiam definiti in se claudere.

Debet etiam nihilominus aperte notificare : et quoniam habitus virtutis dupliciter notificari habet, videlicet per finem ultimum et per suum obiectum, finis autem ipsius fidei consistit in aeterna beatitudine quam speramus, et ita in rebus sperandis, obiectum autem consistit in veritate non visa, et ita in rebus non apparentibus : ideo opportunum fuit fidem definiri per res sperandas et non apparentes, ut sic notificatio fidei non solum essentiam definiti explicaret plene per intellectum et affectum, sed etiam manifestaret aperte per finem et obiectum.

Debet etiam definitio definitum ab omnibus aliis separare. Et quoniam fides formata distingui habet a fide informi, distingui etiam habet ab habitu cuiuslibet alterius virtutis ; a fide, inquam, informi distinguitur in quantum sustentat totam fabricam spiritualem ; ab aliis virtutibus, in quantum veritati non visae facit adhaerere : ideo quantum ad haec duo dicitur "substantia rerum sperandarum", ut distinguatur a fide informi, et argumentum non apparentium, ut distinguatur ab habitibus aliarum virtutum.

Et sic patet quod praedicta notificatio nihil continet superfluum, nihil diminutum ; nec est in ea clausula nec dictio, immo etiam nec syllaba otiosa. Fatendum est igitur ipsam esse convenienter et secundum artem assignatam, ita quod in se habet veritatem, convertibilitatem, evidentiam et sufficientiam adeo perfecte et complete ut nec peritissimi philosophorum possent eam artificialius et completius assignare.

Ad Rationes

Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quod falso dicitur fides esse substantia, dicendum quod substantia dicitur dupliciter, scilicet proprie et transsumptive. Proprie quidem dicitur quatuor modis, scilicet substantia-materia, substantia-forma, substantia-compositum, substantia, quae est essentia uniuscuiusque. Transsumptive dicitur substantia illud quod habet aliquam proprietatem substantiae dictae aliquo istorum modorum. Cum autem dicitur fides est substantia, hoc non dicitur secundum quod hoc nomen substantia sumitur in significatfone propria, sed secundum quod sumitur in significatione transsumptiva. Dicitur enim substantia, quia est fundamentum fabricae spiritualis ad similitudinem materiae, quae praebet fulcimentum formis et accidentibus. Et quod ita accipiatur, patet per notificationem Damasceni, qui loco eius quod dicit Apostolus : "Fides est substantia, dicit hypostasis". Ait enim sic : "Fides est eorum quae sperantur hypostasis, et redargutio earum rerum quae non videntur".

Ad illud quod obicitur, quod falso etiam dicitur esse argumentum, dicendum similiter quod argumentum dicitur dupliciter, videlicet proprie et transsumptive. Proprie quidem argumentum accipitur secundum quadruplicem acceptionem. Nam uno modo dicitur argumentum ratiocinatio, secundum quod dividitur in quatuor species, videlicet in syllogismum, inductionem, enthymema et exemplum. Alio modo dicitur argumentum prolixae sententiae brevis collectio. Tertio modo dicitur argumentum ipsum medium, in quo consistit tota vis argumentationis. Quarto modo dicitur argumentum ipsa maxima propositio, in qua consistit firmitas totius illationis. In omnibus autem his acceptionibus argumentum dicitur, quia mentem arguit et illuminat ad aliquid intuendum et ei firmiter adhaerendum. Et secundum hanc proprietatem potest transsumptive dici argumentum quidquid illud sit quod mentem arguit et illuminat ad videndum aliquid occultum. Et hoc modo fides dicitur esse argumentum rerum non apparentium, quoniam ita facit intellectum eis assentire sicut argumentum verum facit assentire conclusioni probatae. Et per hoc patet responsio ad illa quae arguebant praedictam definitionem ob defectum veritatis.

Ad illud vero quod obicitur, quod in praeassignata definitione est defectus convertibilitatis, dicendum quod praedicta notificatio non convenit spei, quoniam, etsi ipsa spes aliquo modo possit dici "substantia rerum sperandarum", non tamen potest dici fundamentum sicut fides, quia non est prima virtutum. Licet autem hoc aliquo modo possit ei attribui, tamen sequens pars definitionis, quae est "argumentum non apparentium", convenit soli fidei, quae intellectum facit assentire ipsi Veritati. Hoc autem nec spei competit nec caritati, licet eis competat quoddam genus certitudinis experimentalis, maxime ipsi spei.

Ad illud quod obicitur, quod credulitas suppliciorum non est "substantia rerum sperandarum", sed magis timendarum, dicendum quod fides dicitur esse "substantia rerum sperandarum", non tamquam subiecti, sed tamquam finis, sicut praedictum est. Quamvis autem credulitas suppliciorum sit rerum timendarum per modum obiecti, est tamen rerum sperandarum per modum finis. Ideo enim quis credit aeterna supplicia, ut assequatur bona speranda.

Ad illud quod obicitur, quod est ibi defectus evidentiae, quia fides definitur per posteriora et ignota, dicendum quod falsum est ; definitur enim per finem et obiectum, sicut prius visum est. Licet autem finis ipsius fidei, qui consistit in rebus sperandis, sit posterior ipsa fide quantum ad assecutionem, est tamen prior quantum ad intentionem. Licet etiam obiectum ipsius fidei, quod consistit in veritate non apparente, sit homini infideli incognitum, nihilominus cognitum est homini fidem habenti ; quamvis etiam sit incognitum quale sit, notum famen est ipsum non apparere. Et sic patens est quod praedicta notificatio non est per posterius et incognitum, immo per prius et notius.

Ad illud quod obicitur, quod in ea est praeposteratio, quia prius deberet dici argumentum quam fundamentum ob hoc quod intellectus praecedit affectum, dicendum quod, etsi actus intellectus praecedit actum affectus, nihil tamen impedit quin intellectus aliquando sequatur affectum, utpote quando inclinatur ad assentiendum alicui rei secundum imperium voluntatis. Et hoc modo dictum est superius se habere in actu fidei, quae ideo habet rationem virtutis, quia assensus ille est a principio voluntatis ; et ideo Apostolus rectissime ordinavit, quando illud fidei, quod respicit affectivam, praemisit ei quod respicit cognitivam.

Ad illud quod obicitur de defectu sufficientiae, quia deberet definiri per diligenda sicut per speranda, ita, per praeterita sicut per futura, iam patet responsio, quia, quamvis fides sit de praeteritis et futuris sive etiam de sperandis et amandis, de solis sperandis est tamquam de fine ad quem tendit ; et per hoc quod definitur hic fides per comparationem ad finem et complementum totius aedificii spiritualis, datur per consequens intelligi eiusdem aedificii tota fabrica. Et per hoc patent illa duo obiecta. Patet etiam quare magis dicitur esse fundamentum rerum sperandarum quam credendarum vel timendarum. Per hoc enim quod dicitur sperandarum, magis datur intelligi finis virtutis, qui est ipsa beatitudo exspectata, quam per hoc quod dicitur credendum vel amandum vel timendum. Nam isti actus non tantummodo sunt in finem, sed etiam in ea quae sunt ad finem.

PrevBack to TopNext