III, D. 23, A. 1, Q. 4
III, D. 23, A. 1, Q. 4
Utrum fides sit certior quam scientia.
Rationes Principales
Et quod sic, videtur. Augustinus: "Nihil est certius homini sua fide". Ergo videtur quod fides maiorem vel saltem aequalem certitudinem habeat quam scientia.
Item, Philosophus: "Virtus est certior omni arte". Sed fides ponitur in genere virtutis, scientia autem et ars sunt eiusdem generis : ergo maior est certitudo in fide, quam sit in habitu scientiae.
Item, certius cognoscitur qu.od cognoscitur in lumine Veritatis primae quam quod cognoscitur in lumine veritatis creatae ; sed quod cognoscitur fide cognoscitur in lumine Veritatis primae, quod autem scientia, cognoscitur in lumine veritatis creatae cognoscitur : ergo maior est certitudo fidei quam scientiae.
Item, certius est illud in quo non cadit error quam circa quod contingit errare ; sed fidei non permiscetur error, cognitioni autem philosophorum multi errores permiscentur : ergo maior est certitudo fidei quam sit certitudo alicuius scientiae philosophicae.
Item, certior scientia certius habet fundamentum ; sed quanto aliqua scientia nobilior et perfectior est, tanto certior est ; sed scientia theologiae est omnino scientia altissima et nobilissima : ergo certissima. Si ergo fides est fundamentum totius scientiae theologicae, necesse est ipsam esse certissimam : est igitur in ea maior certitudo quam in aliqua alia scientia.
Sed contra : Hugo de Sancto Victore : "Fides est certitudo quaedam animi de rebus absentibus, supra opinionem et infra scientiam constituta". Ergo minor est certitudo in ipsa fide quam in habitu scientiae.
Item, certius cognoscitur id de quo non potest dubitari quam id de quo potest dubitari ; sed quod quis cognoscit scientiali cognitione, sic novit quod de eo dubitare non potest ; qui autem novit aliquid cognitione fidei potest de eo dubitare, sicut patet : ergo maior est certitudo scientiae quam fidei.
Item, certius cognoscitur quod cognoscitur aperta visione quam quod cognoscitur sola credulitate ; sed per scientiam cognoscitur aliquid aperta visione, per fidem sola credulitate : ergo certior est scientia quam fides.
Item, quanto aliquid cognoscitur clarius, tanto cognoscitur certius ; sed fides cognoscit per speculum in aenigmate, scientia autem revelata facie : ergo maior est certitudo quam habet scientia quam illa quam habet fides.
Item, certius cognoscitur quod potest probari quam quod non potest probari ; sed quod quis cognoscit habitu scientiae potest probare alii quantumcumque adversanti et eum convincere necessario, ita quod non potest contradicere ; non sic autem est de fide ; ergo fides non habet tantam certitudinem quantam habet habitus scientiae.
Conclusio
Certitudo fidei superatur a scientia, quae est visio Dei aperta, superat vero scientiam , quae est cognitio credibilium secundum statum viae, et interdum etiam scientiam aliorum cognoscibilium quoad certiludinem adhaesionis, non vero speculationis.
Respondeo : Dicendum quod, cum comparamus certitudinem fidei ad certitudinem scientiae, potest intelligi dupliciter. Nam uno modo scientia potest dici aperta et certa visio Dei in patria ; et hoc modo non est quaestio nec dubium quin scientia isto modo praecellat in certitudine ipsam fidem, sicut gloria praecellit gratiam et status patriae statum viae. Alio modo dicitur scientia cognitio quam quis habet in via ; et ista potest esse dupliciter : aut respectu illorum respectu quorum est fides aut respecta aliorum cognoscibilium. Si respectu illorum respecta quorum est fides, sic, simpliciter loquendo, certior est fides quam. scientia. Unde, si aliquis philosophorum cognovit aliquem articulorum ratiocinando, utpote Deum esse creatorem vel Deum esse remuneratorem, nunquam ita certitudinaliter cognovit per suam scientiam sicut cognoscit verus fidelis per suam fidem.
Si autem loquamur de scientia secundum quod est cognitio aliorum cognoscibilium, sic quodam modo certior est fides quam scientia et quodam modo e contrario. Est enim certitudo speculationis et est certitudo adhaesionis ; et prima quidem respicit intellectum, secunda vero respicit ipsum affectum. Si loquamur de certitudine adhaesionis, sic maior est certitudo in ipsa fide quam sit in habitu scientiae, pro eo quod vera fides magis facit adhaerere ipsum credentem veritati creditae quam aliqua scientia alicui rei scitae. Videmus enim veros fideles nec per argumenta nec per tormenta nec per blandimenta inclinari posse ut veritatem quam credunt saltem oretenus negent ; quod nemo sciens sanae mentis faceret pro aliquo quod cognoscit, nisi in quantum doctrina fidei dictat non esse mentiendum. Stultus enim esset geometra, qui pro quacumque certa conclusione geometriae auderet subire mortem. Unde verus fidelis, etiam si sciret totam scientiam philosophicam, mallet totam illam scientiam perdere quam unum solum articulum ignorare : adeo adhaeret veritati creditae. De certitudine igitur adhaesionis verum est fidem esse certiorem scientia philosophica, et haec certitudo respicit veritatem et dotrinam secundum pietatem ; et de hac certitudine concludunt rationes ad primam partem inductae.
Si autem loquamur de certitudine speculationis, quae quidem respicit ipsum intellectum et nudam veritatem, sic concedi potest quod maior est certitudo in aliqua scientia quam in fide, pro eo quod aliquis potest aliquid per scientiam ita certitudinaliter nosse quod nullo modo potest de eo dubitare nec aliquo modo discredere nec in corde suo ullo modo contradicere, sicut patet in cognitione dignitatum et primorum principiorum. Et hoc modo procedunt rationes ad partem sequentem, sicut pertractanti patet. Et per hoc patet responsio ad quaestionem propositam. Patet etiam responsio ad obiecta. Procedunt enim secundum diversas vias. Nam rationes ad primam partem adducae concludunt de certitudine adhaesionis ; rationes vero ad oppositum de certitudine speculationis. Verumtamen rationes ad primam partem adductae videntur concludere de certitudine speculationis, quod illa certitudine sit fides certior scientia, quod falsum est. Ideo tentandum est eas dissolvere.
Ad Rationes
Ad illud verbum Augustini, quo dicitur quod nihil est homini certius sua fide, dici potest quod nihil facit ad propositum, quia non loquitur de certitudine quam quis habet per fidem, sed quam quis habet de fide quam habet in mente ; et illa est certitudo scientiae : scit enim homo fidelis se habere fidem.
Ad illud Philosophi, quod virtus est certior omni arte, dicendum quod ipse loquitur de virtute et arte, secundum quod comparantur ad idem. Multo enim melius scit aliquis invenire medium et obiectum per habitum virtutis quam per habitum purae cognitionis. Non est autem generaliter intelligendum quod virtus sit certior circa proprium obiectum quam aliqua scientia circa suum.
Ad illud quod obicitur, quod certius videtur quod videtur in lumine Veritatis increatae, quam quod videtur in lumine veritatis creatae, dicendum quod illud verum est quando lumen Veritatis increatae irradiat plene, sicut erit in patria. Quando autem semiplene irradiat, non est necesse quod habeat veritatem ; sicut patet, quia certius potest homo videre ad lumen candelae quam ad lumen solis, ubi sol non plene irradiat. Sic et in proposito intelligendum est : licet enim fiat irradiatio mediante fide ab ipsa veritate aeterna, non tamen. est irradiatio plena, quoniam manet speculum et aenigma.
Ad illud quod obicitur, quod certior est cognitio cui non permiscetur error, dicendum quod verum est ; sed sicut fidei non permiscetur error, ita etiam nec scientiae in quantum scientia, sed hoc est solum ex defectu a parte cognoscentis. Sic etiam contingit in ipsa fide a parte credentis, sicut patet in fidei, qui propter distorsionem intellectus a cognitione fidei labitur in haeresim, dum credulitati verae intermiscet se credulitas falsa. Unde ex hoc non potest concludi quod fides sit certior quam scientia. Istud tamen verum est quod doctrina fidei magis veraciter est tradita quam aliqua scientia philosophica, quia Spiritus Sanctus et ipse Christus, qui docuerunt veritatem fidei et Sacrae Scripturae, in nullo falsum dixerunt nec in aliquo possunt reprehendi ; quod de nullo philosopho arbitror vere posse dici in traditione alicuius doctrinae, immo inveniuntur veris multa falsa permiscuisse.
Ad illud quod obicitur, quod quanto scientia nobilior est, tanto certior, dicendum quod illud non habet veritatem. Nam, sicut dicit Philosophus, maior est certitudo mathematicae scientiae quam divinae, et tamen nobilior est divina quam mathematica ; hoc autem est propter defectum a parte intelligentis, quia, sicut dicit Philosophus, sicut se habet oculus noctuae ad. lucem, ita intellectus noster ad manifestissima naturae ; unde illa quae sunt certissima in se, cognoscit aliquando dubie. Et tamen illa cognitio minus certa magis est nobilis et perfecta, quoniam est de re nobiliori. Melius est enim vel modicum quid de Deo scire quam caelestium vel terrestrium notitiam habere. Rationes vero ad oppositam partem concedendae sunt ; concludunt enirri de certitudine speculationis, sicut satis clarum est et pertractanti apparet.