Text List

III, D. 23, A. 2, Q. 1

III, D. 23, A. 2, Q. 1

Utrum fides informis sit in genere virtutis an non.

Circa primum sic proceditur et quaeritur de fide informi quantum ad genus suum, utrum videlicet sit in genere virtutis an non.

Rationes Principales

Et quod sit in genere virtutis, videtur. Primo, per illud quod dicit Augustinus, in libro qui intitulatur ab aliquibus De vera innocentia : "Cum ceterae virtutes possint bonis et malis esse communes, sola dilectio est propria et specialis virtus piorum atque Sanctorum". Ergo fides virtus est communis bonis et malis ; sed in malis non reperitur nisi fides informi : ergo fides informis est virtus.

Item, secundum quod vult Philosophus, circa difficilia et ardua necessaria est ipsi menti rationali ars et virtus. Ergo, cum articuli fidei difficiles sint ad credendum, ad hoc quod facile credantur necessaria est ars vel virtus ; sed fides informis facit articulos facile credi, sicut patet in multis peccatoribus : ergo fides informis vel est ars vel virtus ; sed non est ars nec scientia : ergo videtur quod sit virtus.

Item, maioris difficultatis est credere articulos fidei quam continere ab actu libidinis, quoniam illud potest ratio non elevata, hoc autem, scilicet credere, non potest nisi super se elevetur ; sed continere, caritate circumscripta, est actus virtutis : ergo et credere ; sed illud credere est fidei informis : ergo etc.

Item, quod directe opponitur vitio et peccato virtus est ; sed habitus fidei informis directe opponitur ipsi haeresi et infidelitati, quae sunt vitia et peccata, nec potest cum eis stare : ergo necesse est fidem informem esse virtutem.

Item, humilitas, qua quis humiliat se vel affectum suum sub mandatis divinae Maiestatis, habet rationem virtutis. Ergo pari ratione et illa humilitas qua quis se humiliai sub regulis divinae Veritatis, etiam praeter caritatem habet rationem virtutis ; sed fides informis est huiusmodi, per quam captivatur intellectus in obsequium Christi ad assentiendum ei in omnibus articulis : ergo fides informis est in genere virtutis.

Sed contra : Iacobi 2, 26 : "Fides sine operibus mortua est" ; sed nihil quod est mortuum habet in se rationem virtutis : si ergo fides sine gratia et caritate caret operibus fructuosis et sic mortua est, iam ergo non habet rationem virtutis.

Item, sicut dicit Augustinus, et habitum est supra in secundo libro, distinctione vigesima septima : "Virtus est bona qualitas virtus mentis, qua recte vivitur, qua nemo male utitur". Sed fide informi non recte vivitur et multi male utuntur : ergo fides informis sub genere virtutis non continetur.

Item, omnis virtus aut est cardinalis aut theologica. Si ergo fides informis est virtus, aut est cardinalis aut theologica ; sed non est theologica, cum non tendat in Deum ; non est cardinalis, cum non circa bonum creatum : ergo non est in genere virtutis.

Item, quando un us haereticus credit decem articulos et alios discredit, quamvis illi articuli sint supra rationem, tamen fides qua credit illos non dicitur virtus esse. Ergo, si eadem fide qua creduntur decem articuli possunt etiam omnes credi, videtur quod fides informis in malis Christianis nullo modo teneat rationem virtutis.

Item, cum discipulus credit et assentit magistro in his quae sibi non videntur et sunt supra suum intellectum, quamvis assentiat in his quae sunt supra se, non tamen illa credulitas dicitur esse virtus. Ergo pari ratione videtur quod homo non indigeat aliqua virtute ad hoc quod ipsi primae Veritati assentiat ; sed fides informis nihil aliud facit nisi quod facit assentire primae Veritati propter se et super omnia : ergo videtur quod fides informis non sit virtus.

Conclusio

Fides informis est in genere virtutis communiter dictae.

Respondeo : Dicendum quod virtus dupliciter consuevit accipi, cum dicimus aliquem habitum esse virtutem, proprie videlicet et communiter. Proprie namque dicitur virtus recta ratio perducens in finem ; et hoc modo virtus est principium operis meritorii et dicitur solummodo de habitu gratia informato, sine quo non contingit pervenire ad finem gloriae. Alio modo dicitur virtus communiter habitus rectificans potentiam aliqua rectitudine iustitiae et vigorans eam circa opus difficile, quamvis non perducat eam in finem. Et hoc modo accipiendo virtutem, habitus politici informes dicuntur esse virtutes ; hoc etiam modo fides informis, quae quidem est in malis Christianis, habet esse in genere virtutis. Per illum enim habitum quodam modo rectificatur intellectus hominis, dum captivatur in obsequium Christi ad assentiendum primae Veritati propter se et super omnia. Vigoratur etiam, ut credat vera non apparentia et vitet erronea et phantastica, sicut apparet in multis Christianis carentibus caritate, qui libenter et humiliter audiunt verba spectantia ad doctrinam fidei et constanter et viriliter abhorrent haereticam pravitatem. Et sic concedi potest quod fides informis sit in genere virtutis, secundum quod nomen virtutis accipitur large et extenditur ad habitum rectificantem et vigorantem potentiam in his actibus, circa quos consistit via iustitiae. Et quia hoc modo procedunt rationes ad partem primam, ideo concedendae sunt.

Ad Rationes

Ad illud quod obicitur, quod fides sine operibus mortua est, dicendum quod non dicitur mortua, quia careat omni utilitate et efficacia, sed quia caret vita gratuita, quae est vita perfecta ; et ideo ex hoc non potest concludi quod non sit simpliciter virtus, sed quod non sit virtus proprie dicta.

Ad illud quod obicitur, quod virtus est bona qualitas mentis etc., dicendum quod Augustinus ibi definit virtutem proprie dictam, scilicet virtutem gratuitam ; et hoc modo concedendum est fidem informem non contineri sub virtutis genere. Ex hoc tamen non sequitur nullo modo eam contineri, secundum quod virtus large accipitur : immo est ibi locus sophisticus consequentis.

Ad illud quod obicitur, quod omnis virtus aut est cardinalis aut theologica, dicendum quod illa divisio est virtutis formatae, secundum quod proprie accipitur virtus cardinalis et theologica ; et sic fides informis non continetur sub genere virtutis. Posset tamen dici quod sicut fides habet rationem virtutis incompletae, sic habet rationem virtutis theologicae, quia quodam modo in Deum dirigit, licet semiplene.

Ad illud quod obicitur de haeretico qui credit decem articulos, dicendum quod, etsi haereticus habeat aliquam illuminationem respectu illorum articulorum verorum quos credit et aliquam habilitatem ad illos credendos, illa tamen habilitas et credulitas non debet dici virtus, quia nec potentiam rectificat nec vigorat. Non rectificat potentiam, quia non captivatur intellectus eius plene in obsequium Veritatis summae ; non vigorat, quia per illam non tespuit falsitatem oppositam veritati. Et haec duo requirebantur ad hoc quod habitus sortiretur nomen et rationem virtutis. Non sic autem est de fide informi, quae est in malis Christianis, quia ipsi assentiunt et adhaerent primae Veritati propter se et super omnia, ita quod in illo habitu est rectificatio et vigor et ex hoc quaedam perfectio. Unde sola illa fides informis est in genere virtutis qua creduntur omnes articuli vel explicite vel implicite, qua etiam respuuntur omnes errores. Haec enim sola est quae habet in se quamdam perfectionem rectitudinis et vigoris.

Ad illud quod obicitur de discipulo assentiente magistro, quod non indiget habitu virtutis, dicendum quod non est simile, quia credulitas illa, qua discipulus assentit magistro, ita potest esse via in falsitatem sicut in veritatem, pro eo quod magister eius potest vera et falsa asserere. Non sic autem est de credulitate qua quis assentit primae Veritati, quae nullo modo potest esse via nisi in veritatem et rectitudinem. Et propter hoc, quia de se est rectificativa mentis, et credulitas, qua Christianus assentit Deo, est via salutis, ita quod nullo modo de se ordinatur ad oppositum : ideo magis sortitur rationem virtutis quam illa credulitas qua discipulus assentit magistro, quae quidem potestesse erroris occasio.

PrevBack to TopNext