Text List

III, D. 23, A. 2, Q. 2

III, D. 23, A. 2, Q. 2

An fides informis si infusa an acquisita.

Secundo quaeritur de fide informi quantum ad originem, et quaeritur, utrum fides informis sit infusa an acquisita.

Et quod infusa, videtur. I ad Corinthios 12, 9 : "Alii datur fides in eodem Spiritu" etc. ; et constat quod Apostolus ibi loquitur de donis gratiae gratis datae. Ergo loquitur de fide, circumscripta caritate ; et haec est fides informis : ergo fides informis est a Spiritu Sancto.

Item, I ad Corinthios 13, 2 : "Si habuero fidem, ita ut montes transferam", ibi Glossa : Quae fides donum Dei dici potest, quia in malis quaedam dona Dei sunt. Si ergo illa est fides informis, ergo fides informis est a dono Dei.

Item, ad Romanos 8, 15 : "Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore", Glossa : Est timor servilis et filialis, et uterque est a Spiritu Sancto. Si ergo timor servilis est donum Spiritus Sancti, et timor servilis oritur ex fide informi, ergo fides informis est donum Spiritus Sancti.

Item, per nullum habitum naturalem vel acquisitum elevatur intellectus supra se ; sed per habitum fidei informis elevatur intellectus supra se, ut assentiat primae Veritati propter se et super omnia : ergo habitus fidei informis non est acquisitus vel innatus ; et est acquisitus vel innatus vel infusus : ergo est habitus infusus.

Item, quod potest in ea quae sunt contra naturam nec est a natura nec est ab acquisitione ; sed habitus fidei informis potest in miracula facienda, sicut patet per Evangelia quod mali faciunt miracula, et expresse dicitur Matthaei 7, 22 et I ad Corinthios 13, 2 : igitur fides informis nec est innata nec acquisita. Sequitur ergo quod sit infusa.

Sed contra : Ad Romanos 10, 11: "Fides est ex auditu", sed quae novimus audiendo ab aliis, novimus per acquisitionem : ergo, si fidem habemus per auditum, fidem habemus per acquisitionem.

Item, Augustinus: "Quod credimus, debemus auctoritati ; quod intelligimus, rationi". Sed doctrina, quae auctoritati alienae innititur, ab alio acquiritur : si ergo cognitio fidei innititur auctoritati, videtur quod per acquisitionem habeat in nobis oriri.

Item, alias virtutes informes possumus habere per acquisitionem, sicut continentiam et iustitiam. Ergo pari ratione videtur quod et fidem informem per acquisitionem similiter possumus habere.

Item, aliquis transiens de infidelitate ad haeresim credit aliquos articulos fidei, et hoc quidem sine aliqua infusione habitus, cum Deus non infundat haeresim, sed per solam acquisitionem. doctrinae ; sed qua ratione potest cognoscere unum articulum, eadem ratione potest cognoscere alterum : ergo, si per acquisitionem potest cognoscere aliquos, eadem ratione videtur quod possit cognoscere omnes. Ergo videtur quod fides informis de omnibus articulis per acquisitionem possit haberi.

Item, si fides informis est habitus infusus, cum habitus infusi ita infundantur parvulis sicut adultis, ita erit habitus fidei informis in parvulo baptizato sicut est in Christiano iam provecto ; sed in Christiano iam provecto, si peccet mortaliter, nihilominus tamen remanet in eo fides informis, esto quod nihil ultra addiscat : ergo pari ratione parvulus, si peccet cum ad adultam aetatem pervenerit, fidem informem habebit, si nihil ab aliis doceatur ; et hoc est manifeste falsum, quia, si talis poneretur inter Saracenos antequam aliquid didicisset, nihil plus haberet de fide quam si nunquam baptizatus fuisset.

Conclusio

Fides informis quoad suum formale, et ut est virtus, est donum divinum et habitus infusus.

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod, cum credere, sicut dicit Augustinus sit "cogitare cum assensione", ad hoc quod habitus fidei plene et integre habeatur, necesse est quod intellectus instruatur de credibilibus ut possit illa cogitare, et inclinetur ut possit illis assentire. Et primum quidem est materiale in fide, secundum vero est formale, et utrumque reperitur tam in fide informi quam in fide formata. Non enim dicitur informis, quia careat omni forma, sed quia caret forma gratiae gratum facientis.

Cum ergo quaeritur, utrum fides sit habitus acquisitus vet infusus, respondendum est quod, si loquamur de fide quantum ad illud quod est materiate in ea, videlicet quantum ad cognitionem illam qua cogn.oscimt.is qui sunt articuli fidei, et scimus "quid est quod per nomen dicitur": sic concedendum est quod fides est per auditum et per acquisitionem secundum legem communem. Nemo enim scit qui et quot sint articuli fidei, nisi didicerit legendo vel audiendo, nisi forte hoc habeat per privilegium speciale.

Si autem loquamur de fide quantum ad formale ; videlicet quantum ad illud quod facit assentire, sic dicendum est quod quaedam fides informis est per acquisitionem, quaedam per infusionem. Nam quidam assentiunt veritati auditae moti humana persuasione, utpote propter amorem et reverentiam dicentis vel propter miracula vel propter rationes et argumenta ; et talis fides est simpliciter acquisita nec dicenda est habere rationem virtutis, quia nullius est vigoris nec roboris, sublata de medio ipsa humana ratione. Quidam autem assentiunt veritati fidei propter divinam illustrationem, sicut illi qui innituntur primae Veritati super omnia et propter se, sicut multi Christiani qui caritatem non habent ; et in talibus fides est per infusionem. Voluntarie enim assentiunt, concomitante divina illuminatione : illuminatione, inquam, quae rationem elevat in his quae sunt supra ipsam. Unde sicut illuminationem ad futura praecognoscenda dicimus esse infusam propter hoc quod in ipsa elevatur anima supra ea quae sunt ei naturalia, sic intelligendum est etiam in parte ista. Concedendum est igitur fidem informem, secundum quod virtus est, esse donum divinitus collatum et habitum infusum. Unde concedendae sunt etiam rationes quae hoc ostendunt.

Ad Rationes

Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quod fides est ex auditu, dicendum quod illud dicitur de fide,. non ratione eius quod est formale et completivum, sed ratione eius quod est materiale, utpote ratione illius cognitionis qua cognoscitur quid est quod per nomen dicitur, quae communiter non habetur nec in fide formata nec in informi nisi per acquisitionem. Aliter etiam videtur aliquibus esse dicendum quod illud verbum Apostoli intelligitur de fide informi quae innititur humanae rationi, quae quidem non habet in se rationem virtutis. Sed primus modus dicendi rationabilior esse videtur, considerato intellectu Apostoli.

Ad illud quod obicitur, quod credere debetur auctoritati, dicendum quod credere, secundum quod est actus fidei-virtutis, debetur auctoritati, non cuilibet, sed auctoritati divinae, cui quidem auctoritati nemo assentit propter se et super omnia nisi per divinam illuminationem ; et sic talis credulitas non est acquisita, sed infusa. Illa vero credulitas quae innititur rationi creatae principaliter, non spectat ad ipsam fidem secundum quod fides est virtus ; et de hac verum est quod potest esse per acquisitionem. Unde attendendum est quod dupliciter potest aliquis per fidem suam inniti Sacrae Scripturae : aut quia credit Sacram Scripturam a Spiritu Sancto fuisse inspiratam et editam, iuxta quod dicitur II Petri 1, 21 : "Spiritu Sancto inspirati, locati sunt sancti Dei homines", et sic talis credulitas spectat ad fidem-virtutem ; aut ideo credit Sacrae Scripturae, quia patres sui crediderunt, a quorum semitis non vult recedere, et hoc modo humanam respicit rationem, nec est talis credulitas fidei-virtutis, sed potius cuiusdam assuetudinis.

Ad illud quod obicitur, quod aliae virtutes informes habentur per acquisitionem, dicendum quod non est simile, pro eo quod actus aliarum virtutum concordant ipsi rationi secundum naturale dictamen. Unde iustitia naturalis dirigit ad opera virtutum politicarum ; non sic autem est de fide, quae dirigit ad aliqua credenda quae sunt praeter et contra et supra iudicium rationis ; ideo non sic subiacet nostrae acquisitioni secundum quod aliae virtutes morales.

Ad illud quod obicitur, quod aliquis de infidelitate transiens ad haeresim acquirit cognitionem aliquorum articulorum, dicendum quod non est simile, quia sicut idem ipsum potest amari amore divinitus infuso et amore etiam innato et libidinoso, et multum refert utrum aliquid sic vel sic ametur ; sic etiam intelligendum est in cognitione quod idem ipsum aliter et aliter potest credi : vel ex persuasione veritatis humanae vel ex illustratione Veritatis aeternae. Et haeretici quidem si cognoscunt aliquos articulos, hoc est ex quadam persuasione humanae rationis, immo fictionis suae ; et si secundum illam omnibus articulis fidei assentirent, adhuc tamen virtutem fidei non haberent, cuius est intellectum in Christi obsequium captivare. Ideo non est simile de cognitione articulorum in viro fideli et in viro infideli ; et pro tanto non sequitur, quodsi illa cognitio in haereticis est acquisita ; quod propter hoc in fidelibus non sit infusa. Si quis tamen de fideli et Catholico fiat haereticus et remaneat sibi cognitio alicuius articuli, non habet eam omnino per acquisitionem ; nec tamen dicendus est habere virtutem, quia ibi illuminatio prior permixta est quodam modo falsitati erroris, et ideo non habet perfectionem com petentem virtuti.

Ad illud quod obicitur de parvulo, qui cadit de gratia antequam aliquid de fide acquirat, dicendum quod parvulus habet habitum fidei quantum ad illud quod est in ea formale ; habet enim aliquid quo promptus erit et facilis ad assentiendum omnibus articulis fidei, si ei proponantur cum ad adultam aetatem pervenerit. Caret tamen ea cognitione quae est materialis respectu fidei, sine qua, etsi illud formale possit in animam parvuli infundi, non tamen potest radicari et stabiliri. Et propterea, si, cum ad adultam aetatem pervenerit, proponatur ei error sub ratione credibili, facillime expellitur habitus fidei, et ita de facili assentit ac si habitum fidei nunquam habuisset, propter hoc quod liberum arbitrium propter inassuetudinem nescit illo uti et ille habitus non fuit in potentia radicatus, quamvis esset in ea infusus. De hoc autern in quarto libro habetur sufficientius.

PrevBack to TopNext