III, D. 3, P. 1, Divisio Textus
III, D. 3, P. 1, Divisio Textus
Supra egit Magister de incarnatione, hic vero agit de conceptione. Et quia ante conceptionem Filii Dei praecessit sanctificatio Virginis, ideo ista pars habet duas partes. In prima determinat qualiter Virgo Maria fuerit per Spiritum Sanctum sanctificata et ab omni labe purgata. Secundo vero determinat qualiter caro Christi fuerit per Spiritum Sanctum concepta, infra, distinctione quarta : Cum vero incarnatio Verbi etc.
Prima pars dividitur in duas partes, in quarum prima determinat de sanctificatione, quae praecessit Christi conceptionem. In secunda vero inquirit, utrum caro Christi ita potuerit in Abraham decimari, sicut in Virgine potuit sanctificari. Ideo primo agit de sanctificatione ; secundo vero de decimatione, ibi : Cum autem illa caro etc.
Prima pars dividitur in tres partes. In prima parte determinat quae fuerit sanctificationis exigentia. In secunda, quae fuerit sanctificationis causa, ibi : Mariam quoque totam Spiritus Sanctus etc. In tertia vero, quae fuerit sanctificationis efficacia, ibi : Quod autem sacra Virgo ex tunc ab omni peccato etc. Haec autem pars, in qua agitur de Virginis sanctificatione, spectat ad praesentem considerationem.
On this page