Text List

III, D. 2, Dubia

III, D. 2, Dubia

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et quaeritur primo de hoc quod dicit : Omnia quae in nostra natura plantavit, Dei Verbum assumsit. Sed contra : Deus plantavit in primo homine immortalitatem : ergo assumsit immortalitatem ; quod falsum est, quia mortalis fuit. Item, in natura nostra plantavit utrumque sexum, scilicet femininum et masculinum : ergo utrumque assumsit ; quod similiter falsum est.

Respondeo : Dicendum est quod quaedam plantavit Deus in natura nostra, quae respiciunt ipsius constitutionem ; quaedam, quae respiciunt statum et accidentalem dispositionem. Cum ergo dicitur quod omnia assumsit quae plantavit, omnia dicit ibi quae sunt de ipsius constitutione. Cum ergo ipse arguit contra hoc de immortalitate et sexus distinctione, non instat secundum vedtatem, sed propter praedicati commutationem paralogizat vel sophistice instat ; et per hoc patent illa duo obiecta.

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit contra haereticos : Si visibilia munda visibilibus immundis inquinari non possunt, quanto magis immutabilis veritas. Videtur enim ratio illa non valere. Quamvis enim ergo non est assumtibilis : ergo radii solis non inquinentur ex foeditate illuminabilis, anima tamen, quae spiritualior est, inficitur ex coniunctione carnis. Praeterea, Filius Dei est passibilis propter assumtionem carnis passibilis, ergo similiter factus est carnalis ; sed spiritus foedatur et inficitur quando carnalis efficitur : ergo videtur quod haereticus verum dixit in hoc quod dicebat divinitatem ex sui societate cum carne maculari.

Respondeo : Dicendum quod exemplum illud contra haereticos et ratio est bona et efficax. Radius enim a rebus foedis non inquinatur propter hoc quia non communicat in materia transmutabili nec etiam ab eis dependet. Si ergo Veritas multo magis a rebus foedis distat et est independens, necessario sequitur quod multo minus est contaminabilis. Nec valet illud de anima, propter hoc quod anima, etsi sit spiritualis, habet tamen a corpore dependentiam et inclinationem.

Ad illud vero quod obicitur, quod Filius Dei passibilis factus est, dicendum quod illud verum est propter communicationem idiomatum, non quia patiatur secundum divinam naturam, sed secundum naturam assumtam. Et similiter potest concedi quod sit carnalis, secundum quod carnalis nominat naturam, sed non .secundum quod nominat vitium, quia suscepit carnis passibilitatem, non vitiositatem. Cum ergo obicit, quod spiritus inficitur, cum carnalis efficitur, dicendum quod non valet, quia obicit de carnali prout sonat in vitium.

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod caro non fuit prius concepta et postmodum assumta. Videtur enim falsum, quia quod non est non potest assumi ; sed caro, quae nondum concepta est, nondum est : ergo necesse est quod caro prius concipiatur quam assumatur. Item, non est assumtio nisi carnis iam organizatae ; sed ante organizationem praecedit formatio, formationem praecedit consolidatio, consolidationem conceptio : ergo a primo, ante assumtionem est conceptio.

Respondeo: Dicendum, quod est loqui de conceptione quantum ad ordinem temporis et quantum ad ordinem naturae. Si loquamur quantum ad ordinem naturae, sic prior est conceptio quam assumtio, sicut illae rationes ostendunt. Si autem quantum ad ordinem temporis, sic non decet nec oportet , ipsum esse; non inquam, oportet, quia utrumque fuit per virtutem infinitam, quae subito potuit facere; non decuit, quia mulier non carnis frustum, sed virum debuit circumdare in angelica annuntiatione. Illud autem melius patebit in sequenti distinctione, ubi Magister inquirit istam quaestionem.

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit circa finem : angelo annuntiante et Spiritu adveniente, mox in utero Verbum caro. Incarnatio enim excellentius opus est quam gratiae infusio ; sed gratiae infusio non fit per angelicam annuntiationem : ergo nec incarnatio. Item, Deus vicinior erat beatae Virginis cordi per gratiam quam angelicae menti ; unde Bernardus: Virgo creditur exaltata super omnes ordines angelorum. Ergo potius debuit transire illuminatio per beatam Virginem ad angelum quam e converso.

Est igitur quaestio : quare conceptionem Filii Dei praecessit angelica annuntiatio ? Quaeritur etiam de quo ordine angelus ille fuerit. Non enim videtur fuisse de superioribus angelis, quia dicit Dionysius quod qui praeeminent usum exterioris officii nunquam habent. Nec de inferioribus, quoniam illi mysterium incarnationis ignoraverunt et per Ecclesiam didicerunt. Unde quaerit Isaias 63, 1 : Quis est iste, qui venit de Edom ? sicut exponit Gregorius.

Respondeo : Dicendum quod incarnationem debuit procedere angelica annuntiatio, sicut hominis praevaricationem praecessit diabolica tentatio, ut sic ordo reparationis correspondeat ordini praevaricationis. Unde sicut diabolus tentavit mulierem, ut eam pertraheret ad dubitationem et per dubitationem pertraheret ad consensum et per consensum ad lapsum, sic angelus nuntiavit Virgini, ut nuntiando excitaret ad fidem et per fidem ad consensum et per consensum ad concipiendum Dei Filium per Spiritum Sanctum.

Alia etiam ratio ordinis fuit ibi : quia beata Virgo erat in statu viatricis, sed angelus in statu comprehensoris ; et ideo voluntatem Domini clarius pro illo tempore agnoscebat, quia Deum videbat angelus facie ad faciem, beata Virgo per speculum in aenigmate. Rursus, angelus erat Dei servus et minister ; et beata Virgo electa est et praeelecta fuerat ut esset Dei mater. Quia ergo congruum est nescientem erudire per nuntium intelligentem et cognoscentem voluntatem Dei, congruum est etiam ministrum famulari dominae suae : hinc est quod decens et corigruum fuit mysterium incarnationis per angelum Virgini nuntiare.

Tertia etiam ratio congruentiae potest assignari : quia incarnatio et humani generis redemptio non tantum faciebat ad reparationem lapsus humani, verum etiam ad reparationem ruinae angelicae ; et ideo angeli beati non debuerunt excludi. Unde sicut sexus muliebris non excluditur a cognitione mysterii incarnationis et etiam resurrectionis, sic etiam nec angelicus nuntius ; immo utrumque Deus angelo mediante nuntiat mulieri, incarnationem scilicet beatae Virgini et resurrectionem Magdalenae. Et sic patet quod decens fuit ante incarnationem praecedere angelicam nuntiationem propter triplicem ordinem, videlicet reparationis generis humani, ministerii angelici et lapsus angelici restaurandi.

Quod ergo dicitur de gratia, quod non fit per angelicum ministerium, dicendum quod gratia infunditur per ministerium humanum et per verbum humanum ; sed incarnatio, quae est principium totius glorificationis, non per hominem debuit nuntiari, sed potius per angelum. Ad illud quod obicitur, quod proximior erat Virgo Maria Deo quam angelus, dicendum quod verum est quantum ad gratiam electionis ; sed non quantum ad gratiam comprehensionis.

Ad illud quod obicitur, de quo ordine fuit, dicendum quod probabiliter creditur quod fuerit de ordine archangelorum, sicut canit Ecclesia. Unde, si dicatur Gabriel fuisse summus inter angelos, hoc non intelligitur de angelo secundum quod est nomen naturae, sed secundum quod est nomen nuntii, et nuntii secundum quod ad nuntianda exteriora progreditur ; et hoc nihil impedit quin Gabriel scire potuerit mysterium incarnationis et alii angeli potuerint ignorare. Vel posset diei quod inferiores angeli scierunt mysterium incarnationis, sed quaerebant profunda divini consili ; et hoc melius cognoverunt post Filii exaltationem et veritatis praedicationem, quibus explicita et manifestata est multiformis Dei sapientia.

PrevBack to TopNext