Text List

III, D. 24, Divisio Textus

III, D. 24, Divisio Textus

Supra egit Magister de fide quantum ad eius essentiam. In hac parte agit de ea quantum ad eius obiectum et materiam ; unde inquirit, utrum fides sit de his solum quae sunt supra nostram cognitionem an de his quae sunt nostrae cognitioni subiecta. Et quoniam duplex est cognitio nostra, videlicet sensitiva et intellectiva, ideo pars ista dividitur in duas partes. In quarum prima inquirit Magister, utrum fides sit de his quae sensu percipiuntur. In secunda, utrum sit de his quae intellectu cognoscuntur, ibi : Post haec quaeri solet, cum fides sit de non apparentibus etc.

Prima pars dividitur in tres partes. In quarum prima movet principalem quaestionem subiungens determinationem. In secunda vero epilogat ad removendum incidentem dubitationem, ibi : Ex his aperte intelligitur etc. In tertia vero exemplificat in speciali ad maiorem explanationem, ibi : Si vero quaeritur, utrum Petrus fidem passionis habuerit etc.

Secunda vero pars principalis potest dividi in tres partes. In quarum prima movet quaestionem et determinat. In secunda auctoritate Augustini confirmat, ibi : Ut Augustinus tradit dicens. In tertia vero elicit quamdam divisionem circa ipsa credibilia, ibi : Ex his apparet, aliqua credi, quae non intelliguntur etc.

PrevBack to TopNext