III, D. 23, Dubia
III, D. 23, Dubia
Dub. I.
In parte ista sunt quaestiones circa litteram. Et primo quaeritur de illa notificatione quam Magister ponit : "Fides est virtus, qua creduntur quae non videntur". Videtur enim ista definitio minus recte assignari, quia Ioannis 20, 29 dictum est Thomae : "Quia vidisti me, credidisti" ; constat quod Thomas credidit vera fide : ergo ista definitio non convenit omni fidei universaliter. Item, quaeritur iuxta, hoc de diversitate notificationum ipsius fidei, quae a diversis doctoribus assignantur. Videtur enim quod minus recte, quia, cum "unius rei unum sit esse", et "definitio est ratio indicans quid est esse", videtur quod fidei unica tantum debet assignari definitio. Quaeritur ergo penes quid et quomodo differenter assignantur ?
Respondeo : Dicendum quod virtus fidei, secundum quod multipliciter habet considerari, habet diversimode notificari. Consideratur enim fides quantum ad genus proprium ; et sic definitur ab Augustino: "Fides est virtus qua creduntur quae non videntur".
Consideratur secundo quantum ad finem ultimum ; et sic definitur ab Apostolo : "Fides est substantia sperandarum rerum, argumentum non apparentium". Et haec definitio explanatur a Damasceno, in libro suo : "Fides est eorum quae sperantur hypostasis, rerum redargutio quae non videntur".
Consideratur tertio quantum ad obiectum et principium motivum ; et sic definitur ab Augustino, Ad Consentium : "Fides est illuminatio mentis ad summam Veritatem".
Consideratur nihilominus quantum ad actum proprium ; et sic definitur a Damasceno: "Fides est non inquisitus consensus" circa primam Veritatem ; vel secundum alios affirmative : "inquisitus consensus", quia in diversis translationibus utrumque reperitur. Et utrumque potest intelligi vere, quia, quamvis videantur dicere oppositum, una tamen explanat alteram. Cum enim dicitur fides consensus inquisitus, hoc est dicere, id est consensus non quaesitus ; et tunc in tenetur privative et tantum valet quantum consensus non inquisitus hoc est, assensus quo quis libere assentit Veritati, non innitens alicui rationi.
Consideratur etiam in ordine ad subiectum ; et sic definitur a Dionysio, in libro De divinis nominibus, capitulo 7 : "Fides est unicum credentium fundamentum, eos collocans Veritati".
Consideratur etiam in comparatione ad habitus alios quantum ad assentiendi modum ; et sic definitur ab Hugone, in libro De sacramentis : Fides est certitudo quaedam de rebus absentibus, supra opinionem et infra scientiam constituta. Ex his patet quod fides habet diversimode notificari secundum quod habet diversimode considerari, videlicet in comparatione ad genus proprium, ad finem. ultimum, ad obiectum, ad actum proprium, ad subiectum et ad habitum disparatum.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit quod fides accipitur tribus modis. Videtur enim quod insufficienter distinguat ipsam fidem. Videmus enim fidem aliquando accipi pro ipsa conscientia, secundum quod dicitur ad Romanos 14, 23: "Omne quod non est ex fide, peccatum est" ; quod non continetur sub aliquo praedictorum. Iuxta hoc quaeritur, quot modis fides dicatur.
Respondeo : Dicendum quod fides invenitur accipi decem modis. Aliquando enim accipitur pro sponsione, 1 ad Timotheum 5, 12 : "Primam fidem irritam fecerunt". Aliquando pro fidelitate, Ieremiae 7, 28 : "Periit fides et Sanctus de terra". Aliquando pro conscientia, ad Romanos 14, 23 : "Omne quod non est ex fide, peccatum est". Aliquando pro sacramento fidei, secundum quod dicit Augustinus, Ad Bonifacium, quod non est aliud parvulos habere fidem quam habere fidei sacramentum. Aliquando pro acceptatione conclusionis per rationem probatae, secundum quod dicit Boethius: "Argumentum est ratio rei dubiae faciens fidem". Aliquando pro cognitione comprehensionis, secundum quod dicitur ad Romanos 1, 17 : "Iustitia Dei revelatur ex fide in fidem", Glossa : "In fidem speciei", quae dicitur fides, quia fidentissima et certissima est. Aliquando pro habitu fidei informis, Iacobi 2, 26 : "Fides sine operibus mortua est". Aliquando pro habitu fidei formatae, ad Romanos 1, 11 : "Iustus ex fide vivit". Aliquando pro actu fidei, secundum quod dicit Augustinus: "Fides est credere quod non vides". Aliquando pro ipso obiecto fidei, secundum quod dicitur in Symbolo Athanasii : "Haec est fides catholica" etc.
De omnibus autem his modis contingit dicere fidem secundum quamdam analogiam, pro eo quod in omnibus reperitur quaedam ratio assensus et credulitatis cuiusdam, licet non uniformiter. De his autem decem modis Magister solum tres assumit, quia illi sunt qui faciunt ad suum propositum principale, videlicet ad praemissae definitionis explanationem.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit : "Aliud est credere in Deum, aliud credere Deo, aliud credere Deum". Si enim habitus distinguuntur per actus, videtur quod non sit unius fidei omnia ista facere, sed diversarum ; quod falsum est, quia una fide omnia haec tria facimus. Item, videtur quod male definiat credere in Deum, cum dicit quod credere in Deum est credendo amare etc. Si enim credere et amare sunt actus disparati, videtur quod unus per alterum non habeat definiri. Item, videtur esse inculcatio verborum, cum dicit : credendo amare, credendo in eum ire credendo incorporari ; idem enim videtur per verba illa dici.
Respondeo : Dicendum quod, sicut dicit Magister, aliud et aliud est sive alias et alius modus credendi : credere Deo et Deum et in Deum. Et isti quidem actus possunt ad diversos habitus pertinere ; possunt etiam pertinere ad eumdem, quoniam non sunt sic diversi quin habeant ad invicem ordinem. Nam credere Deum respicit divinam Veritatem ut obiectum ; credere Deo, ut motivum ; credere in Deum, ut finem ultimum. Et istae tres comparationes circa eumdem habitum reperiri habent. Et quoniam fides non perfecte tendit in Deum tamquam in finem nisi prout est iuncta caritati, ideo actus credendi in Deum definitur per actum amandi, non tamquam per actum proprium, sed tamquam per actum annexum. Et iterum, quia quadruplex genus actus annexum est ipsi fidei secundum quod iungitur caritati secundum quadruplicem comparationem, ideo quatuor ponit in eius notificatione. Fides enim, prout iuncta est caritati, ordinat ad amandum Deum, ad faciendum bonum, ad sustinendum malum, ad diligendum proximum. Et iuxta haec quatuor, quatuor ponit actus in illa notificatione, videlicet credendo amare quantum ad affectum ; credendo ire quantum ad bonum opus ; credendo ei adhaerere quantum ad tolerantiam mali ; credendo incorporari membris quantum ad dilectionem proximi. Et sic patet responsio ad illa quae quaerebantur.
Dub. IV.
Item quaeritur de.hoc quod dicit Augustinus: "Fidem ipsam videt quisque in corde suo esse". Si enim virtutes ad invicem connexae sunt, et aliquis scit se habere fidem, videtur per consequens quod sciat se habere caritatem ; cuius contrarium in primo libro ostensum fuit, distinctione decima septima. Item, si fides videtur et certissime cognoscitur, eo quod essentialiter sit in anima, cum caritas et gratia essentialiter sint in anima, est quaestio, quare non cognoscatur certisime ab his a quibus habentur.
Iuxta hoc etiam quaeritur de modis visionis quos assignat Augustinus in littera. Videtur enim illa divisio esse superflua, cum, Super Genesim ad litteram, in libro XII et in Glossa II ad Corinthios 12, 2 non distinguantur nisi tria genera visionum.
Respondeo : Dicendum quod, secundum verbum Augustini, fides essentialiter existens in anima cognoscitur per sui essentiam ; et hoc communiter omnes tenent.
De caritate autem quidam dicunt quod videtur essentialiter et scit homo se habere caritatem qui habet, sed nescit utrum in ea perseveret. Dicunt enim hoc esse generaliter verum quod de omnibus quae sunt essentialiter in anima habet anima certam scientiam, quia cognoscit ea per eorum essentiam, sive sit habitus gratiae sive caritatis sive alterius virtutis. Sed haec responsio contrariatur ipsi cognitioni experimentali. Multa enim sunt in nobis quae nos latent ; et multae animae sunt deformes quae suas deformitates nullo modo noverunt ; et multa sunt in nobis quae patent. Et propterea non est dicendum quod omnia quae sunt in anima essentialiter teneantur visione et cognitione certa. Et de caritate et gratia satis est planum, quia pauci vel nulli sunt qui sciant certitudinaliter se esse in gratia ; et hoc melius scitur, si inquiratur a viris sanctis et bonis.
Ideo aliter dicunt alii quod dupliciter scitur aliquid, videlicet scientia notitiae et scientia discretionis, secundum quod traditur ab Augustino, in libro De Trinitate, quod aliud est rem nosse, aliud cogitare et distinguere. Dicunt ergo quod omnia quae essentialiter sunt in anima certissime sciuntur scientia notitiae ; qua quidem scientia, dicit Augustinus, quod anima non potest se ipsam ignorare ; et sic cognoscuntur tam fides quam caritas quam etiam alia. Sed, si de scientia discretionis loquamur, sic non habet veritatem, pro eo quod ea quae essentialiter sunt in anima, etsi scientia notitiae cognoscantur, tamen ab aliis non semper discernuntur, sicut dicit Augustinus de ipsa anima quod, etsi non possit se ipsam non nosse, nescit tamen aliquando se ab aliis discernere ; sicut patet de illis qui posuerunt animam esse corpus vel aquam vel ignem. Et hoc modo non habet quis notitiam de caritate quae est in se nec de gratia gratum faciente, quia nescit eam discernere a dono gratiae gratis datae, propter ipsius mentis obnubilationem ex phantasmatum involutione. Sed nec adhuc istud sufficit, quia non solum cognoscit quis habens ficlem ipsum habitum scientia notitiae, sed etiam discretionis et cognitionis ; discernit enim ipsum ab aliis habitibus virtutum.
Et propterea aliter dicendum quod cognitio, qua anima cognoscit illud quod habet in se, est cognitio cuiusdam experientiae ; per hoc enim cognoscit aliquis se habere fidem, dum ad se ipsum introrsus ingrediens experitur utrum sit promptus ad credendum ; sic de aliis habitibus virtutum et aliis omnibus quae latent introrsus. Quoniam igitur anima non potest habere experientiam nisi de eo quod est in potestate sua et de eo quod respicit actum animae, cum experientia dicat usum alicuius potentiae, hinc est quod, quando aliqua sic sunt in anima quod redd unt eius potentiam habilem ad aliquod opus vel circumstant alicui operi interiori, talia possunt cognosci ab ipsa anima certitudinaliter. Unde, si alitcuis est habilis ad aliquod opus, certissime se novit habere illum habitum, sicut fidelis habitum credendi et amans habitum amandi et sic de ceteris. Quando vero allqua sic sunt in anima quod ipsa principaliter non respiciunt usum alicuius potentiae ; sicut character vel sicut deformitas culpae praeteritae vel quae sunt supra potestatem ipsius animae, sicut gratia, in quantum reddit acceptum Deo, et caritas similiter, quia de talibus non potest habere anima experientiam, non potest habere certam notitiam. Ideo, eum dicitur quod illa quae sunt essentialiter in anima certitudinaliter cognoscuntur, hoc intelligitur de illis de quibus potest sumere anima certum experimentum ; de his autem de quibus non potest sumere experimentum nisi per coniecturam, non cognoscit nisi coniecturando. Et quoniam de fide, secundum quod reddit habilem ad credendum, certissima potest haberi experientia, secundum autem quod suum credere est Deo acceptum, certa experientia haberi non potest, sed solum coniectura : hinc est quod fides quantum ad habitum substratum certissime videtur ab anima ; in quantum autem est formata, non cognoscitur nisi per coniecturam ; et sic est aliis connexa. Et per hoc patet responsb ad illud quod obicitur de caritate et gratia.
Ad illud quod obicit de sufficientia illorum modorum, dicendum quod modi videndi possunt dupliciter distingui : vel a parte virtutis cognoscentis vel a parte medii. Si a parte virtutis cognitivae, cum illa sit triplex, scilicet sensitiva exterior, imaginativa et intellectiva, sic triplex distinguitur visio, videlicet corporalis, imaginativa et intellectualis. Si autem a parte medii, tunc sex sunt differentiae, quarum sufficientia patet sic. Omne enim quod videtur ab anima, aut videtur per sui essentiam aut videtur per sui speciem aut videtur per rem aliam ab ipsa simpliciter differentem. Si per sui essentiam videtur, sic est unus modus, qui ponitur sexto loco. Si per sui speciem, hoc potest esse tripliciter : nam illa species aut est omnino concreta materiae aut abstracta aut partim concreta, partim abstracta. Concreta est, prout apprehenditur a sensu exteriori, licet sit ibi aliqua abstractio ; simpliciter abstracta, prout apprehenditur ab intellectu ; medio modo, prout apprehenditur ab imaginatione ; et sic sunt tres primi modi. Si autem res habet cognosci per rem ab ipsa differentem, hoc potest esse dupliciter : aut quia comparatur ad ipsam sub ratione similis aut in ratione effectus. Et sic duo sunt modi, videlicet quartus et quintus. Et si tu obicias, quod aliquid potest comparari ad alterum in ratione disparati vel in ratione contrarii, dicendum quod nec disparatum nec contrarium facit cognoscere aliquid, nisi in quantum innuit aliquem modum in ratione similis. Unde qui cognoscit quod album disgregat, per consequens cognoscit quod nigrum congregat, quia similiter se habet oppositum ad oppositum sicut propositum ad propositum.
Dub. V.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Probatur futura resurrectio, quia ita crediderunt Patriarchae et alii Sancti , et propter hoc vult dicere quod fides dicatur argumentum. Hoc enim videtur potius ad oppositum quam ad propositum. Si enim probatur istud quod creditur per auctoritatem Patrum, tunc videtur quod fides non sit argumentum, immo potius conclusio. Ergo, si fides est argumentum, videtur quod non recte dicat quod resurrectio probatur per fidem Patrum. Item, si locus ab auctoritate est incertissimus, et fides trahit fundamentum a loco ab auctoritate, ergo videtur quod fides sit incertissima.
Respondeo : Dicendum quod, secundum aliquos, verbum Magistri intelligitur hic de fide quae est acquisita ex inspectione Scripturarum, non autem de illa quae est inspirata et quae numeratur inter spiritualia charismata. Sed illud non satisfacit, quia Magister hoc dicit ad exponendam illam definitionem quam Apostolus assignat ; et constat quod Apostolus loquitur de fide formata.
Et propterea dicendum est aliter quod, secundum quod Magister dicit, illud quod creditur per fidem, "per ipsam fidem probatur". Ipsum enim quod creditur probatur per auctoritatem ; auctoritas autem nullius est efficaciae in probando nisi per fidem : et ita tota firmitas argumenti ad fidem redit. Unde, si aliquis quaerat, utrum resurrectio sit futura, probatur ei per auctoritates Sacrae Scripturae et per verba Prophetarum qui ita dixerunt. Sed si quaerat ulterius, ut probem ei quod ipsi verum dixerunt, respondebitur ei quod scimus ipsos verum dixisse, quia a Spiritu Sancto illuminati fuerunt, et ita certificati fuerunt per fidem quam a Deo acceperunt ; et nos certificamur de eorum certificatione per fidem quam ab ipso Deo accipimus. Et sic patet quod expositio Magistri bona est, quia per hoc non vult dicere quod fides probetur, sed magis quod fides probet, ita quod vere et proprie dicatur ab Apostolo argumentum.
Dub. VI.
Item quaeritur de hoc quod, dicit quod fides caritatem praecedit. Hoc enim videtur esse falsum, quia, sicut dicit Ambrosius, "caritas est mater virtutum" et caput ; et mater praecedit illud cuius est mater. Item, Glossa super illud Psalmi [36, 1] : Noli aemulari, dicit quod spes est introitus ad fidem. Ergo videtur quod fides non sit prima inter virtutes theologicas, secundum quod dicitur in littera. Item, omnes virtutes simul infunduntur : ergo non videtur quod reperiatur in illis aliquis ordo.
Respondeo : Dicendum quod est loqui de fide et aliis virtutibus dupliciter, scilicet quantum ad habitum et quantum ad actum. Si quantum ad habitum, sic est ibi simultas ; si quantum ad actum, sic est ibi naturalis ordo, pro eo quod actus fidei praeambulus est ad actum spei et caritatis. Nemo enim aliquid sperat vel amat nisi illud cognoscat et aliquo modo credat.