III, D. 24, A. 1, Q. 1
III, D. 24, A. 1, Q. 1
Utrum fidei obiectum sit ita verum, quod ei non possit subesse falsum.
Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum fidei obiectum sit ita verum quod ei non possit subesse falsum.
Rationes Principales
Et quod fidei possit subesse falsum, videtur. Cuicumque subest contingens potest subesse falsum, quia omne contingens potest esse falsum ; sed fidei subest verum contingens : ergo fidei potest subesse falsum. Maior propositio per se manifesta est. Minor probatur, quia fides fuit de passione Christi et incarnatione ; et utrumque fuit contingens - non enim erat necessarium Christum interfici nec Dei filium incarnari, cum alio modo posset genus humanum liberari - restat igitur quod conclusio est vera.
Item, habitus conformatur obiecto suo circa quod versatur. Si ergo habitus fidei versatur circa credibile, habet illi conformari ; sed aliquod credibile, utpote Christum esse passurum, potuit falsificari, cum esset contingens : ergo habitus fidei, quo illud credebatur, falsificari potuit : potest igitur fidei subesse falsum.
Item, simus in medio tempore post mortem Abrahae et ante incarnationem Christi ; in illo tempore necessarium est Abraham credidisse Christum esse passurum, possibile etiam erat Christum non pati ; sed possibile compatitur se cum omni necessario : ergo ista duo poterant simul stare, videlicet quod Abraham credidisset Cbristum esse passurum et quod Christus non esset passurus ; et si hoc, tunc fidei subesset falsum. Si ergo possibile, fuit fidei subesse falsum, tunc, videtur pari ratione quod et nunc. Quod autem pro illo tempore possibile eset Christum non pati, manifestum est, quia contingens erat eum pati, cum penderet ex voluntate interficientium ; et regula est quod oppositum contingentis est contingens. Quod iterum necessarium esset quod Abraham credidisset, manifestum est, quia omne dictum affirmativum de praeterito est necessarium. Si tu dicas, quod hoc verum est quando non pendet ex futuro, ostenditur sic esse in proposito, quia credere non est aliud quam cogitare cum assensione ; et postquam Abraham cogitavit de hoc dicto : Christum esse incarnandum, necessarium fuit de eo cogitasse ; et postquam assensit, necessarium fuit ipsum assensisse ; et postquam exivit in actum fidei, necessarium fait ipsum exisse : ergo videtur quod simpliciter necessarium fuit ipsum credidisse. Necessarium igitur videtur quod fidei Abrahae potuit subesse falsum.
Item, omne quod subest spei subest etiam fidei ; sed spei potest subesse falsum, ut patet, cum aliquis praescitus in gratia existens sperat se habiturum vitam aeternam : ergo necessario sequitur quod fidei aliquando subest falsum.
Item, actus caritatis praesupponit actum fidei ; sed actus caritatis potest subesse falsum : ergo et actui fidei. Maior manifesta est. Minor probatur per hoc quod Apostolus ex caritate voluit ire ad Hispanos, qui non ivit ; et ergo ex caritate volo proximum meum esse bonum, qui tamen non est bonus : et sic actui caritatis potest subesse falsum.
Item, actus adorationis est ab actu fidei, ergo quod substernitur adorationi substernitur ipsi fidei ; sed contingit aliquando adorationi alicuius fidelis subesse falsum, sicut quando adorat hostiam non consecratam pro consecrata, adhibita debita diligentia, et talis adoratio meritoria est, et ita ortum habet a fide et caritate : ergo, si ei subest falsum, videtur quod et fidei.
Sed contra : Illius solius est fides in via cuius erit visio in patria ; sed visioni in patria non potest subesse falsum : ergo nec fidei in via.
Item, sicut se habet caritas ad bonum, ita se habet fides ad verum ; sed caritas nunquam appetit nisi bonuni : ergo fides nunquam facit credere nisi verum : ergo fidei non subest falsum.
Item, fides assentit primae Veritati propter se et super omnia in credendo ; sed prima Veritas non potest ei dictare nisi verum : ergo ipsa non potest assentire nisi vero : ergo ei non potst subesse nisi verum.
Item, cuicumque cognitioni subest falsum, illa cognitio potius est principium deceptionis quam illuminationis ; sed fides est illuminatio mentis, sicut dicit Augustinus: ergo fidei falsum non potest subesse.
Conclusio
Fidei non potest subesse falsum, quia non possunt simul stare falsitas in credito et veritas in credente sive in fide.
Respondeo : Dicendum quod, cum habitus fidei ipsam mentem illuminet ad assentiendum veritati creditae secundum illustrationem divinae praescientiae, et divinae praescientiae non possit subesse falsum, quia ipsa non potest falsificari, necesse est ponere quod ipsi habitui fidei nec falsum subsit nec subesse possit. Quemadmodum enim divina praescientia, quia ex rebus non pendet, certissime cognoscit non solum ea quae ventura sunt necessario, sed etiam contingentia, ita quod circa ea decipi non potest, sicut in primo libro ostensum fuit, sic et fides, quae cognitioni divinae praescientiae innititur, a qua etiam illuminatur et dirigitur, certam credulitatem et illuminationem habet de futuris etiam contingentibus, ita quod, licet illa, quantum est de se, possint non evenire, fides tamen nec potest decipi nec potest errare. Sicut enim de eo quod praescitum est evenire a Deo, concedi potest quod ipsum possibile sit non evenire per se et absolute, non est tamen compossibile cum praevisione sui oppositi - quia haec duo non possunt simul stare, quod Deus praeviderit unum et quod eveniat oppositum : tunc enim falleretur divina praescientia - per hunc modum intelligendum est in assensu fidei, qui innititur divinae praevisioni. Unde, quamvis creditum contingens in se possit non evenire, haec tamen duo non possunt simul stare, quod non eveniat et quod sit creditum. Et propterea concedendum est quod fidei non potest subesse falsum, quia non possunt simul stare falsitas in credito et veritas in credente sive in fide. Et concedendae sunt rationes quae sunt ad istam partem.
Ad Rationes
Ad illud ergo quod obicitur in contrarium, quod cuicumque subest contingens potest subesse falsum, quia omne contingens potest esse falsum, repondendum est per interemptionem, quia divinae praevisioni subesse potest verum contingens, falsum tamen subesse non potest ; praevidet enim Deus vera contingentia, sed tamen illa quae praevidet nunquam sunt falsa. Et sicut hoc habet instantiam in divina praecognitione, sic et in illuminatione quae ab ea procedit, qualis est habitus fidei, sicut praedictum est.
Ad illud quod obicitur, quod habitus cognoscendi debet conformari ipsi cognoscibili, dicendum quod istud habet veritatem quando habitus cognoscendi pendet ab ipso cognoscibili secundum existentiam in proprio genere, sicut est scientia acquisita secundum causas et rationes inferiores ; sed de eo genere cognitionis quod non pendet ab ipsa re cognita, non est necesse quod conformetur ipsi cognoscibili secundum existentiam sui in se, sed secundum existentiam sui in causa. Et talis est cognitio fidei et prophetiae et cuiuslibet revelationis divinae, quae non pendet ab eo quod creditur vel quod revelatur, sed ab illo lumine per quod ad hoc cognoscendum illuminatur. Et quia illud lumen certum est etiam de re contingente, hinc est quod cum habitus fidei conformetur ei a quo dependet, quod non potest falsificari nec vacillare propter contingentiam crediti.
Ad illud quod obicitur, quod contingens potest stare cum quolibet necessario, dicendum quod verum est. Attamen ad illud quod subiungit quod oppositum alicuius articuli est contingens, sicut ante incarnationem contingens erat Christum non incarnari et non pati, respondent.aliqui per interemptionem, pro eo quod de incarnatione et passione non est articulus quantum ad eventum quod ita eveniat, sed quantum ad ordinem quod ita congruat. Unde Abraham non credidit Christum incarnari, sed Christum esse incarnandum, ut fiat vis in verbo, quia incarnari elicit eventum, sed esse incarnandum dicit ordinem congruum. Et quamvis Christum incarnari sit contingens quantum ad eventum, tamen quantum ad congruentiam necessarium est ; impossibile est enitn hoc non esse decens et congruum. Sed hic modus dicendi stare non potest, quia sic fideles crediderunt sicut Prophetae praedixerunt, et Prophetae praedixerunt, non solum ese congruum incarnari, sed etiam eventum futurum. Et rursus, sicut nos credimus Christum incarnatum de praeterito, ita ipsi crediderunt Christum incarnandum de futuro.
Et ideo aliter dicunt alii quod, licet ipsum creditum possit esse contingens in se, tamen, habito respectu ad divinam praescientiam quae immutabiliter praevidit, necesse est ipsum evenire ; et ideo oppositum eius non potest stare nec cum actu divinae praescientiae nec cum actu fidei nostrae. Sed nec illud solvit, quia non est aliquod contingens quod Deus non praeviderit, si eventurum est ; nec per praevisionein suam aufertur sibi aliquid de contingentia sua : ergo, quantumcumque Deus praeviderit aliquid, necesse est ponere quod contingens cum quolibet necessario possit stare. Si enim non posset stare cum necessario, impossibile esset ipsum evenire. Et propterea est adhuc tertius modus dicendi, qui concedit quod contingens potest stare cum necessario et quod oppositum alicuius articuli est vel fuit contingens. Sed illud quod opponitur tertio loco negat, videlicet quod necessarium fuit Abraham credidisse Christum esse passurum. Et si tu obicias, quod omne dictum de praeterito est necessarium, respondendum est ad hoc quod verum est de eo dicto quod transit omnino in praeteritum, sed illud dictum connotat futurum contingens ; et quia omne dictum quod claudit in se contingens, contingens est, ideo illud totale dictum, Abraham credidisse Christum passurum, contingens est. Licet enim principalis compositio sit de praeterito, connotatum tamen est de futuro.
Et hoc patet sic : quia credere dicit actum liberi arbitrii secundum directionem luminis conformantis intellectum nostrum divinae praescientiae - unde sensus est : Abraham. credidit Christum esse passurum, hoc est, Abraham illuminatus fuit ut assentiret et videret hoc quod Deus praeviderat evenire et quia in praevisione eventus contingentis clauditur sive connotatur futurum contingens : hinc est quod in illo dicto de praeterito clauditur eventus futuri contingentis, et ideo totum dictum iudicandum est esse contingens. Et si tu obicias, quod necessarium est simpliciter Abraham cogitasse e hoc et assensisse huic, ergo necessarium est simpliciter Abraham credidisse, dicehdum quod verum est quod necessarium est Abraham cogitasse de hoc ; sed non est necessarium ipsum assensisse huic credito contingenti, et hoc assensu fidei. Fides enim sic in eo assentiebat sicut Deus praevidebat ; sed divina praevisio sic praevidet quod, quamvis actus divinae praecognitionis sit in se necessarius, tamen comparatio ipsius ad futurum contingens non est necessaria, sed contingens. Per hunc etiam modum intelligendum est quod, licet necessarium sit, postquam Abraham credidit, liberum arbitrium fuisse motum secundum regulam et dictamen fidei et necessarium sit illum motum fuisse meritorium, ordinatio tamen ipsius ad futurum contingens contingens fuit, sicut est ordinatio divinae praescientiae, cui est conformis. Et quia vocabulum credendi et assentiendi claudit in se illam ordinationem secundum conformitatem ad divinam praevisionem, hinc est quod sicut contingens est Deum praevidisse aliquod futurum contingens, sic contingens est Abraham credidisse futurum contingens ; contingens est etiam ipsum assensisse ; contingens est etiam aliquem Prophetam prophetasse. In omnibus enim his una est responsio, quae fundatur super hoc quod, licet actus transeant in praeteritum, dicunt tamen ordinationem ad contingens futurum ; et ita connotant eventum futuri contingentis et ex illa connotatione necesse est dictum totum iudicare contingens, sicut in primo libro ostensum fuit per tres regulas infallibiles, in quaestione de praescientia.
Ad illud quod obicitur, quod spei subest falsum, dicendum quod spei, secundum quod virtus est et virtuose movetur, falsum non subest. Cum enim spes sit certitudo proveniens ex gratia et meritis, nullus sperat se habiturum vitam aeternam nisi cum praesuppositione meritorum ; et quia efficacia meriti includit finalem perseverantiam, hinc est quod in actu spei implicatur conditio perseverantiae finalis. Omnis enim qui recte sperat, sic vitam aeternam exspectat, si usque in finem perseveraverit in gratia ; et hoc quidem verum est et fides nostra dictat. Et ita respondendum est ad illam rationem per interemptionem minoris, quia praescitus non exspectat vitam aeternam simpliciter, sed sub conditione. Quodsi aliquis praeter divinam revelationem absque omni conditione speret se habiturum vitam aeternam, hic non est motus pertinens ad fidem et spem, sed ad falsam aestimationem.
Ad illud quod obicitur, quod actus caritatis praesupponit actum fidei, dicendum quod verum est quod praesupponit actum fidei ut regulantis et dirigentis eius actum, sed non oportet quod praesupponat actum fidei ut concurrentis super illud obiectum. Omne enim quod caritas appetit, fides dictat appetendum esse, et ita dirigit eius actum. Non tamen omne quod caritas appetit, fides credit, quia de pluribus contingit dicere quod sint bona, falsum famen est dicere quod sint vera. Bonum enim dicit aptitudinem et ordinationem habitualem, sed verum dicit inhaerentiam et existentiam actualem. Unde bonum erat Apostolum ire ad Hispanos, quamvis non esset verum ; et ideo erat appetibile, quamvis non esset credibile. Quamvis enim falsitas possit stare cum obiecto caritatis, quia aliquid potest esse falsum et bonum ; non tamen potest stare cum obiecto fidei, quia non potest idem simul esse falsum et verum.
Ad illud quod obicitur, quod adorationi potest subesse falsum, dicendum quod adorationi factae secundum directionem et regulam fidei nunquam subest falsum, pro eo quod fides dicit nihil adorandum esse pro certo nisi de quo habetur certa cognitio ; de eo autem de quo non habetur certitudo dicit adorandum esse, praesupposita conditione. Unde omnis fidelis recte adorans hostiam consecratam, adorat sub ea conditione, si perfecta sunt circa ipsam ea quae ad consecrationem sunt necessaria secundum institutionem divinam ; et sic nunquam decipitur nec errat.