III, D. 24, A. 1, Q. 2
III, D. 24, A. 1, Q. 2
Utrum fides sit circa verum creatum et increatum, an circa increatum tantum tamquam obiectum proprium.
Secundo quaeritur, utrum fides sit circa verum creatum et increatum an circa increatum tantum tamquam circa obiectum proprium.
Rationes Principales
Et quod solum sit circa verum increatum, videtur. Primo, per hoc quod fides est virtus theologica : omnis enim virtus theologica habet idem pro obiecto et fine. Si ergo finis virtutum non est quid creatum, sed increatum, videtur etc..
Item, hoc ipsum videtur per hoc quod est virtus una, quia unica virtus unum debet habere obiectum. Si ergo fides virtus una est, et creatum et increatum sunt diversa omnitio, igitur, si fides habet esse circa Verum increatum, non habet esse circa verum creatum sicut circa obiectum.
Item, hoc ipsum videtur per hoc quod fides est virtus evacuanda per obiecti sui praesentiam et apertam notitiam ; sed sola visio Veri increati est illa quae virtutem fidei evacuat : fides enim non evacuatur in via : ergo videtur quod fides soIum sit in Verum increatum tamquam in obiectum.
Item, fides est virtus qua assentitur ipsi credito propter se et super omnia ; sed nulli vero est propter se et super omnia assentiendum, nisi quod est summum Verum et Verum increatum : ergo solummodo circa illud consistit fidei obiectum.
Item, hoc ipsum videtur per definitionem articuli a Richardo datam, qua dicit quod "articulus est indivisibilis veritas de Deo, arctans nos ad credendum". Ergo, si articulus est fidei obiectum, videtur quod fides solum sit circa Verum increatum et circa Deum.
Sed contra : Circa veritatem in Symbolo contentam consistit fides tamquam circa obiectum proprium ; sed in Symbolo non solum sunt articuli spectantes ad Deitatem, immo etiam spectantes ad humanitatem : ergo, si humanitas est quid creatum, fides non solum consistit circa Veritatem increatam, verum etiam circa creatam.
Item, tantae amplitudinis est fides sicut et caritas vel maioris ; sed caritas non tantummodo diligit Bonum increatum, sed etiam creatum, quia non tantummodo diligit Deum, sed etiam proximum : ergo fides non tantum est in Verum increatum sicut in obiectum, verum etia m in verum creatum.
Item, nullum verum futurum est Verum increatum, quia Verum increatum est verum aeternum ; sed fides nostra est circa verum futurum, quia credimus carnis resurrectionem, quae nec est nec fuit, sed futura est : ergo videtur quod fides non tantum sit circa Verum increatum, sed etiam circa creatum.
Item, si quis pertinaciter assereret esse falsum quod Sacra Scriptura dicit esse verum, esset haereticus. Ergo videtur quod obiectum fidei extendatur ad omnia quae in Sacra Scriptura scribuntur ; sed in Sacra Scriptura multo plura scribuntur de temporalibus quam de aeternis, de creatis quam de increatis, sicut quod Abraham genuit Isaac et consimilia : ergo videtur quod obiectum fidei magis consistat in vero creato quam in increato.
Conclusio
Fidei obiectum proprie dictum sive formale, quod habet rationem molivi, est Verum iucrealum; obiectum vero communiter dictum est verum tum increatum, cui assentilur propter se, tum creatum, cui asscnlitur propter aliud et quod habet rationemmalerialis.
Respondeo : Dicendum quod obiectum alicuius habitus cognitivi dupliciter habet determinari : aut communiter aut proprie, sive per se et pet accidens. Illud autem vocatur obiectum commune quod habet communem acceptionem ; et obiectum per accidens, quod quidem habet rationem materialis ; illud autem dicitur obiectum proprie et per se quod quidem habet rationem motivi.
Secundum hanc duplicem acceptionem dupliciter contingit loqui de obiecto fidei. Nam uno modo potest dici obiectum fidei, circa quod ipsa fides versatur tamquam circa illud quod credit esse verum, sive illi assentiat propter se sive propter aliud. Et hoc modo non tantummodo est circa Verum increatum, verum etiam circa verum creatum, quia fides non tantum credit ipsi divinae Veritati in se, sed etiam in bis quae sibi ab ea dictantur, quae sunt multa vera creata. Si autem loquamur de obiecto fidei secundum propriam acceptionem, prout dicitur obiectum quod habet rationem motivi, sic obiectum fidei est Verum increatum. Et sicut contingit intelligere in visu quod lucidum dupliciter movet visum, vel prout est absolutum vel prout est terrenae materiae incorporatum, sic ipsa divina Veritas dupliciter movet ipsum intellectum per fidem illuminatum : vel per se, sicut in articulis spectantibus ad ipsum Deum secundum Divinitatem, vel ut est unita creaturae, sicut in illis articulis respicientibus ipsum Deum in sua humanitate assumpta ; vel in operatione ab ipso creata, sicut in creatione, reparatione et glorificatione. Concedendum igitur est quod obiectum fidei proprium, secundum quod habet rationem motivi, est Verum increatum. Et quia hoc probant rationes ad primam partem inductae, ideo concedendae sunt.
Ad Rationes
Ad illud quod primo obicitur in contrarium, quod quidam articuli respiciunt humanitatem sicut quidam Divinitatem, iam patet responsio, quia illi articuli qui sunt de humanitate et circa humanitatem enuntiantur de divina persona, circa quam consistit Veritas increata, et ex illa parte habent rationem movendi. Nam ex illa parte qua consistunt circa veritatem creatam habent solum rationem materialis. Unde sicut una est persona in duabus naturis, creata videlicet et increata, sic una est Veritas movens, quae tenet rationem obiecti, sive in articulis qui respiciunt Divinitatem sive in his qui respiciunt humanitatem, quae quidem est Veritas increata.
Ad illud quod obicitur, quod ad tot se extendit fides ad quot se extendit caritas, dicendum quod, etsi caritas videatur esse circa Bonum increatum et circa bonum creatum tamquam circa obiectum proprium, tamen obiectum eius proprium, sicut infra manifestabitur, non est nisi circa Bonum increatum.
Ad illud quod obicitur, quod fides est de vero futuro, dicendum quod resurrectio carnis futura non est obiectum fidei proprium, nisi in quantum comparatur ad divinam virtutem et iustitiam quae corpora resuscitabit, ut retributio fiat secundum merita ; et sic ratione Veri increati implicati habet rationem obiecti. Quod quidem Verum increatum, quantum est de se, abstrahit a ratione praeteriti et futuri, licet praeteritio et futuritio notetur circa eius effectum, qui, quantum est de se, habet solum rationem materialis in comparatione ad fidei assensum, secundum quod in praecedentibus fuit tactum. plexum.
Ad illud quod obicitur, quod haereticus iudicaretur qui pertinater negaret quae in Sacra Scriptura dicuntur, dicendum quod hoc non est quia omnia quae in Sacra Scriptura continentur teneant rationem obiecti proprii et motivi respectu ipsius fidei, sed hoc est quia consequuntur ad eius obiectum proprium. Quia enim Sacra Scriptura edita est ab ipsa Veritate increata et a Spiritu Sancto, qui contradiceret Sacrae Scripturae contradiceret ei cui fides assentit propter se, videlicet ipsi summae Veritati. Et ideo ex hoc non potest concludi quod fides circa verum creatum habeat versari sicut circa obiectum proprium.
Ad illud quod obicitur de illuminatione prophetica, dicendum quod prophetia non habet pro principali obiecto et motivo ea quae propheta praenuntiat, sed solum habet pro obiecto materiali, circa quod ipsa prophetia versatur. Unde propheta non assentit ei quod praenuntiat propter se, sed propter Veritatem ipsum illuminantem et erudientem ; et ex hoc non potest concludi quod fides sit circa vera creata nisi tamquam circa obiecta materialia. Posset tamen dici quod non est simile de fide et prophetia, quia fides in suo obiecto cui assentit requirit aliquid quod habeat rationem motivi ; sed prophetia nihil tale requirit in prophetato, sed totam rationem suae cognitionis sumit ab inspirante. Ideo non sequitur, quodsi prophetia est de aliquo, quod de illo debeat esse fides sicut de obiecto.