III, D. 3, P. 1, A. 1, Q. 1
III, D. 3, P. 1, A. 1, Q. 1
Utrum caro Virginis sanctificata fuerit ante animationem.
Rationes principales
Et probatur primo, quod sic: 1. Ieremia 1, 5 : "Antequam formarem te in utero, novi te" ; constat quod beata Virgo excellentior fuit quam Ieremias : ergo prius approbata et purificata eius caro quam esset formata. Sed ante fuit formata quam animata : ergo ante fuit carnis sanctificatio quam animatio.
Item, super illud Lucae 1, 44 : "Exsultavit in gaudio infans in utero meo", Glossa : "Nondum erat in eo spiritus vitae, et iam erat spiritus gratiae". Ergo multo fortius hoc fuit in Domini matre, quae dignior fuit quam Ioannes : ergo sanctificata fuit ante spiritum vitae, et ita quam ante animationem.
Item, non est minus potens virtus sanctificans quam sit virtus inficiens et foedans ; sed caro infici potest et foedari ante animationem : ergo pari ratione ante animae infusionem, immo fortiori potest sanctificari, cum opposita nata sint fieri circa idem. Si ergo beatae Virgini hoc concessum est quantumcumque congruum est concedi purae creaturae, videtur quod caro eius ante animationem sanctificata fuerit.
Item, conceptio gloriosae Virginis fuit de legitimo matrimonio et de parentibus sanctis et de matre sterili, secundum quod narrat quaedam historia : videtur ergo quod ipsa concepta fuerit virtute Spiritus Sancti. Si ergo illa conceptio, quae est secundum legitimum matrimonium et secundum Spiritus Sancti adiutorium, est sancta et immaculata, videtur quod caro Virginis Mariae in ipsa sua conceptione fuerit sanctificata ; sed ante fuit conceptio quam animatio : ergo fuit ante sanctificata quam animata.
Sed contra : Bernardus Ad Lugdunenses : "Ante conceptionem sanctificari minime poterat, quia non erat ; sed nec in ipso conceptu propter peccatum, quod inerat". Sed constat quod illud non est dictum propter peccatum quod esset in parentibus, quia potuissent eam concipere sine peccato : ergo dicit propter causam peccati quae erat in carne : ergo non videtur quod sanctificatio fuerit ante infusionem animae.
Item, sanctificatio est per aliquod munus gratiae Spiritus Sancti ; sed gratia non habet esse in carne, sed in anima : ergo non videtur quod ante fuerit carni gratia infusa quam animae.
Item, esse gratiae praesupponit esse naturae et perfectio gratiae perfectionem naturae. Si ergo sanctificatio dicit effectum gratiae vivificantis, impossibile videtur quod caro sanctificetur antequam ab anima vivificetur.
Item, nihil pertinet ad sanctificationem quod non pertinet ad glorificationem ; sed caro ante animationem non pertinet ad glorificationem nec resurrectionem ; unde foetus abortivi ante animationem non resurgunt, ut dicit Augustinus: igitur caro ante animationem non erat idonea ad sanctificationem : ergo non fuit caro Virginis ante sanctificata quam animata.
Conclusio
Beatae Virginis caro ante animationem non fuit sanctificata
Respondeo : Dicendum quod caro beatae Virginis ante animationem est non fuit sanctificata, non quia Deus non potuerit carnem Virginis purificare ante quam animare, sed quia sanctificatio habet esse per aliquod donum gratuitum superadditum, quod quidem non habet esse in carne, sed in anima. Ideo, si caro beatae Virginis dicitur sanctificari, aut hoc intelligitur mediante gratia existente in animabus parentum. Constat quod non mediante gratia existente in eius anima, quia tunc esset oppositio in adiecto, videlicet quod caro sanctificetur ante animae creationem, et tamen sanctificetur per virtutem gratiae illius animae ; sequitur enim quod idem sit prius et posterius in uno et eodem. Si autem intelligatur hoc fieri per gratiam, quae collata fuerit animabus parentum, hoc non potest esse, triplici ratione.
Prima : quia gratia sanctificationis non habet transfundi a parente in prolem, pro eo quod proles non est in parente secundum animam ; ideo nec in parente habet sanctificationis gratiam. Et hoc est quod dicit Bernardus, Ad Lugdunenses : "Ante conceptionem minime sanctificari potuit, quia non erat" ; exponendum est secundum animam : erat enim in eis secundum carnem causaliter, sed illud esse non sufficiebat ad sanctificationis gratiam, quae respicit animam.
Secunda ratio est : quia, etsi hoc esset possibile, quod sanctificatio derivaretur a parente in prolem, sicut originalis iustitia, nunquam tamen derivatur mediante coitu libidinoso, quia tunc duo opposita essent simul et semel in eodem. Et ideo dicit Bernardus: "Forte inter amplexus maritales sanctitas ipsi conceptioni se immiscuit, ut simul sanctificata fuerit et concepta. Sed hoc ratio non admittit. Quomodo namque sanctitas absque Spiritu sanctificante aut Spiritui Sancto societas cum peccato fuit ? Aut quomodo peccatum non fuit, ubi libido non defuit ?"
Tertia ratio est : quia, esto quod sanctificatio adesset et libido defuerit virtute divina, non tamen decuit ut deesset, propter hoc quod haec est solius beatae Virginis praerogativa ; sola enim ipsa, ut Sancti dicunt ; sine peccato concepit et sine dolore peperit ; et ideo hoc parentibus concedi non ctebuit beatae Virginis, sed soli Virgini reservari. Unde Bernardus: Dico Virginem gloriosam de Spiritu Sancto concepisse, non autem. conceptam fuisse ; dico peperisse virginem, non tamen partam a virgine. Alioquin ubi erit praerogativa Matris, de qua singulariter creditur exsultare et munere prolis et carnis integritate, si eam dederis matri ? Non est hoc Virginem honorare, sed eius honori detrahere. Et ideo simpliciter concedendum quod caro eius ante animationem non fuit sanctificata. Et concedendae sunt rationes quae hoc probant.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur in contrarium de Ieremia : ante cognovit, quam formavit, dicendum quod notitia ilia non ponit aliquid circa ipsum, sed circa propositum Dei praedestinantis, sicut electio et dilectio et praedestinatio aeterna non ponit aliquid circa praedestinatum ; et ideo non sequitur ex hoc quod caro Ieremiae vel Virginis ante fuerit sanctificata quam formata.
Ad illud quod obicitur de Ioanne, quod nondum erat in ipso spiritus vitae, dicendum quod in Scriptura aliquid dicitur fieri quando innotescit, et non esse quando non apparet. Et ideo dicitur spiritus non fuisse in Ioanne, quia non apparebat : adhuc enim in utero erat ; spiritus gratiae in eo dicitur fuisse, quando in occursum Domini exsultavit in ventre.
Ad illud quod obicitur, quod caro potest infici ante animationem, ergo et sanctificari, dicendum quod non est simile, quia generatio carnis ex carne est carnalis, non spiritualis ; ideo magis habet transfundi caro vitiosa ex carne vitiosa quam sancta ex parentibus sanctificatis per gratiam.
Ad illud quod obicitur, quod conceptio Virginis fuit ex legitimo matrimonio, ergo etc., dicendum quod totum illud est probabile, videlicet quod concepta fuerit ex sterili et ex coitu coniugali absque omni culpa actuali ; non tamen sequitur quod concepta fuerit absque causa peccati, quia ita transfunditur originale ex illis qui generant ex coitu legitimo sicut qui generant ex coitu adulterino, sicut ostensum fuit in secundo libro. Et si obiciat quod non debuit ibi esse causa originalis, quia facta est mediante virtute Spiritus Sancti fecundante et propter fecundationem sterilitais maternae, quae non fuit ab homine, sed a Deo, dicendum quod illud non valet, quia hoc similiter posset obici de Ioanne et Isaac, qui de sterilibus surit concepti.
Propter quod nota quod Spiritus Sanctus aliquando operatur ut Spiritus, aliquando ut Sanctus. Tunc quidem operatur ut Spiritus, quando opus facit supra naturam ; tunc ut Spiritus Sanctus operatur, cum non facit solum opus supra naturam, sed etiam sanctificat illud supra quod operatur. Dico igitur quod in conceptione solius Filii Dei, qui est Sanctus Sanctorum, non solum operatus est ut Spiritus, sed ut Spiritus Sanctus. In conceptiohe vero, qua Ioannes est conceptus sive beata Virgo, operatus est ut Spiritus tantum ; ideo sola Virgo Maria dicitur concepisse de Spiritu Sancto. Propterea nullius conceptionis solemnitatem celebrat Ecclesia nisi solius Filii Dei in Annuntiatione beatae Virginis Mariae.
Sunt tamen aliqui qui ex speciali devotione celebrant conceptionem beatae Virginis, quos nec omnino laudare nec simpliciter audeo reprehendere. Non omnino approbare atideo, pro eo quod sancti Patres, qui alias solemnitates Virginis, Spiritu Sancto dictante, statuerunt, qui etiam magni amatores et veneratores beatae Virginis fuerunt, conceptionem Virginis soleninizare non decreverunt. Beatus etiam Bernardus, praecipuus Virginis amator et honoris eius zelator, illos reprehendit qui conceptionem Virginis celebrant. Statuta etiam universalis Eclesiae de Sanctorum celebritatibus omnia fundata sunt super sanctitatem, ut nullo die pro aliquo Sancto solemnizet, in quo vel pro quo persona sancta non fuerit, cui honor ille defertur. Si ergo sanctitas non fuit in Virgine ante animae infusionem, non videtur usquequaque securum conceptionis illius etiam solemnitatem celebrare. Non etiam audeo omnino reprehendere, quia, ut quidam dicunt, haec solemnitas celebrari non coepit humana inventione, sed divina revelatione ; quod si verum est, sine dubio bonum est solemnizare in eius conception. Sed, quia hoc authenticum non est, non compellimur credere ; quia etiam contra fidem rectam non est, non compellimur negare.
Potest etiam esse quod illa solemnitas potius refertur ad diem sanctificationis quam conceptionis. Et quoniam dies conceptionis fuit certa, et dies sanctificationis incerta, ut patebit infra, ideo non irrationabiliter solemnitas diei sanctificationis statui potuit in die conceptionis. Nec immerito, quia quamvis conceptionis diem non oporteat celebrari, pro eo quod non fuit sanctitas in concepto, possunt tamen irreprehensibiliter gaudere sanctae animae, pro eo scilicet quod tunc inchoatum est. Quis enim audiens Virginem, de qua salus totius mundi processit, conceptam, gratias Deo exsolvere negligat et omittat exsultare in Deo salutari suo, nisi qui erga gloriosam Virginem minus devote afficitur et magis considerat praesentia quam futura, magis etiam considerat boni defectum quam fundamentum ? Etenim, si filius regis claudus nascatur, qui sit a claudicatione processu temporis liberandus, non est de claudicatione dolendum, sed potius de nativitate gaudendum. Per hunc modum si quis in die conceptionis eius solemnizet, attendens magis sanctificationem futuram quam conceptionem praesentem, non videtur dignus redargui ; et ideo dixi quod tales nec vituperare audeo nec laudare.
Credo tamen et confido de Virgine gloriosa quod, si quis hanc solemnitatem celebrat, non ex amore novitatis, sed potius ex devotione Virginis, non credens etiam contra illud quod elici potest ex sacra Scriptura, quod benedicta Virgo devotionem eius acceptat ; et si aliquid est reprehensibile, spero quod apud iustum Iudicem dignabitur excusare. Nec huic obviant dicta Bernardi. Potius enim intendit excludere errorem, ne quis credat Virginem sanctificatam in conceptione, quam erga Virginitem devotionem nostram minuere, cui nullus nimis potest esse devotus ; ita tamen quod nihil credat de ea quod sit contra veritatem et sacrae Scripturae et fidei christianae, quae ornnem devotionem nostrain, tam erga Deum quam erga Matrem eius, debet praecedere.
Quod si aliquis obiciat aliorum Sanctorum conceptiones non esse celebres propter subsequentes sanctificationes, poterit ei dici quod alii Sancti pro malo non habebunt, si aliquis specialis honor Matri Domini tribuatur, quoniam sanctificationis ipsius magnitudo et acceleratio ceteras antecellit. Et ideo mirandum non est, si Spiritus Sanctus, inhabitans in cordibus fidelium, devotionem ipsorum magis erga Virginem inflammat quarn erga alios Sanctos et Sanctas. Hac etiam de causa quotidie de Virgine gloriosa facimus officium speciale iuxta ordinem Romanae Ecclesiae, licet pro beato Petro, Apostolorum principe, solummodo ter in anno faciamus officium. Quacumque igitur hora, quacumque die aliquis fidelium cum totis praecordiis et visceribus honoret Virginem, increpandus non est pertinaciter, ne ipsius Virginis animadversio incurratur, quae auxiliatrix et amatrix est omnium fidelium suorum laudatorum, sicut illi qui tales sunt experimento multiplici cognoverunt.