III, D. 3, P. 1, A. 1, Q. 2
III, D. 3, P. 1, A. 1, Q. 2
Utrum anima beatae Virginis sanctificata fuerit ante originalis peccati contractionem.
Secundo quaeritur, utrum anima beatae Virginis sanctificata fuerit ante originalis peccati contractionem.
Rationes principales
Et quod sic, videtur. Anselmus, De conceptu virginali : "Decebat ut illius conceptus fieret de matre purissima ea puritate qua maior sub Deo nequit intelligi". Sed maior est puritas, ubi nec actualis nec originalis culpa invenitur, quam ubi est aliqua earum. Si igitur beata Virgo fuit purissima, non videtur quod contraxerit originalem culpam : ergo videtur quod ante originalem culpam sanctificata fuerit.
Item, Augustinus, De natura et gratia : "De Matre Domini, cum de peccatis agitur, nullam volo prorsus habere quaestionem". Ergo non videtur in ea fuisse peccatum, nec actum nec contractum.
Item, ratione videtur : "Honor Matris refertur ad Filium", ut dicit Damascenus ; sed omnis honor debetur Filio gloriosae Virglnis, maxime quantum ad immunitatem peccati. Si igitur ad honorem Filii spectat habere matrem puram et sanctam, videtur quod. Mater Christi immunis fuerit ab omni culpa, tam originali quam actuali.
Item, si est ponere extrema, contingit ponere medium ; sed contingit ponere habentes originale peccatum in anima et in carne, sicut filii Adam habent communiter ; contingit invenire carentem in anima et carne, sicut in Christo : ergo contingit reperire medium, scilicet habentem in carne et non in anima, vel in anima et non in carne. Sed habere in anima et non in carne est impossibile, quia originale ortum habet a carne : anima enim non traducitur, sed caro. Restat igitur quod aliqua persona fuit, quae haberet originale solum in carne et non in anima ; haec autem fuit illa quae maxime accedit ad Christum puritate, et haec est Virgo Maria : ergo etc.
Item, sanctificatio beatae Virginis excellit sanctificationem aliorum Sanctorum. Ergo, cum beatus Ioannes sanctificatus fuerit quantum ad nativitatem ex utero, quam Ecclesia celebrat, videtur quod Virgo Maria non tantum sanctificata sic fuerit, sed etiam in quantum ad nativitatem in utero. Sed nativitas in utero est in animae infusione : igitur beata Virgo in instanti infusionis animae sanctitatem habuit divinae gratiae : ergo nunquam habuit infectionem originalis culpae.
Item, possibile fuit gratiam dari animae beatae Virginis in primo instanti creationis ; sed congruum est ponere quod animae illi id Deus dederit quod congruebat ei suscipere : ergo videtur quod in primo instanti originalem dederit ei gratiam. Ergo, cum gratia non possit simul stare cum culpa, aut gratiam perdidit aut originalem culpam non contraxit ; sed non est dicere quod gratiam perdidit : ergo videtur esse dicendum quod non habuit culpam originalem.
Sed contra : Ad Romanos 5, 12 : "Omnes in Adam peccaverunt" ; hoc autem non est nisi quia fuimus in Adam secundum seminalem rationem : ergo, si Virgo fuit secundum seminalem rationem, videtur quod contraxerit originale, sicut et alii.
Item, Augustinus: "Nemo liberatur a massa peccati nisi in fide Redemptoris". Ergo omnes quotquot eripiuntur, per Christum eripiuntur ; sed non liberatur quis a peccato quod non habet : ergo videtur quod omnes alii a Christo contraxerint originale peccatum.
Item, Bernardus: "Salvator noster, sicut pro omnibus liberandis venit, ita nullum liberum e reatu reperit". Ergo nec beatam Virginem invenit liberam : ergo originale peccatum contraxit.
Item, hoc ipsum videtur ratione, quia, si beata Virgo caruit originali peccato, caruit merito mortis : ergo vel iniustitia facta est ei cum mortua est, vel dispensative pro salute generis humani mortua est. Sed primum facit ad contumeliam Dei, quia, si illud verum est, Deus non est iustus retributor ; secundum ad contumeliam Christi, quia, si illud verum est, Christus non est sufficiens redemptor ; ergo utrumque falsum est et impossibile. Restat igitur quod habuit peccatum originale.
Item, nullus pertinet ad redemptionem Christi nisi qui habet culpam : si ergo beata Virgo caruit originali, videtur quod ad redemptionem Christi non pertineat. Sed magna est gloria Christo de Sanctis quos redemit : ergo, si non redemit beatam Virginem, nobilissima gloria privatur. Si ergo hoc est profanum et impium dicere, videtur etc.
Item, si beata Virgo peccatum originale non habuit, et nulli est clausa ianua nisi merito originalis peccati, videtur ergo quod, si mortua fuisset ante Christum, statim evolasset ad caelum : ergo non videtur quod ianua omnibus aperta fuerit per Christum ; et ita falsum dicit Apostolus, cum dicit ad Colossenses 1, 19 : "Placuit ei per ipsum reconciliare omnia quae in caelis sive quae in terris sunt".
Conclusio
Cum opinione tunc communi auctor putat esse probabilius, beatae Virginis sanctificationem fuisse post originalis peccati contractionem.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod quidam dicere voluerunt in anima gloriosae Virginis gratiam sanctificationis praevenisse maculam peccati originalis. Rationem autem huius assignant : quia decebat animam gloriosae Virginis sanctificari excellentissime super animas aliorum Sanctorum, non solum quantum ad abundantiam sanctitatis, sed etiam quantum ad accelerationem temporis ; ideo in instanti suae creationis fuit sibi gratia infusa et in eodem instanti anima infusa est carni. Sed quia omnium mobilium mobilior est sapientia, et nescit tarda molimina Spiritus Sancti gratia , et multo potentior est gratia quam natura, hinc est quod effectus gratiae sanctitatis magis praevaluit in carnem quam effectus foeditatis in animam ; et ideo culpam non contraxit.
Haec autem positio videtur posse fulciri multiplici congruentia, tum propter Christi praecipuum honorem, quem decebat de matre purissima fieri ; tum propter Virginis praerogativam singularem, quae debuit in dignitate sanctificationis ceteros Sanctos et Sanctas praeire ; tum etiam propter ordinis decorem, ut, sicut fuit persona immunis ab originali et in carne et in anima, sive in causa et in effectu, et persona utroque modo habens originale, sic esset persona media, quae quodam modo haberet et quodam modo non haberet ; et ista est beata Virgo, quae mediatrix est inter nos et Christum, sicut Christus inter nos et Deum.
Et hoc dicunt sonare verbum Anselmi, cum dicit quod beata Virgo purissima fait ea puritate, qua maior sub Deo nequit intelligi. In hoc enim notat gradum suae puritatis inferiorem esse respectu Filii et superiorem respectu aliorum Sanctorum. Et ideo quasi mediam rationem huius multiplicis congruentiae voluerunt quidam apponere, addentes insuper illud quod non repugnat veritati sacrae Scripturae et fidei christianae. Veritati, inquam, non repugnat, immo potius consonat, si quis eius mysteria attendat. Beata enim Virgo Maria significata fuit per arcam ; anima vero beatae Virginis significata fuit per urnam, in qua positum fuit manna. Cum ergo urna illa prius fuerit impleta manna quam posita in arca, prius saltem per naturam, sanctificata fuit anima beatae Virginis quam carni unita. Fidei etiam christianae, ut dicit positio praedicta, non repugnat, pro eo quod dicunt ipsam Virginem ab originali peccato liberatam per gratiam, quae quidem pendebat et ortum habebat a fide et capite Christo, sicut gratiae aliorum Sanctorum. Et iterum, licet illa gratia praeveniret animae infectionem, non tamen praevenit carnis foeditatem. Et ideo ratione illius foeditatis iuste remanserunt in Virgine poenalitates ; gratia enim sanctificationis non obviat poenae, sed culpae. Et hinc est quod beata Virgo poenalitatibus fuit obnoxia et per Christum liberata a peccato originali, sed aliter quam alii. Nam alii post casum erecti sunt, Virgo Maria quasi in ipso casu sustentata est ne rueret, sicut exemplum ponitur de duobus cadentibus in luto. Et per istam viam effugiunt auctoritates et rationes quae contra eos adducuntur, dicentes non concludere quod beata Virgo habuit infectionem originalis peccati quantum ad effectum, sed quantum ad causam solum.
Aliorum vero positio est quod sanctificatio Virginis subsecuta est originalis peccati contractionem ; et hoc, quia nullus immunis fuit a culpa originalis peccati nisi solum Filius Virginis. Sicut enim dicit Apostolus ad Romanos 3, 23 : "Omnes peccaverunt et egent gloria Dei", ibi Glossa : "Omnes peccatores invenit gratia Christi, qui solus sine peccato venit, et omnes egent gloria Dei, id est, ut ipse liberet qui potest ; non tu, qui liberatione indiges". Et hoc ipsum dicit Augustinus, Super Ioannem, tractans illud verbum : Ecce Agnus Dei, ubi dicit quod solus peccata mundi potuit auferre qui solus sine peccato venit, quia omni peccato caret.
Hic autem modus dicendi communior est et rationabilior et securior. Communior, inquam, quia fere omnes illud tenent quod beata Virgo habuit originale, cum illud appareat ex multiplici ipsius poenalitate, quam non est dicere ipsam passam esse propter aliorum redemptionem ; quam etiam non est dicere per assumtionem habuisse, sed per contractionem Rationabilior etiam est, quia esse naturae praecedit esse gratiae vel tempore vel natura ; et propterea dicit Augustinus quod prius est nasci quam renasci, sicut prius est esse quam bene esse ; . prius est igitur animam uniri carni quam gratiam Dei sibi infundi. Si igitur caro illa infecta fuit, ex sua infectione nata erat animam culpa originali inficere. Necessarium est igitur ponere quod ante fuerit originalis culpae infectio quam sanctificatio. Securior etiam est, quia. magis consonat fidei pietati et Sanctorum auctoritati. Magis concordat Sanctorum auctoritati, pro eo quod communiter Sancti, cum de materia ista loquuntur, solum Christum excipiunt ab illa generalitate, qua dicitur : Omnes peccaverunt in Adam. Nullus autem invenitur dixisse de his quos audivimus auribus nostris, Virginem Mariam a peccato originali fuisse immunem. Pietati etiam fidei magis concordat, pro eo quod, etsi Mater habenda sit in reverentia et magna erga ipsam habenda sit devotio, multo maior tamen est habenda erga Filium, ex quo est ei omnis honor et gloria. Et ideo, quia hoc spectat ad excellentem dignitatem Christi quod ipse est omnium Redemptor et Salvator et quod ipse omnibus aperuit ianuam et quod ipse unus pro omnibus mortuus est, nullatenus ab hac generalitate beata : Virgo Maria excludenda est, ne, dum Maria excluenda est, ne, dum Matris excellentia ampliatur, Filii gloria minuatur ; et sic Mater provocetur, quae magis vult Filium extolli et honorari quam se ipsam, utpote Creatorem quam creaturam.
Huic igitur positioni adhaerentes, propter honorem Iesu Christi, qui in nullo praeiudicat honori Matris, dum Filius Matrem incomparabiliter antecellit, teneamus, secundum quod communis opinio tenet, Virginis sanctificationem fuisse post originalis peccati contractionem. Unde rationes hoc probantes concedendae sunt.
Ad rationes
Ad illud vero quod obicitur in contrarium, quod Virgo purissima fuit, dicendum quod tria attendenda sunt in illa auctoritate. Primo, quia dicit sub Deo ; et in hoc innuit quod defuit a puritate Christi, et ideo aliquam maculam habuit, vel originalem vel actualem. Non actualem, ut patebit : ergo originalem. Ideo vult dicere quod caruit omni macula actuali, non originali. Aliud attendendum est, quod dicitur quod maior nequit intelligi, scilicet rationabiliter. Illud enim dicitur intelligi, quod rationabiliter cogitatur vel cognoscitur ; illud non rationabiliter cogitatur, quod nata de voluptate viri careat originali peccato. Postremo attendendum est quod dicit quod de matre purissima facta est illa conceptio , in quo innuit quod haec summa puritas est ponenda in ea pro tempore in quo concepit Filium Dei ; et tunc omnino purificata et mundissima fuit, sicut patebit infra ; et ideo non sequitur caruisse originali culpa.
Ad. illud quod obicitur, quod nulla habenda est quaestio, cum agitur de peccatis secundum verbum Augustini, dicendum quod Augustinus intelligit de peccato actuali, non de originali, sicut patet ex serie litterae.
Ad illud quod obicitur, quod honor Matris refertur ad Filium, dicendum quod verum est ; non tamen sequitur quod omnis honor, qui attribuitur Filio, attribuendus sit Matri, quia sic non esset Filium honorare, sed potius Filio contumeliam facere, dum honorem sibi soli debitum quis alii attribueret. .Et quia hic honor, scilicet immunem esse ab omni peccato, tam originali quam actuali, solius Filii Dei est, quia solus conceptus de Spiritu Sancto et natus de Virgine, ideo Virgini attribuendum non est. Sufficiunt enim Virgini aliae dignitates, quas sibi Filius communicavit et dedit, in quibus superexcellit omnes humanas laudes et devotiones ; et ideo non oportet novos honores confingere ad honore.m Virginis, quae non iniget nostro mendacio, quae tantum plena est veritate.
Ad illud quod obicitur, quod si est ponere extrema, et medium, dicendum quod verum est, si medium illud natum sit confici ex extremis secundum debitum ordinem et congruentiam. Non sic autem. est in proposito ; nam ponere causam sine effectu vel effectum sine causa non convenit neque decet.
Ad illud quod obicitur, quod sanctificatio beatae Virginis excellit sanctificationem aliorum Sanctorum quantum ad magnitudinem et celeritatem, dicendum quod verum est. Verumtamen non sequitur ex hoc quod sanctificata fuerit in primo instanti creationis animae, quia non excellit nisi in quantum decet.
Ad illud quod obicitur, quod possibile fuit in primo instanti gratiam infundi, dicendum quod absque dubio non erat impossibile apud Deum omne verbum, nec illud, videlicet quod posset facere Virginem ab omni peccato immunem ; non tamen hoc decuit alicui concedere nisi ei soli per quem omni um facta est salus, videlicet Domino Iesu Christo, ut non glorietur in conspectu eius omnis caro ; sed ipsi soli sit honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.