III, D. 24, A. 1, Q. 3
III, D. 24, A. 1, Q. 3
Utrum fides sit circa complexum an circa incomplexum.
Rationes Principales
Et quod sit circa complexum, videtur. "Credere enim, sicut dicit Augustinus, est cogitare cum assensione" ; sed assensus rationis non est supra incomplexum, sed supra complexum : videtur ergo quod fides sit circa complexum sicut circa proprium obiectum.
Item, fides credit aliquid, quia verum, et respuit, quia falsum ; sed verum et falsum sunt circa complexionem : ergo videtur quod et habitus fidei ipsum complexum sive enuntiabile respiciat ut obiectum.
Item, fides est media inter opinionem et scientiam, secundum quod vult Hugo ; sed tam opinio quam scientia est circa complexum : ergo, cum medium suscipiat naturam extremorum, videtur similiter quod et fides.
Item, fides est opposita errori ; sed nullus errat nisi ex hoc quod attribuit aliquid alicui quod non est attribuendum vel removet quod non est removendum ; hoc autem non fit nisi in complexione : ergo omnis error circa complexionem consistit. Si igitur "opposita nata sunt consistere circa idem", videtur similiter quod et fides verum complexum habeat pro obiecto.
Item, si ipsum verum incomplexum est obiectum fidei, cum ergo Iudaei credulitatem habeant de incarnatione, Iudaei fidem haberent incarnationis ; quod est manifeste falsum, immo errant circa articulum illum. Similiter illi qui crederent resurrectionem iam factam, haberent fidem de resurrectione, quos tamen circa resurrectionem constat errare. Restat igitur quod aliquid incomplexum non habet esse ipsius fidei obiectum ; et est complexum vel incomplexum : ergo complexum.
Sed contra : Super illud I ad Corinthios 10, 4 : "Omnes eumdem potum spiritualem biberunt", Glossa Augustini: "Tempora sunt mutata, sed tamen non est fides variata". Si igitur non est fides variata, nec obiectum fidei : cum ergo enuntiabilia quae creduntur variata sunt, quia illi credebant Christum esse passurum, nos, passum esse, illi, incarnandum, nos, incarnatum esse : restat igitur quod fides non est circa enuntiabile sive circa complexum tamquam circa obiectum.
Item, obiectum fidei est Verum increatum, sicut prius fuit ostensum : unde Richardus de Sancto Victore dicit quod "articulus est veritas de Deo". Si ergo Deus est simplicissimus, et in simplici nulla cadit complexio vel compositio, videtur quod obiectum fidei non sit verum complexum, sed incomplexum.
Item, de eodem et circa idem est fides circa quod est visio futura ; sed visio est circa verum incomplexum et per modum incomplexionis - erit enim visio simplex intuitus summae lucis - ergo videtur quod fides similiter consistat circa verum incomplexum per modum incomplexi.
Item, spes et caritas sunt circa res incomplexas et per modum incomplexionis, quia spes expectat beatitudinem et caritas amat Deum. Ergo, cum virtutes theologicae idem habeant pro obiecto secundum rem, videtur quod et ipsa fides circa verum incomplexum consistat.
Item, si fides consistat circa verum complexum, cum tempore passionis paucissimi scirent Christum pati, et in tempore incarnationis paucissimi scirent Christum incarnari, paucissimi habuissent fidem ; Cornelius etiam fidem non habuisset, qui nesciebat Christum esse incarnatum nec passum, et tamen de illo legitur quod eleemosynae eius placuerunt Deo ; sine fide autem, ut dicitur ad Hebraeos 11, 6, impossibile est placere Deo. Si igitur ista inconvenientia essent, inconveniens est ponere quod fides consistat circa complexionem.
Conclusio
Fides proprie consistit circa verum complexum.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod circa hanc quaestionem diversi diversimode senserunt.
Quidam enim dicere voluerunt quod fides consistit circa incomplexum sicut circa proprium obiectum ; et isti dixerunt quod articuli fidei non sunt enuntiabilia, sed res, utpote incarnatio, passio et resurrectio ; et ista quidem omni tempore sunt eadem sicut et ipsa fides. Quod autem actus fidei transit super ipsum credibile sicut super complexum, hoc est propter defectum intellectus, qui non potest totum simplici aspectu intueri, sed primo hoc intuetur et postea illud, componens unum alteri. Sed quoniam ipse assensus fidei est proprie super complexionem, et ad perfectionem fidei non tantum oportet cogitare de incarnatione, sed etiam oportet credere incarna tionem iam fuisse : ideo dixerunt alii quod articuli sunt enuntiabilia et quod fides consistit circa complexum, maxime cum fides quantum ad aliquos articulos simul respiciat increatum et creatum et de nullo creato possit esse nisi secundum quod componitur ipsi increato, secundum quod prius habitum est. Si ergo intellectus illud non capit nisi per modum complexionis, rationabilius videtur illud ponere et dicere quod fides sit circa verum complexum sive sub ratione complexi. Et quoniam errans circa verum complexum quantum ad differentiam temporis simpliciter iudicatur haereticus, sicut si aliquis crederet resurrectionem iam factam vel incarnationem futuram, ideo non solum dixerunt fidem esse circa verum complexum, sed etiam circa verum complexum sub determinata differentia temporis. Et si tu obicias eis de mutatione fidei propter mutationem istorum enuntiabilium, respondent, secundum Nominales, quod enuntiabilia non sunt mutata, quia te esse cursurum, te currere, te cucurrisse, in diversis temporiribus prolata, idem significant et unum est enuntiabile, quia una est res quam significant, et unum est tempus pro quo proferuntur ; et ideo unum sunt secundum rem et veritatem, quamvis videantur vocaliter esse diversa. Aliter etiam respondent. Esto quod ista enuntiabilia sint diversa, quia tamen una est Veritas cui fides assentit principaliter et ratione cuius ista enuntiabilia credit, quae quidem non mutatur secundum diversitatem temporis, licet ipsa enuntiabilia diversificentur, non propter hoc fides mutatur et diversificatur, immo in diversis temporibus fides non mutata consistit.
Sed quia positio illa Nominalium, quae dicebat enuntiabilia diversorum temporum esse unum, communiter non approbatur, immo falsa est, sicut in primo libro fuit ostensum ; similiter nec alius modus dicendi sufficit quod ad immutabilitatem fidei sufficiat immutabilitas rationis credendi - si enim articuli sunt enuntiabilia et dicuntur immutabiles propter rationem credendi immutabile, pari ratione omnes dicerentur unus articulus propter unicam rationem credendi quae est in eis - ideo est tertius modus dicendi quod, cum fidei habitus faciat mentem assentire credibili sive credito, et assensus animi non feratur supra incomplexum, sed supra complexum, ponere oportet quod ipsum obiectum fidei, secundum quod supra illud fertur fides, habet rationem complexi. Et quia dupliciter contingit fidem ferri in obiectum suum, scilicet aut implicite aut explicite, ideo secundum duplicem modum dicitur complexum esse obiectum fidei sive fides consistere circa complexum. Nam fides quantum ad suam substantiam respicit complexum sive enuntiabile, non concernendo determinatam temporis differentiam, immo aliquod dictum quod est commune et indifferens ad omne tempus, sicut Christum fuisse passurum. Fides autem explicita respicit complexum sub differentia temporis determinata, sicut nunc oportet credere incarnationem fuisse et resurrectionem futuram esse. Sicut ergo explicatio accidit fidei nec mutat essentiam fidei, sic et variatio temporis determinati non variat fidem, ut sit alia et alia secundum speciem. Et hic quidem modus dicendi satis est probabilis. Hunc igitur sustinendo dicere possumus quod fides proprie consistit circa verum complexum. Et concedendae sunt rationes quae hoc ostendunt.
Ad Rationes
Ad illud quod primo obicitur de enuntiabilium mutatione, iam patet responsio, quia enuntiabile, quod non concernit determinatam temporis differentiam, in diversis temporibus non mutatur, et hoc est circa quod babet fides consistere secundum quod fides ; sed illa enuntiabilia solum variantur, quae concernunt determinatam temporis differentiam, et circa hoc consistit fides secundum quod explicita. Et ex hoc non potest concludi quod fides sit alia et alia, sed quod fidei explicatio sit variata in diversis temporibus.
Ad illud quod obicitur, quod fides est circa Verum increatum, circa quod nulla est complexio, dicendum quod, sicut in primo libro dictum fuit, quamvis Deus sit simplicissimus, tamen circa ipsum vere contingit enuntiare hoc de hoc per modum complexionis, pro eo quod illam complexionem non ponit intellectus circa rem, sed circa se ipsum intelligentem ; nec tamen errat, quia non potest simplicitatem divini esse nisi sub tali compositione et collatione capere. Et per hunc modum intelligendum est in fide. Praeterea, fides non tantum est de Vero increato in se, sed etiam prout comparatur ad veritatem creatam, sicut dictum est supra ; et illa comparatio sub quadam complexione est, et propterea illa ratio non cogit.
Ad illud quod obicitur, quod de eodem est fides in via et visio in patria, dicendum quod unum et idem potest apprehendi per modum incomplexi et per modum complexi, sicut patet in apprehensione sensus et intellectus. Sensus enim, dum apprehendit rem albam, apprehendit per modum cuiusdam incomplexionis, quia non novit sensus exterior componere nec dividere ; sed intellectus, dum illud idem apprehendit quod sensus apprehendebat, sub modo complexionis accipit, praedicans hoc de hoc, componens hoc illi et dicens hoc esse album ; et ita complexum et incomplexum non faciunt diversitatem a parte rei comprehensae, sed a parte modi comprehendendi, quia unum et idem potest apprehendi sub modo complexionis et incomplexionis. Et propterea non sequitur quod, si visio est de eodem de quo est fides, et visio non est sub ratione complexionis, ergo et fides ; immo est ibi figura dictionis vel etiam accidens, quia proceditur ab unitate rei ad unitatem modi. Et si tu quaeras quare fides non assentit obiecto suo per modum incomplexi sicut visio, satis plana est responsio : quia visio patriae uno et simplici aspectu faciet videri et cognosci multa propter perfectionem gloriae ; non sic autem est de cognitione secundum statum viae, quem quidem statum respicit ipsa fides.
Ad illud quod obicitur de spe et caritate, dicendum quod non est simile, quia proprie intellectus est negotiari circa complexum, sed affectus est negotiari circa ipsam rem ; et quia res in se ipsa habet rationem incomplexionis, sed prout est in intellectu, habet rationem complexionis, hinc est quod, quamvis virtutes respicientes affectum sint circa obiectum suum praeter rationem complexionis, non tamen propter hoc fides, quae est regula intellectus. Nec valet quod, si idem est obiectum virtutum theologicarum, propter hoc, in quantum est fidei, careat complexione sicut in quantum est aliarum. Complexum enim et incomplexum non dicunt variationem a parte rei, sed solum a parte modi sicut prius visum est ; et quamvis virtutes theologicae habeant idem obiectum secundum rem et substantiam, habent tamen differens secundum rationem et modum.
Ad illud quod obicitur de Cornelio, iam patet responsio, quia Cornelius habebat fidem implicitam, et ideo non credebat incarnationem vel passionem sub differentia temporis determinata ; et propterea non errabat, sed explicatio fidei sibi deerat, ad quam faciendam misit Dominus Ecclesiae architectum.