Text List

III, D. 24, A. 2, Q. 1

III, D. 24, A. 2, Q. 1

Utrum fides sit de his de quibus habetur visio sensibilis.

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum fides sit de his de quibus habetur visio sensibilis.

Rationes Principales

Et videtur, quod sic. Ioannis 20, 29 : "" Quia vidisti me, Thoma, credidisti ; sed constat quod Thomas veram habuit fidem de Domino Iesu, quem vidit et tetigit : ergo simul de eodem erat fides interior et visio exterior.

Item, I Ioannis 1, 1 : "Quod vidimus et audivimus et perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de Verbo vitae". Si ergo de Verbo vitae habebant Apostoli fidem, hoc est de Christo, et de eodem habebant sensibilem cognitionem, redit idem quod prius.

Item, Apostoli viderunt Christum patientem et Christum ascendentem, et constat quod Christum esse passum et ascendisse sunt articuli. Si ergo Apostoli fidem et meritum quantum ad hos articulos non amiserunt, videtur quod circa idem possit esse fides et visio exterior.

Item, beata Virgo sensibili experimento novit se concepisse de Spiritu Sancto absque virili semine ; sed constans est quod propter conceptionem Filii Dei nihil demptum est fidei suae : ergo simul stabant in ea cognitio fidei et cognitio sensibilis experimenti.

Sed contra : Super illud Ioannis, 14, 2 : "Vado parare vobis locum", Glossa Augustini: "Eat Dominus et paret locum ; eat, ne videatur ; lateat, ut credatur". Si ergo ad credere necessarium est latere, videtur quod impossibile sit visionem corporalem circa idem stare simul cum fide.

Item, Augustinus, definiens fidem, dicit : "Fides est credere quod non vides" ; et in praecedenti distinctione habitum est quod fides est virtus qua creduntur quae non videntur ; et Gregorius, in quadam homilia Paschali : "Quae videntur fidem non habent, sed agnitionem". Ergo non videtur quod de eisdem possit esse fides interior, et sensus exterior.

Item, visio patriae evacuat fidem et eius meritum propter manifestationem veritatis creditae ; sed visio corporalis Christi ita manifestat eius humanitatem sicut visio patriae eius Divinitatem : ergo sicut fides Divinitatis non potest esse circa visum visione gloriosa, sic videtur quod fides humanitatis non potest esse circa visum visione sensitiva

Item, actus credendi, secundum quod ad virtutem spectat, est quid difficile et voluntarium ; sed credere quod homo videt oculis exterioribus, hoc est facile et necessarium : ergo non videtur quod aliquid possit esse simul et semel exterius visum et interius creditum.

Conclusio

Fides et visio sensibilis possunt esse simul circa unum, quamvis non secundum idem.

Respondeo : Dicendum quod quaedam sunt quae subiciuntur sensui exteriori simpliciter et totaliter ; et illa videre est clare et perfecte cognoscere, et circa talia non potest simul et semel esse habitus sive cognitio fidei cum visione exteriori, pro eo quod visio sive cognitio illa excludit omne aenigma et cognitionem aenigmaticam. Quaedam autem sunt quae sic subiacent sensui secundum aliquid sui ut secundum aliquid sui lateant ipsum sensum, et circa talia bene potest simul et semel esse visio secundum unum, et credulitas fidei secundum aliud : visio secundum id secundum quod patent ; credulitas fidei secundum id secundum quod latent.

Et hoc modo est in Christo intelligere. Nam Christus secundum naturam assumptam et corpoream Apostolorum sensibus apparebat, secundum autem divinam naturam omnem sensum latebat ; et eadem persona et hypostasis secundum diversas naturas simul erat visui cognita et incognita ; ideo simul poterat esse visa et credita. Et illud est satis facile intelligere, si quis attendat quoniam circa idem potest esse certitudo et dubitatio secundum diversas naturas et diversos respectus et diversas conditiones. Esto enim quod hic sit Christus coram oculis meis, etsi visu cognoscam ipsum esse hominem, nunquam tamen per visum cognoscam ipsum esse Filium Dei ; ideo alius habitus necessarius est ad hoc quod cognoscam ipsum esse Deum. Et hoc est quod Dominus dixit Petro, quando dixerat : Tu es Christus, Filius Dei vivi : Caro et sanguinis non revelavit tibi etc. Concedendum est igitur quod fides et visio possunt esse circa unum et eumdem, quamvis non secundum idem. Et hoc est quod dicit Augustinus et Gregorius de Thoma, quod aliud vidit et aliud credidit ; hominem vidit et Deum confessus est dicens : Dominus meus et Deus meus. Et sicut de Thoma dicitur, ita etiam de ceteris Apostolis et de beata Virgine, quae, quamvis certitudinali experientia sciverit se concepisse sine virili semine, tamen se concepisse personam Verbi novit mediante fide. Et breviter, quia in omnibus articulis implicatur aliquid divinum, qua articulus est veritas de Deo, et illud quidem latet : ideo concedendae sunt rationes ostendentes quod visio corporalis fidem non excludit.

Ad Rationes

Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quod fidei necessaria est latentia ; dicendum quod latentia Divinitatis haec est quae necessaria est fidei ; sed latentia humanitatis non est de fidei necessitate, facit tamen ad maiorem actus fidei puritatem. Purius enim Apostoli moti sunt motu fidei et motu dilectionis in Christum post eius ascensum vel abscessum quam in eius praesentia. Et Dominus, Ioannis 20, 29, magis laudat fidem eorum qui non viderunt et crediderunt quam fidem Thomae ; et beatus Petrus, in I Canonica 1, 8, commendat eos qui Christum non viderunt, et tamen in eum crediderunt ; et hoc est quod vult illa Glossa dicere quod Domini absentia corporalis faceret ad fidei promotionem : et ex hoc non sequitur quod corporalis visio tollat ipsam fidem.

Ad illud quod obicitur de auctoritate Augustini et Gregorii, dicendum quod verba Augustini et Gregorii sun intelligenda per se. Quod enim dicitur fides esse de non apparentibus et non visis, hoc dicitur quia fides de illis est secundum eam naturam secundum quam non apparent ; et eo ipso est de ipsis tiuae non apparent, quia secundum aliquid sui latent. Sed ex hoc non excluditur quin quasi per accidens et per concomitantiam possit dici quod fides sit de aliquibus quae apparent, pro eo quod unum et idem, sicut prius ostensum est, potest simul apparere et latere.

Ad illud quod obicitur, quod visio patriae tollit fidem Divinitatis, dicendum quod non est simile, pro eo quod visio patriae excludit omne aenigma et aufert omnem latentiam ; non sic visio viae. Quamvis enim Christus appareret quantum ad naturam humanam, latebat tamen quantum ad personam. Unde, Christo demonstrato, istum pati erat visum et creditum : visum, in quantum demonstrat suppositum humanae naturae ; sed creditum, in quantum demonstrat personam sive hypostasim divinae naturae.

Ad illud quod obicitur ultimo, quod credere est difficile et voluntarium, dicendum quod visio corporalis, sicut dictum est, quia non tollit latentiam, ideo non tollit difficultatem ; nec tollit arbitrii libertatem ex ea parte ex qua latet. Cum enim dicit quod non est difficile nec voluntarium credere quod quis videt, dicendum quod verum est secundum id secundum quod videt ; sed tamen totus Christus secundum omnem sui naturam visioni non subiacebat ; et ideo ratione illius naturae et personae voluntarium et difficile erat credere. Facile enim erat credere quod ille homo pateretur, ab his qui videbant Christum pati, sed difficillimum erat credere quod Deus esset qui pateretur ; nec hoc credebat aliquis nisi qui volebat et quem illuminatio fidei adiuvabat.

PrevBack to TopNext