III, D. 24, A. 2, Q. 2
III, D. 24, A. 2, Q. 2
Utrum fides sit de his de quibus habetur opinio probabilis.
Rationes Principales
Et quod sic, videtur. I Peri 3, 15 : "Parati omni poscenti reddere rationem de ea quae est in nobis fide et spe" ; sed ratio probabilis est generativa opinionis : si ergo fides compatitur secum probabilem rationem, compatitur ergo et probabilem opinionem.
Item, Petrus, archiepiscopus Ravennas : "Non est tutum credere sine ratione". Ergo ratio pro habilis facit ad fidei utilitatem et securitatem : si igitur opinio generari habet ex probabili ratione, videtur etc.
Item, donum scientiae, intellectus et sapientiae simul potest stare cum fide ; sed quod credimus, debemus auctoritati, quod intelligimus, rationi : ergo ratiocinatio potest simul stare cum fide. Sed cum quocumque stat probabilis ratiocinatio, stat etiam et opinio : ergo etc.
Item, doctrina theologiae stat simul cum fide, cum sit fidei explicativa, et circa ea est circa quae fides consitit. Si ergo in doctrina theologiae multae fiunt probabiles rationes, videtur quod rationis probabilitas simul cum fide maneat : ergo pari ratione et probabilitas opinionis ex rationibus generatae poterit esse in eodem et respectu eiusdem ; in quo et respectu cuius est ipsa fides.
Sed contra : Ad Hebraeos 11, 1 : "Fides est argumentum rerum non apparentium" ; sed ea de quibus habetur opinio probabilis sunt apparentia - probabile enim est - quod videtur omnibus vel pluribus - ergo videtur quod opinio probabilis et fides circa idem simul esse non possunt.
Item, acceptio opinionis probabilis colligitur ex humana ratiocinatione ; sed, sicut dicit Gregorius, "fides non habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum": ergo videtur quod probabilis acceptio auferat meritum ipsi fidei : ergo non potest se compati cum habitu ipsius fidei.
Conclusio
De eodem potest esse fides el opinio probabilis, non qualenus habet dubitationem annexam, sed quatenus dicit acceplionem generatam et derelictam ex rationibus probabilibus.
Respondeo : Dicendum quod opinio probabilis dupliciter consuevit accipi : uno modo dicitur opinio "acceptio unius partis cum formidine alterius" ; alio modo dicitur opinio acceptio animae generata ex rationibus probabilibus, secundum quod consuevit dici quod syllogismus dialecticus generat opinionem, syllogismus vero demonstrativus generat scientiam.
Si igitur opinio dicatur primo modo, prout habet secum annexam formidinem et vacillationem, sic non potest simul stare cum habitu fidei circa eamdem materiam, pro eo quod fides facit plene consentire in alteram partem, ita quod omnino reputat eius oppositum falsum et erroneum, nec propter aliquam rationem supervenientem posset ad oppositum inclinari ; et ideo, quia tollit fluctuationem opinionis, isto modo dicendi opinionem opinio simul cum fide non potest se compati. Si autem opinio dicatur secundo modo, scilicet acceptio derelicta ex rationibus probabilibus, sic dicendum est quod circa idem simul et semel potest esse opinio et fides, quoniam multi fideles habent ad ea quae credunt multas verisimiles rationes et multas probabiles, quae habent generare opinionem quantum ad secundum modum dicendi opinionem ; et illa quidem acceptio generata fidei non repugnat, immo subservit et famulatur. Est enim in fidei fomentum quantum ad infirmos et in oblectamentum quantum ad perfectos.
Ex his patet responsio ad quaestionem propositam, patet etiam responsio ad obiecta. Opinio enim probabilis secundum unum modum dicendi potest stare simul cum fide, sicut rationes ad primam partem ostendunt ; immo multum confert fidei probabilitas rationum, sicut dictum fuit in principio primi libri. Secundum alium modum dicendi, in quantum sonat in imperfectionem, videlicet prout dicit vacillationem et innitentiam ipsius assensus super probabilitatem rationis principaliter, sic habet repugnantiam cum fide ; et sic procedunt rationes ad secundam partem, maxime duae ultimae, quarum una sumpta est ex ipsius opinionis incertitudine, altera vero ex ipsius opinionis fulcimento, quia principaliter innititur rationi probanti.
Ad Rationes
Ad illud vero quod primo obicitur de verbo Apostoli, quod fides est argumentum non apparentium, dicendum quod Apostolus removet ibi a credibili apparentiam non quamcumque ; non enim removet apparentiam probabilis opinionis, sed certitudinalis apprehensionis, sicut apparet Deus Beatis.
Ad illud quod obicitur de verbo Gregorii : Fides non habet meritum etc., dicendum quod hoc intelligit Gregorius quando credulitas fidei omnino innititur experimento rationis probabilis ; et hoc modo fides vera non stat cum opinione, ita quod innitatur opinioni tamquam fundamento, immo multo magis acceptio illa probabilis, ex rationibus acquisita, de qua udictum est. quod potest opinio dici, innititur ipsi fidei tamquam firmiori. Et huius signum est quia multae rationes videntur nobis probabiles et valde rationabiles circa fidem, quae videntur esse abusiones quaedam hominibus infidelibus. Ideo magis illa acceptio innititur fidei quam e converso, licet aliquo modo illa fidem foveat et delectet, sicut dictum est.