III, D. 24, A. 2, Q. 3
III, D. 24, A. 2, Q. 3
Utrum fides sit de his de quibus habetur cognitio scientialis.
Rationes Principales
Et quod sic, videtur tali ratione. Philosophus aliquis sciens rationibus cogentibus Deum esse unum, creatorem omnium, potest venire ad fidem, ita quod non obliviscatur illarum rationum ; sed sciens illas rationes habet seiientiam : ergo videtur quod possit de eodem simul habere fidem et scientiam.
Item, aliquis cognoscens aliquid per demonstrationem quia sive per effectum, si incipiat nosse per causam sive per demonstrationem propter quid, non propter hoc amittit priorem cognitionem, quamvis haec secunda sit nobilior illa. Ergo duae cognitiones possunt haberi de eodem, quarum una nobilior est quam alia et una. non expellit aliam nec evacuat. Et si hoc verum est, tunc videtur quod simul possit aliquid cognosci ratiocinatione acquisita et illuininatione infusa : ergo de eodem simul potest haberi fides et scientia.
Item, cognitio intellectiva superadveniens non tollit cognitionem sensitivam, licet una illarum sit dignior et perfectior et nobilior altera. Ergo pari ratione videtur de fide et scientia quod simul possunt haberi de eodem et circa idem.
Item, "experientia est principium scientiae" ; sed de uno et eodem potest haberi fides et experientia : ergo de uno et eodem potest haberi fides et scientia. Maior probatur per Philosophum. Minor probatur in beata Virgine Maria, quae fide et experientia cognovit se concepisse de Spiritu Sancto.
Sed contra : Sicut caritas, diligit Deum propter se et super omnia, sic fides assentit primae Veritati propter se et super omnia ; sed, quia caritas diligit Deum super omnia et propter se, impossibile est quod ipsa compatiatur secum dilectionem, qua quis diligit Deum propter terrena principaliter : ergo pari ratione impossibile erit quod fides secum compatiatur cognitionem quae principaliter adhaeret ratiocinationi acquisitae. Sed talis est cognitio scientiae : ergo impossibile est fidem circa idem esse cum scientia simul et semel.
Item, visio patriae tollit fidem propter certitudinem et evidentiam in cognoscendo. Si igitur quod cognoscitur per scientiam est certum et apertum, videtur quod impossibile, sit aliquid esse simul scitum et creditum.
Item, animus noster nullo modo potest dissentire ab eo quod novit habitu scientiae - non enim potest non credere quod triangulus non habeat tres angulos aequales duobus rectis, si scit illud demonstrare - sed quae fide creduntur voluntarie creduntur, et sicut possunt credi, ita et possunt discredi : ergo videtur quod notitia scientiae non possit simul stare circa idem cum ipsa fide.
Conclusio
Scientia apertae comprehensionis non compatitur secum fidem ; sed scientia , quae est a manuductione ratiocinationis , simid stat cum fide, ita ut fides sit principale et scienlia subserviens.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod duplex est cognitio, scilicet apertae comprehensionis et manuductiorie ratiocinationis. Si loquamur de scientia apertae comprehensionis, quo modo cognoscitur Deus in patria, sic non compatitur secum fidem, ut simul idem sit scitum et creditum, pro eo quod talis cognitio simpliciter excludit aenigma. Et hoc melius apparebit infra, cum agetur de evacuatione virtutum, quare videlicet et qualiter fidei actus per visionem excludatur et evacuetur. Et de hac scientia Sanctorum auctoritates dicunt et communis opinio magistrorum tenet hoc esse verum quod idem non potest esse simul scitum et creditum.
Si autem loquamur de scientia quae est a manuductione ratiocinationis, sic voluerunt quidam dicere adhuc esse verum quod non potest simul stare cum fide, quia per talem scientiam assentit intellectus ipsi rei cognitae propter ipsam rationem principaliter, assentit etiam necessario, assentit etiam sicut rei quae est infra se ; cuius contrarium reperitur in fide, quae assentit primae Veritati propter se et voluntarie, elevando rationem super se. Et ideo dixermIt habitum fidei et scientiae m utuo sese excludere, secundum quod caritas ilium amorem excludit quo quis amat Deum propter temporalia principaliter.
Aliorum vero positio est quod de uno et eodem simul. potest haberi scientia mauductione ratiocinationis cum habitu fidei, iuxta quod dicit Augustinus, XIV De Trinitate, exponens illud Apostoli : Alii datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae : "Huic scientiae tribuo illud quo fides saluberrima, quae ad veram beatitudinem ducit, gignitur, nutritur, defenditur, roboratur ; qua scientia non pollent plurimi fideles, licet habeant fidem". Et Richardus de Sancto Victore dicit quod ad ea quae fidei sunt, non tantum possunt haberi rationes probabiles, sed etiam necessariae, licet eas interdum contingat nos latere. Unde aliquis credens Deum esse unum, creatorem omnium, si ex rationibus necessariis incipiat ipsum idem nosse, non propter hoc desinit fidem habere ; vel si etiam prius nosset, fides superveniens talem cognitionem non expelleret, sicut per experientiam patet.
Ratio autem quare talis scientia simul potest esse de eodem cum ipsa fide, ita quod una cognitio alteram non expellat, est quia scientia manuductione ratiocinationis, licet aliquam certitudinem faciat et evidentiam circa divina, illa tamen certitudo et evidentia non est omnino clara, quamdiu sumus in via. Quamvis enim aliquis possit rationibits necessariis probare Deum esse et Deum esse unum, tamen cernere ipsum divinum esse et ipsam Dei unitatem et qualiter illa unitas non excludat personarum pluralitatem, non potest nisi per iustitiam fidei emundetur. Unde illuminatio et certitudo talis scientiae non est tartta quod, habita illa, superfluat illuminatio fidei, immo valde est cum illa pernecessaria. Et huius signum est, quia, licet aliqui philosophi de Deo sciverint multa vera, tamen, quia fide caruerunt, in multis erraverunt vel etiam defecerunt. Unde, sicut in, praecedentibus dictum est quod fides potest stare cum visione exteriori, quia illa habet coniunctam latentiam circa personam Christi, sic intelligendum est circa habitum fidei et talem modum sciendi quod possunt se simul in eodem et respectu eiusdem compati. Unde concedendae sunt rationes quae sunt ad istam partem.
Ad Rationes
Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium, quod caritas non compatitur secum dilectionem, quae principaliter adhaeret alii rei, responderi potest quod non est simile, quoniam amare Deum propter creaturam finaliter pertinet ad amorem iniquum et libidinosum, qui habet repugnantiam ad amorem rectum ; sed assentire alicui vero probato propter rationem probantem, dum illatio sit vera et necessaria, nec hoc dicit peccatum nec dicit errorem, et ideo non sic habet repugnantiam ad fidem ; propterea non est simile. Sed adhuc illud non solvit plene, quia, quidquid sit de caritate, ista duo non videntur simul se posse compati quod aliquis assentiat veritati creditae propter se et quod assentiat ei propter aliud. Propter quod notandum quod haec praepositio propter dupliciter potest accipi : uno modo, prout notat causam finalem ; alio modo, prout dicit rationem moventem. Si prout dicit causam finalem, sic non potest unum et idem credi propter se et propter aliud, sicut amari non potest propter se et propter aliud. Si dicat rationem moventem, cum plures possint esse rationes moventes ad assentiendum uni et eidem, sicut potest una conclusio probari per causam et per effectum, potest etiam probari per aliquid extrinsecus. et per aliquid intrinsecus ; sic non est inconveniens quod aliquis assentiat alicui veritati propter se et propter aliud, diversis tamen habitibus et considerationibus. Sed nec adhuc illud plene solvit quia dicitur Ioannis 4, 42 quod dixerunt Samaritani credentes : Iam non propter verbum tuum credimus, quod est verbum fidei, et ita videtur quod assensus fidei non compatiatur secum assensum scientiae, qui principaliter innititur rationi. Et propterea voluerunt aliqui dicere quod, etsi non tollatur cognitio quantum ad habitum, tollitur tamen quantum ad actum, quia non habet iam illius usum nec motum. Istud tamen non oportet dicere nec videtur esse conveniens quod aliquis habet habitum et non pnssit habere usum, maxime cum non habeat potentiam Iigatam per aliquod impedimentum.
Et propterea potest dici quod, quando aliquis simul est sciens et credens, habitus fidei tenet in eo principatum ; et ideo talis assensu fidei assentit ipsi Veritati propter se ; ita quod propter dicit rationem principaliter moventem. Assensu etiam scientiae assentit eidem propter rationem, ita quod propter non dicit rationem principaliter ipsum moventem. Quamvis autem non possit unum et eidem credere propter se et propter aliud, ita quod sic et sic credat principaliter, tamen propter se et propter aliud bene possunt se compati ad invicem, ita quod umim sit principale et aliud sit subserviens. Unde illud quod dixerunt fideles : Iam non propter loquelam tuam credimus, intelligendum est principaliter.
Ad illud quod obicitur de visione patriae, quod tollit fidem, dicendum quod non est simile, quia, cum omnem excludit latentiam, iam credulitas fidei non est necessaria. Non sic autem est de scientia, quae habetur per rationem manuductivam.
Ad illud quod obicitur, quod sciens non potest dissentire ab eo quod scit, dicendum quod verum est quantum ad id quod de eo cognoscit ; quantum tamen ad id quod latet, ex illo dissentire potest ; et ratione illius est necessaria sibi credulitas fidei, sicut aliquis philosophus sciens probare Deum esse unum ratione necessaria, ab hoc non potest dissentire ; dissentiret tamen ab hoc, si quis diceret quod ma unitas potest compati secum pluralitatem ; quod quidem eum latet et excedit vires cognitionis suae et scientiae,
Ad illud quod obicitur, quod fides est de his quae sunt supra rationem et scientia de his quae sunt infra, dicendum quod sicut nihil impedit unum et idem esse latens et patens, sic nihil impedit unum et idem secundum alium et alium cognoscendi modum esse infra et supra, et ita scitum et creditum. Licet enim sempiterna virtus et Divinitas nosci possit per scientiam acquisitam vel etiam innatam in se, tamen, prout comparatur ad pluralitatem personarum vel ad humilitatem humanitatis nostrae, quam Deus assumpsit, omnino supra rationem est et supra scientiam. Si quis enim iudicio rationis et scientiae innitatur, nequaquam crederet possibile quod summa Unitas secum compatiatur pluralitatem personarum nec quod summa Maiestas uniri possit cum nostra humilitate nec quod summa Virtus de non operante fiat operans sine sui mutabilitate, et cetera consimilia quae videntur repugnare communibus animi conceptionibus secundum philosophiam. Unde valde parum attingit scientia cognitionem divinorum nisi fidei innitatur, quia in una et eadem re apertissimum est fidei quod occultissimum est scientiae ; sicut patet de altissimis et nobilissimis quaestionibus, quarum veritas latuit philosophos, scilicet de creation mundi, de potentia et sapientia Dei, quae latuerunt philosophos et nunc manifestae sunt Christianis simplicibus. Propter quod dicit Apostolus stultam fecisse Deum sapientiam huius mundi, quia omnis sapientia de Deo in via absque fide magis est stultitia quam vera scientia. Deprimit enim perscrutantem in errorem, nisi dirigatur et iuvetur per fidei illuminationem ; unde per ipsam non expellitur, sed magis perficitur.