III, D. 24, A. 3, Q. 1
III, D. 24, A. 3, Q. 1
De definitione articuli quam ponit Richardus.
Circa primum sic proceditur et quaeritur de illa ratione Richardi quam ponit de articulo, definiens sic articulum : "Articulus est indivisibilis veritas de Deo, arctans nos ad credendum".
Rationes Principales
Contra istam rationem obicitur primo ratione primae partis, videlicet ratione huius quod dicitur indivisibilis veritas de Deo. Nullum enim verum complexum est verum indivisibile ; sed articulus est verum complexum ut enuntiabile, sicut in praecedentibus fuit ostensum : ergo non est veritas indivisibilis.
Item, una tantum est veritas indivisibilis circa Deum. Ergo, si articulus est veritas indivisibilis de Deo, unus tantum est articulus ; sed hoc est falsum : ergo et illud ex quo sequitur.
Item., nihil quod est ipse Deus est veritas de Deo ; sed obiectum fidei est ipse Deus : ergo obiectum fidei non est veritas de Deo. Sed articulus est obiectum fidei : ergo inconvenienter dicitur articulus veritas de Deo.
Item, resurrectionem esse futuram est articulus ; et hoc non est verum de Deo, sed est verum de carne : ergo illud non convenit generaliter : ergo non videtur quod primum membrum praedictae definitionis conveniat ipsi articulo generaliter nec vere.
Contra secundam partem notificationis qua dicitur arctans ad credendum, opponitur sic : Nihil quod est supra rationem et occultum rationi arctat eam ad credendum ; sed articulus latet rationem et est supra rationem : ergo non videtur quod arctet eam.
Item, ad nihil ad quod mera voluntate inclinamur per aliquid arctamur ; sed ad credendum mera voluntate inclinamur : ergo per nihil arctamur ad credendum : ergo articulus non arctat nos.
Item, sicut se habet obiectum fidei ad actum credendi, sic se habet obiectum caritatis ad actum amandi ; sed obiectum caritatis non arctat nos ad amandum : ergo nec obiectum fidei ad credendum.
Item, sicut articuli ordinantur ad actum credendi, ita praecepta ordinantur ad effectum obediendi ; et sicut arctamur ad credendum credibilla, ita arctamur ad exsequendum mandata. Ergo sicut credibile dicitur articulus, ita praeceptum debet dici articulus : si ergo praeceptum non sortitur nomen articuli, videtur similiter quod nec ipsum obiectum fidei debeat dici articulus.
Conclusio
Definitio articuli a Richardo assignata est conveniens.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod articulus, quantum est de se ratione sui nominis, dicitur ab arctando ; hoc autem dtipliciter habet intelligi, active videlicet et passive. Dicitur enim articulus, quia est quid in se arctatum, et dicitur articulus, quia alios arctat. Prout passive dicitur articulus quid in se arctatum, est terminus resolutionis ; prout autem active dicitur, est principium distinctionis et discretionis. Et primo quidem modo accipitur in scientia naturali, in qua dicuntur articuli membra sive partes quae non resolvuntur in alias, sed in eis stat resolutio, sicut dicuntur articuli digitorum. In quantum vero articulus dicitur principium distinctionis, consuevit accipi in scientia sermocinali, ut in grammatica et rhetorica. Articulus enim in grammatica est aliquid distinctum, faciens discretionem quantum ad genera et quantum ad casus et quantum ad supposita ; et in rhetorica articulus appellatur distinctio quae fit in sententia et in prolatione.
Quoniam igitur aliae scientiae deserviunt theologiae, sumit et ipsa proprietatem suorum vocabulorum iuxta illud quod invenit in aliis scientiis recte dictum. Quoniam ergo fides nostra dicit plurium cognitionem, et illa quidem cognitio terminata est et distincta, necesse est circa ipsum obiectum fidei, quod est creditum, reperiri aliqua ad quae reducantur omnia credenda tamquam ad illa in quibus stet resolutio omnium credendorum et tamquam ad illa quae sunt principia directiva in omnibus quae creduntur ; et illa sunt quae principaliter fides credit et quae proprie sunt obiectum fidei. Et pro ista duplici ratione debent censeri nomine articuli, videlicet quia sunt terminus resolutionis et quia principium distinctionis.
Et propterea Richardus, ipsum articulum definiens vel describens, notificat ab hac duplici proprietate. Nam in hoc quod dicit primo : articulus est veritas indivisibilis de Deo, insinuatur quod articulus est terminus resolutionis ; resolutio enim stat ad indivisibile. In hoc vero quod subiungitur : arctans nos ad credendum, insinuatur quod est principium discretionis et directionis ; arctat enim sicut regula directiva respectu omnium eorum quae communiter sunt credenda. Et sic ista notificatio recte est assigrtata, quia non tantum est realis descriptio, sed etiam nominis interpretatio.
Ad Rationes
Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quod nulla veritas complexa est indivisibilis, dicendum quod indivisibile dictum de articulo non privat omnem divisionem, sed privat eam divisionem quae quidem consistit in credibilium distinctione, quia articulus non distinguitur in alios articulos, ibi enim status est. Potest etiam aliter dici quod ipsi complexioni subiacet veritas indivisibilis. Sicut enim dictum fuit prius, intellectus circa ea quae Dei sunt et in Deo, quae sunt omnino simplicia, negotiatur et intelligit sub complexione quadam ; et quamvis totum quod est Deus sit ipse Deus, tamen intellectus, dum intelligit aliquid de Deo, intelligit illud in ratione subiecti et attribuit ei aliquid in ratione praedicati. Et quia diversas ei attributiones facit, hinc est quod ipsam Veritatem primam, quae una est, multis modis intelligit et multis modis enuntiat.
Et per hoc patet responsio ad duo sequentia. Licet enim indivisibilis Veritas sit una, tamen articuli sunt plures, quia articulus non solum est ipsa Veritas in se, sed prout comparatur ad aliquam attributionem, respectu cuius Deus est in ratione subiecti, sicut Deum esse creatorem, Deum esse trinum, Deum esse unum. Et ratione huius dicitur esse veritas de Deo et plures articuli, quia plura enuntiabilia sunt de Deo et circa Deum, quae necessarium est credere ipsi fidei.
Ad illud quod obicitur, quod carnis resurrectio non est de Deo, dicendum quod immo in quantum tenet rationem articuli ; sic enim comparatur resurrectio nostra et carnis resuscitatio ad virtutem divinam. Unde credere carnis resurrectionem non est aliud quam credere quod Deus corpora nostra resuscitabit, exigente hoc sua iustitia et faciente sua potentia.
Ad illud quod obicitur contra secundam partem, quod articulus non arctat rationem, cum sit supra eam, dicendum quod articulus definitur hic in comparatione ad intellectum non quemcumque, sed intellectum informatum fide ; et hoc notatur, cum dicitur arctans nos, scilicet fideles. Quamvis autem articulus sit occultus intellectui, qui quidem non habet fidem, et etiam supra ipsum, non tamen est supra intellectum, in quantum fide illuminatur et elevatur.
Ad illud quod obicitur, quod credere est per meram voluntatem, et ita non per arctationem, dicendum quod est arctatio qua repugnat libertati et est arctatio quae repugnat ambiguitati ; et cum dicitur articulus, quia arctat ad credendum, hoc non dicitur per coactionem voluntatis, sed hoc dicitur per remotionem ambiguitatis, quia in ipsa veritate articuli determinate figitur mens credentis, ut nullatenus ad partem aliam inclinetur. Unde sicut dicitur vox articulata, quae ad significandum aliquid est determinata, cum prius in se indifferens esset ad significandum diversa, sic articulus dicitur, quia ipsum oportet determinate credere et ei assentire, omni remota ambiguitate et vacillatione.
Ad illud quod obicitur de obiecto aliarum virtutum et etiam de praecepto quod arctat ad obediendum, dicendum quod non est simile, quia, sicut prius dictum est, articulus non tantum dicitur quia arctat obligando, sed quia arctat distinguendo et discernendo et quia ad ipsum stat resolutio ; et quoniam hoc proprie convenit ipsi fidei, quae est virtus perficiens ipsum intellectum, ad quem spectat principium et regula discretionis, hinc est quod solum obiectum fidei vindicat sibi nomen articuli.