III, D. 24, A. 3, Q. 2
III, D. 24, A. 3, Q. 2
De definitione articuli, quam ponit Isidorus.
Secundo quaeritur de notificatione Isidori, quae talis est : Articulus est perceptio divinae Veritatis tendens in ipsam.
Rationes Principales
Contra partem primam definitionis opponitur sic. Nulla veritas est sua perceptio ; sed articulus est divina Veritas : ergo haec est falsa : articulus est perceptio divinae Veritatis.
Item, fides est perceptio divinae Veritatis : ergo, si articulus est perceptio divinae Veritatis, fides est articulus.
Item, visio gloriae est perceptio divinae Veritatis : ergo videtur quod visio gloriae sit articulus fidei ; quod simpliciter est absurdum.
Item, in articulis non tantum exprimitur divina Veritas, sed etiam divina Bonitas et Christi humanitas. Ergo non videtur quod primum membrum definitionis omni articulo generaliter conveniat.
Contra secundam partem definitionis opponitur sic. Nihil quod est ipsa divina Veritas tendit in divinam Veritatem ; sed articulus est ipsa Veritas divina : ergo non est tendens in ipsam Veritatem.
Item, articulus communis est respectu fidei bonorum et malorum ; sed mali, quamvis percipiant primam Veritatem, non tamen tendunt in ipsam : ergo tendere in divinam Veritatem non est commune omni articulo.
Conclusio
Definitio articuli ab Isidoro assignata conveniens est, prout est fidei formatae.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod ista descriptio in tribus differt a descriptione ipsius Richardi. Nam illa descriptio Richardi est quasi quaedam nominis interpretatio, haec autem est realis notificatio. Secundo vero differt in hoc quod, cum articulus dupliciter habeat considerari : et prout est in se et prout est apud animam, notificatio ipsius Richardi respicit ipsum articulum prout est in se ; notificatio ipsius Isidori respicit ipsum articulum prout est ens apud animam ; ideo dicit ipsum esse perceptionem divinae Veritatis. Tertia differentia est, quia, cum dupliciter contingat loqui de fide, videlicet de fide in sua generalitate et de fide formata, dupliciter etiam contingat articulum considerari : aut prout est obiectum fidei generaliter aut prout est fidei formatae : Richardus definit articulum prout est obiectum fidei generaliter, et ideo dicit quod est arctans nos ad credendum ; Isidorus autem definit ipsum prout est obiectum fidei formatae, et ideo dicit quod est perceptio veritatis tendens in Deum. Et quoniam fides formata respicit intellectum pariter et affectum, quia intellectum illuminat ad credendum et affectum excitat ad tendendum in Deum, hinc est quod Isidorus definit articulum primo per comparationem ad actum intellectus, cum dicit : Articulus est perceptio divinae Veritatis ; secundo per comparationem ad actum affectus, cum subiungit : tendens in ipsam. Et quia ad utrumque actum comparatur in ratione motivi, hinc est quod praedicta definitio intelligenda est dari secundum praedicationem causalem, ut sit sensus : articulus est perceptio etc., id est, articulus est illud quod illuminat nos ad divinam Veritatem percipiendam et quod excitat nos ad tendendum in ipsam. Unde dicitur perceptio tendens, quia facit nos percipere et tendere et movet nos ad percipiendum et tendendum. Et per hoc patet responsio fere ad omnia quae obiciuntur.
Ad Rationes
Ad illud enim quod primo obicitur, quod nulla veritas, est sua perceptio, patet responsio, quia verum est praedicatione essentiali, sed non est verum praedicatione causali.
Ad illud quod obicitur, quod fides est perceptio et etiam visio gloriae, dicendum quod non est simile, quia illud dicitur praedicatione formali, sed illud dicitur praedicatione causali. Fides enim et visio est perceptio sicut habitus perceptivus ; sed articulus est perceptio sicut obiectum motivum virtutis percipientis. Posset etiam dici quod sicut intellectus aliquando nominat potentiam, aliquando habitum, aliquando actum, aliquando obiectum, sicut manifestum est in diversis auctoritatibus, sic et perceptionis nomen potest extendi ad habitum, actum et obiectum. Ideo aliter dicitur de fide, aliter de articulo.
Ad illud quod obicitur, quod articuli non tantum spectant ad veritatem, sed etiam ad bonitatem, nec tantum ad Veritatem divinam, sed etiam ad humanam, dicendum quod, etsi articulus concernai aliquo modo bonum, concernat etiam aliquid creatum, secundum illud tamen non habet rationem motivi, sed eo ipso quod habet in se rationem veri et Veri summi, cui fides propter se et super omni assentit. Et quia definitur hic articulus in quantum est motivus ipsius fidei, ideo sufficit tangere hic in eius notificatione Veritatem divinam, a qua est tota et principalis ratio movendi.
Ad illud quod obicitur de tendentia, patet responsio, quia praedicatio illa causaliter est intelligenda. Articulus enim terminando facit tendere ; terminat enim in quantum finis, et movet in quantum obiectum ; et ideo facit tendere.
Ad illud quod obicitur de fide malorum, dicendum quod hic definitur articulus in comparatione ad fidem formatam, licet etiam fides malorum in Deum actu non tendat, tamen reddit quodam modo habilem ad tendendum, licet semiplene.
Ad illud quod obicitur, quod cognitio philosophorum erat perceptio cum tendentia, dicendum quod non erat illa tendentia quae est ex fide ; nunquam enim per illam cognitionem poterant pervenire ad salutem ; ideo, ut verius loquamur, potius iacebant quam tenderent.
Ad illud quod obicitur, quod unius unica est definitio, dicendum quod verum est secundum unicam comparationem et considerationem ; sed sectindum quod aliquid multipliciter habet considerari, multipliciter habet notificari. Ideo Richardus et Isidorus diversimode notificaverunt, quia diversimode consideraverunt ; diversitas autem eorum fuit quantum ad tria, sicut ostensum est supra.