Text List

III, D. 25, A. 1, Q. 3

III, D. 25, A. 1, Q. 3

Utrum omnes teneantur credere omnes articulos explicite post adventum Christi.

Tertio quaeritur de sufficientia fidei quantum ad eos qui adventum Christi sunt subsecuti, et est quaestio, utrum omnes teneantur credere omnes articulos explicite post adventum Christi.

Rationes Principales

Et quod sic, videtur. Deuteronomii 27, 8 praecipitur quod Lex lucide et aperte scribatur super lapides ; et ibi dicit Glossa quod "laici et simplices sunt lapides". Ergo, si Scriptura illa est per cognitionem, videtur quod laici tenerentur Legem cognoscere lucide et aperte : ergo multo fortius videtur quod in Novo tenentur cognoscere doctrinam fidei catholicae.

Item, Levitici 14, 10 dicitur de leproso ut offerat sextarium pro emundatione ; ibi Glossa : "Sextarius est verissima fidei confessio, ubi si plus est, effunditur, si minus est, deficit". Ergo videtur ad hoc quod aliquis possit a peccatis purificari, quod necesse est habere plenam mensuram fidei : ergo videtur quod omnibus sit necessarium nosse omnes articulos explicite et distincte.

Item, sicut se habet obedientia respectu praeceptorum, ita fides respectu articulorum ; sed non est vera obedientia nisi obediat omnibus praeceptis : ergo nec vera fides nisi distincte et explicite assentiat omnibus articulis. Minor probatur per illud quod dicitur ad Galatas 5, 3 : "Testificor omni homini circumcidenti se, quod sit debitor omnis Legis faciendae ; et Iacobi 2, 10 : Si totam Legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus".

Item, sicut se habet caritas ad diligibilia, sic se habet fides ad credibilia ; sed caritas, quantumcumque sit parva et in quocumque sit, facit amare omne quod est amabile - necessarium est enim cuilibet ad salutem quod diligat Deum, proximum et se ipsum - ergo pari ratione necessarium est fidei ; quantumcumque parvae, omnes articulos credere distincte.

Item, non vitatur malum nisi cognitum ; sed quilibet, quantumcumque simplex, tenetur vitare errorem contra quemlibet articulum : ergo tenetur scire et credere quemlibet articulum. Quod autem teneatur quilibet vitare errorem contra quemlibet articulum, manifestum est, quoniam, si ignorantia non excusat in agendis, pari ratione videtur quod nec excusare debeat in credendis. Esto etiam quod aliqua simplex et vetula audiat sacerdotem praedicantem errorem et contra aliquem articulum fidei et credat ei, constat quod ista non excusatur, quia, si ad praedicationem sui sacerdotis committeret adulterium vel homicidium, nequaquam excusaretur ; sed constat quod ilium errorem quem praedicat sacerdos vitare non potest, nisi cognoscat oppositum illius erroris esse verum : redit igitur illud quod prius inferebatur, scilicet quod omnes articulos fidei distincte credere cuilibet sit necessarium.

Item, omnes articuli aequaliter arctant ad assentiendum, omnes etiam indifferenter se habent ad hoc ut per auditum manifestentur. Si ergo aequaliter obligant quantum ad assensum et aequaliter obligant quantum ad auciitum, videtur quod eodem modo omnes articuli se habeant ad fidem credentis : ergo vel omnes tenetur credere vel nullum. Sed non nullum credere tenetur, quia tenetur credere aliquem : ergo tenetur credere omnes et singulos.

Sed contra : Super illud Ioannis 6, 12 : "Colligite quae superaverunt fragmenta, ne pereant" ; ibi Glossa dicit : "Fragmenta sunt secreta mysteria, quae populus communis capere non potest". Ergo, si ista secreta mysteria sunt maxime ea quae spectant ad articulos fidei christianae, videtur quod populus non teneatur ad ea cognoscenda.

Item, ad hoc quod aliquid sciatur scientia demonstrativa, sufficit quod sciatur in universali, et non oportet quod sciatur in particulari. Si ergo cognitio fidei contenta est minori certitudine quam sit certitudo scientiae demonstrativae, videtur quod non teneatur quis per fidem credere omnes articulos explicite.

Item, pauci sunt, nisi sint bene periti in theologia, qui sciant articulos Symbolorum bene distinguere et numerare. Si ergo omnes tenerentur omnes articulos fidei scire distincte et explicite, pauci salvarentur ; quod est valde crudele dicere.

Item, si omnes tenerentur nunc scire omnes articulos fidei explicite, cum in Veteri Testamento non tenerentur, sicut supra probatum est, videtur quod multo gravior sit lex evangelica quam mosaica. Si ergo inconveniens est hoc dicere, restat quod non tenentur omnes ad credendum singulos articulos explicite et distincte.

Conclusio

Omnes Christiani tenentur credere omnes articulos, et quidem quosdam explicite, quosdam saltem implicite, quod sufficere potest simplicibus.

Respondeo : Dicendum quod omnes Christiani post adventum Christi tenentur credere omnes articulos. Hoc autem tripliciter potest esse : aut omnes credere implicite aut omnes credere explicite aut quosdam explicite, quosdam implicite. Credere omnes implicite est fidei diminutae. Non enim sufficit modo alicui, qui habet usum rationis, in generali credere Redemptorem et Remuneratorem ; adeo enim notitia quorumdam articulorum manifesta est quod nullus habens usum rationis illos ignoret, nisi omnino negligat et contemnat Dei cultum et salutem suam.

Credere autem quosdam implicite, quosdam explicite, hoc est fidei ad salutem necessariae ; potest enim fidei simplicium sufficere. Ad illos enim tenentur explicite credendos, quos manifestai eis non solum praedicatio, sed etiam ecclesiasticus usus et consuetudo, sicut est de Unitate et Trinitate, quam possunt nosse ex ipso actu consignationis : consignant enim se in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ; sicut est de nativitate, passione, resurrectione et peccatorum remissione, quos cognoscere possunt ex ipsis solemnitatibus quas Ecclesia celebrat et actibus sacerdotum. Ideo ab horum cognitione et notitia nullus ratione utens excipitur ; nec ignorantia excusatur, quia non potest esse talis ignorantia sine negligentia et contemptu. Alios etiam articulos non ita manifestas tenentur utique credere implicite. Implicite autem voco credere, ut in generali credant universaliter omne quod credit sacro-sancta mater Ecclesia, ita quod in particulari a nullo illorum dissentiant nec aliquem articulorum discredant.

Credere autem omnes articulos explicite et distincte est fidei iam provectae. Hoc enim non est de generali fidei necessitate ; sed, si necessarium est alicui, illis est necessarium qui in cognitione fidei profecerunt, et illis potissime qui fidem aliis explicare et manifestare tenentur vel etiam qui officium docendi et praedicandi assumunt, sicut sunt habentes curam animarum et praedicatores verbi Dei et doctores Sacrae Scripturae et alii quorum conversatio versatur circa fidei veritatem. Hoc tamen non credo esse opportunum omnibus qui salvantur. Multi enim sunt boni simplices, qui, quamvis sint parvae cognitionis, sunt tamen magnae devotionis ; et tales pium est credere ad salutem pervenire. Et propterea concedendum est quod, licet opportunum sit omnibus non solum credere omnes articulos implicite, sed etiam quosdam explicite post adventum Christi, non tamen est necessarium omnibus, maxime simplicibus, credere omnes explicite. Unde concedendae sunt rationes quae sunt ad istam partem.

Ad rationes

Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium, quod super lapides debebat scribi Lex lucide, dicendum quod illud mandatum non erat datum laicis, sed illis qui debebant eos Legem docere. Unde ex hoc non potest concludi quod simplices teneantur credere omnes articulos fidei, sed quod illi qui habent curam animarum ipsorum tenentur fidem manifestare lucide et aperte.

Ad illud quod obicitur, quod sextarius fidei consistit in plena confessione jpsius, dicendum quod sextarius ille, qui significat confessionem fidei, impleri habet plenitudine sufficientiae et plenitudine copiae. Tunc impletur plenitudine sufficientiae, quando quis omnes articulos credit, ita quod nullum discredit ; aliquos tamen credit implicite et aliquos explicite, ita quod in credulitate sua, sive in istis quos credit implicite sive in his quos credit explicite, nihil addit nec minuit de his quae credit sancta Ecclesia et dicit Sancta Scriptura ; et hunc sextarium sic impletum debent omnes offerre. Tunc autem est plenitudo copiae, quando quis distincte et explicite novit et credit ea quae spectant ad articulos fidei et ea quae ad ipsos consequuntur ; et haec mensura non est omnium, sed magis capacium.

Ad illud quod obicitur tertio et quarto, quod sicut se habet obedientia respectu praeceptorum et caritas respectu diligendorum, sic et fides respectu credendorum, responderi potest dupliciter : primo dicendo quod non est simile quia, eum fides consistat in cognitione et cognitio potest scire aliquid in universali, ita tamen quod non sciat in particulari, et ita scire uno modo et ignorare alio modo ; potest et ipsa fides aliquid credere implicite, quamvis non credat explicite. Non sic autem est de obedientia, quae consistit in mandatorum exsecutione ; non enim potest mandatum impleri in imiversali quin impleatur in particulari. Similiter ea quae caritas diligit, ita sunt manifesta quod non possunt latere. Aliter potest responderi quod quodam modo sit simile, quia obedientia non tenetur omnia mandata exsequi in opere nisi pro loco et tempore, sed sufficit quod promptum reddat et voluntarium ad exsequendum omnia, cum fuerit locus et tempus. Similiter nec caritas specialiter diligit unumquemque, sed omnes communiter amplectitur, illum autem specialiter diligit quem specialiter cognoscit. Ideo ex hoc non potest concludi quod aliquis per fidem teneatur omnes articulos explicite credere, sed implicite ; explicite autem, cum se offert opportunitas, utpote quqndo aliquis articulus illi praedicatur et explicatur ab eo cui debet credere.

Ad illud quod obicitur, quod non vitatur malum nisi cognitum, dicendum quod verum est. Sed cognitum potest esse aliquid dupliciter : vel in se vel. in alio ; et secundum hunc duplicem modum potest aliquis vitare malum, vel per notitiam propriam vel per notitiam alienam. Ille autem qui habet fidem implicitam de aliquo articulo, quamvis errorem contra illum articulum non possit omnino vitare per notitiam propriam, potest tamen vitare per notitiam alienam ; innititur enim his qui credunt articulos explicite. Unde aliquis simplex homo vel vetula, cum audit aliquid novum praedicari, non debet statim assentire, quousque noverit illud universaliter ab Ecclesia teneri. Unde praeter remedium divinae inspirationis et orationis, ad quod semper recurrendum est, haberit simplices remedium humanae instructionis ; ad quod possunt confugere, ut errores valeant declinare. Semper enim Deus habuit et habebit aliquos iustos et famosos, qui veritatem fidei non solum in se, sed etiam in simplicibus conservarent, dum simplices innituntur eis et credunt.

Ad illud quod obicitur ultimo, quod omnes articuli se habent aequaliter ad assensum et auditum, dicendum quod, etsi indifferenter se habeant omnes articuli ad ipsam fidem quantum ad assentiendi promptitudinem, non tamen aequaliter se habent quantum ad instructionem. Quod enim frequentius versatur ante oculos et in auribus rudium et simplicium melius ab illis capitur et retinetur ; et aliqui articuli sunt huiusmodi qui ita frequentantur, sicut est de nativitate Christi et passione et similibus, quod non possunt ignorari sine culpa negligentiae. Non sic autem est de omnibus aliis, et ideo non oportet omnes aequaliter explicite credi. Quamvis enim habitus fidei sit per infusionem, explicatio tamen est per doctrinam et instructionem, ad quam non omnes articuli se habent uniformiter.

PrevBack to TopNext