Text List

III, D. 25, A. 1, Q. 2

III, D. 25, A. 1, Q. 2

Utrum eis qui praecesserunt adventum Christi suffecerit ad salutem credere ea tantum quae spectant ad Divinitatem.

Secundo quaeritur de fidei sufficientia quantum ad eos qui praecesserunt adventum christi ; et quaeritur, utrum eis suffecerit ad salutem credere ea tantum quae spectant ad Divinitatem.

Rationes Principales

Et quod sic, videtur. Ad Hebraeos 11, 6 : "Oportet accedentem credere quia est et quia remunerator est". Si ergo Apostolus determinat sufficienter illud quod erat fidei opportunum, videtur quod illud sufficiebat eis credere ; sed totum illud credi poterat nihil credendo de humanitate Christi : ergo videtur quod tunc temporis ad salutem sufficiebat sola fides Divinitatis.

Item, fides, quae sufficienter dirigit ad sperandum et amandum, sufficit ad salutem ; sed fides, qua quis credit Deum creatorem et remuneratorem suum, sufficienter dirigit ipsum ad sperandum et amandum : ergo videtur quod, omni fide humanitatis exclusa, fides solius Divinitatis ad salutem sufficiebat.

Item, multi salvati sunt sine fide passionis Christi : paucissimi enim praecesserunt in Veteri Testamento, qui crederent Filium Dei esse crucifigendum pro salute generis humani. Si ergo salvari potuerunt sine fide passionis, eadem ratione sine fide incarnationis : ergo et sine fide Mediatoris.

Item, nullus homo tenetur nosse quod ignorant angeli ; sed ante Christi adventum ignorabant angeli Christi. incarnationem : ergo homines non tenebantur illam credere. Maior propositio in se manifesta est. Minor probatur per illud quod dicitur Isaiae 63, 1 : "Quis est iste qui venit de Edom" ? ibi Glossa : "Aperte declaratur quod quidam angeli, donec impleretur, mysterium incarnationis non cognoverunt". Et ad Ephesios 3, 9 dicitur : "Ut innotescat Principatibus et Potestatibus in caelestibus", et ex aliis pluribus locis potest haberi. Unde Chrysostomus, in Homilia prima super Ioannem : "Multum honorati sumus quod nobiscum angeli per vocem Ioannis didicerunt" ; et idem habetur in Glossa, super illud ad Ephesios 3, 10 : "Quae sit dispensatio mysterii abscondit a saeculis in Deo".

Item, qui implet in lege evangelica quod est de dictamine eius, pervenit ad salutem, et similiter de lege mosaica. Ergo pari ratione qui implebat quae erant de dictamine Iegis naturae, ad salutem perveniebat, secundum quod innuit Apostolus ad Romanos 2, 14 : ergo tempore legis naturae non oportebat credere ad salutem, nisi quod erat de dictamine naturae. Sed Deum incarnari et Mediatorem futurum esse non erat de dictamine legis naturae : ergo non videtur quod oportebat illo tempore credere.

Item, nullus tenetur operari illud ad quod non potest se erigere virtus sua operativa. Ergo nullus tenebatur credere illud cuius notitiam non poterat acquirere nec per inventionem neo per doctrinam. Si ergo tempore legis naturae cognitionem de Mediatore non poterant per se invenire nec erat qui exterius doceret nec adhuc erant revelationes propheticae, videtur quod tunc temporis nihil tenebantur credere de Mediatore : ergo sine fide Mediatoris pervenire poterant ad salutem.

Contra hoc sunt auctoritates multae, quas Magister adducit in littera, et hoc ipsum ostenditur ratione. Christus est caput totius Ecclesiae, ergo nullus potest salvari, nisi fiat membrum Christi ; sed membrum Christi non potest fieri nisi credat in Christum : ergo sine fide Mediatoris nullus unquam salvari. potuit.

Item, nullus potuit ingredi in caelum nisi aperta ianua ; sed ianua non potuit aperiri nisi per passionem Christi : ergo nullus potuit salvari nisi merito passionis Christi. Sed meritum passionis Christi non valet nisi eis in quibus habitat Christus : si ergo Christus habitat per fidem et caritatem, quae habet ur ad ipsum, impossibile fuit aliquem salvari sine fide Mediatoris.

Item, nullus potest salvari sine remissione peccati originalis ; sed originale peccatum non potest remitti nisi per fidem vel per aliquod fidei sacramentum quod sit ipsius Mediatoris signum : ergo nullus potuit pervenire ad salutem ante adventum Christi qui non crederet Mediatorem.

Item, nullus potest pervenire ad salutem nisi qui sperat ; nullus recte sperat nisi qui credit ad salutem se perventurum per merita, quia spes procedit ex gratia et meritis. Si ergo ilii qui praecesserunt Christi adventum salvabantur, credebant se per merita salvari. Aut ergo credebant merita propria sibi sufficere aut meritis alienis indigere. Si credebant propria sibi sufficere, ergo efferebantur et decipiebantur, ergo non salvabantur. Si credebant se alienis meritis indigere, ergo habebant fidem de Mediatore : ergo nullus salvari potuit post lapsum absque fide Redemptoris.

Conclusio

Nullus post lapsum salvari potuit absque Mediatoris fide saltem implicita.

Respondeo : Dicendum quod, sicut multis auctoritatibus probat Magister in littera, post lapsum Adae nullus salvari potuit absque fide Mediatoris. Nullus enim ab illo peccato poterat liberari, nisi in illum Mediatorem crederet, vel ipse pro se, si esset adultus, vel alius pro ipso, si esset parvulus.

Et ratio huius est, quia, cum gratia et veritas per Iesum Christum facta sit, et liberatio ab illo peccato sit per merita Christi, et merita Christi non se extendant nisi ad illos qui efficiuntur eius membra et ei copulantur per fidem, sicut impossibile est nunc aliquem salvari nisi eidem copuletur vel per fidem vel per fidei sacramentum, sic et impossibile fuit post lapsum aliquem pervenire ad salutem, qui aliquo modo in Christum mediatorem non crederet. Ideo autem dico aliquo modo, quia fides Mediatoris potest haberi dupliciter, videlicet implicite vel explicite : explicite, ut si quis crederet Filium Dei assumpturum nostram humanitatem, nasciturum de Virgine, passurum in Cruce, resurrecturum tertia die etc. Et hoc modo explicite credere non erat omnibus opportunum, sed his solum quibus a Deo erat revelatum, sicut sanctissimis Patribus. Implicite vero credere est exspectare redemptorem futurum, qualiter autem et quomodo hoc debeat esse, credere secundum quod illi credebant quibus a Domino est revelatum ; et hoc quidem erat omnibus opportunum.

Et hoc est quod dicit magister Hugo de Sancto Victore, in libro De sacramentis : Haec sunt, inquit, quibus ab initio nihil minus recta fides unquam habere potuit, credere videlicet unum esse Deum, creatorem omnium et rectorem universorum ; ipsum quidem non esse mali auctorem, eorum tamen, qui. in malis suis misericordiam eius quaererent et exspectarent futurum redemptorem. Hoc simplidum fidei in initio suffecisse credimus, et tamen fidem nativitatis eius, passionis et resurrectionis et ascensionis suae in hoc eos verissime habuisse dicimus, quia credentibus et scientibus hoc fide et devotione adhaeserunt. Sic igitur concedendum est quod nullus post lapsum salvari potuit absque fide Mediatoris ; qua quia philosophi caruerunt, suis meritis et virtutibus inhaerentes, ideo tamquam superbi et a Christi membris et meritis separati, exclusi sunt a gaudiis paradisi. Concedendae sunt igitur rationes ad istam partem adductae.

Ad Rationes

Ad illud ergo quod primo obicitur de auctoritate Apostoli, dicendum quod Apostolus praecise non intendit determinare totum quod est ad salutem necessarium, sed illud sine quo non potest esse salus : Dicit enim quod hoc est opportunum, sed non dicit quod hoc sit sufficiens. Tangit autem illa duo potissime, quia necessaria erant omni statui naturae, non solum statui naturae lapsae, sed etiam statui innocentiae.

Ad illud quod obicitur, quod fides Creatoris et Remuneratoris sufficienter dirigit ad sperandum et amandum, dicendum quod falsum est secundum statum naturae lapsae, quia, cum spes procedat ex meritis, sicut in opponendo tactum est, si quis speraret salvari ex meritis propriis sine meritis Mediatoris, non recte speraret, sed potius praesumeret. Ideo spes non sufficienter dirigitur per fidem Creatoris et Remuneratoris ; similiter nec caritas, quia non tantum debemus amare, quia Creator et Remunerator, sed magis quia Redemptor.

Ad illud quod obicitur, quod multi salvati sunt sine fide passionis, dicendum quod, si loquamur de fide explicita, verurn est ; si de fide implicita, non est verum. Omnes enim salvandi exspectaverunt Redemptorem futurum, et etiam in suis sacrificiis et oblationibus hoc praefigurabant, in quibus omnibus significatur Christus offerendus ; Unde quodam modo profitebantur facto occulte, quamvis verbo non proferrent manifeste. Similiter non oportebat incarnationem explicite credere, sed sufficiebat credere quod aliquis veniret qui genus humanum redimere posset, sciret et vellet.

Ad illud quod obicitur, quod homines non tenentur nosse quod ignorant angeli, dicendum quod ; etsi angeli mysterium incarnationis non cognoverunt ad plenum, tamen nullus fuit Beatorum qui nesciret genus humanum esse redimendum ; et ideo ex hoc non concluditur quod non oportuit fidem habere de Mediatore, sed quia non oportuit credere explicite, sed sufficiebat credere implicite.

Ad illud quod obicitur, quod omni tempore suffecit implere quod fuit de dictamine legis illius quae erat in illo statu, dicendum quod hoc est verum, secundum quod hoc intelligitur de lege naturae vel de lege Scripturae, secundum quod est adiuta a dono gratiae : sine enim dono gratiae in nulla lege contingit ad salutem pervenire. Quamvis autem lex naturae, destituta auxilio gratiae, non possit aliquid dictare de ipso Mediatore, prout tamen est adiuta per gratiam, dum sentiebat infirmitatem suam et miseriam et advertebat Dei iustitiam et misericordiam, satis dictare poterat quod homo reparatore indigebat et quod divina bonitas dare disponebat. Unde semper fuerunt aliqui famosi Dei cultores ab initio mundi qui haec profiterentur suis oblationibus, ad quorum aspectum et exemplum alii poterant erudiri.

Ad illud quod ultimo obicitur, quod non poterant illud scire per inventionem et doctrinam, iam patet responsio, quia divina gratia omnibus. praesto erat et natura ad hoc manuducere poterat ex consideratione suae iniseriae et curvitatis et ex eruditione quadam generali ; quam accipere poterant a viris qui erant in cultu Dei famosi. Unde, cum non esset tunc prophetia nec revelatio aperta, non tenebantur omnino ad fidem explicitam. Indubitanter tamen verum est quod eis praesto erat notitia Mediatoris quanta opportuna erat secundum exigentiam temporis, tum ex dictamine naturae tum ex aliena instructione tum etiam ex Dei inspiratione, qui se offert omnibus qui eum requirunt humiliter.

PrevBack to TopNext