Text List

III, D. 25, A. 2, Q. 1

III, D. 25, A. 2, Q. 1

Utrum fides creverit quoad credendorum multitudinem.

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum fides creverit vel profecerit quantum ad credendorum multitudinem.

Rationes Principales

Et quod sic, videtur. Exodi 6, 3 : "Nomen meum Adonai non indicavi eis". Igitur ex hoc textu patet quod aliquid cognoverunt Patres sequentes quod non cognoverunt praecedentes ; quia. revelavit Dominus Moysi quod non revelavit Patribus. Ergo videtur quod fides nostra aliquid cognoscat nunc quod fides Patrum non cognoscebat : crevit igitur fides quoad credibilia.

Item, sicut lex evangelica se habet ad legem mosaicam quantum ad moralia sic fides Legis Novae ad fidem Veteris Legis quantum ad credibilia ; sed Evangelium super Legem Veterem addit multa consilia : ergo videtur quod fides Legis Novae se extendat ad plura credibilia quam fides Legis Veteris.

Item, incarnatio Christi, passio, resurrectio et ascensio et huiusmodi proponuntur omnibus credenda qui sunt in Nova Lege ; sed haec non proponebantur illis qui erant in lege mosaica : ergo etc.

Item, aliquid cognovit Ecclesia post adventum Christi quod latebat angelos. Ergo multo fortius cognoscit aliquid et credit, quod latebat homines puros. Videtur ergo quod fides ereverit quantum ad ea quae per ipsam creduntur et cognoscuntur. Prima manifestatur per hoc quod dicitur ad Ephesios 3, 10 : "Ut innotescat Potestatibus et Principatibus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei".

Sed contra : Tota fides christiana continetur in Lege Nova, et tota Lex Nova continetur in Veteri, quia rota est in rota, secundum quod dicitur Ezechielis 1, 16. Si ergo fides primorum Patrum praecedentium adventum Christi claudebat in se quidquid erat Legis Veteris, claudebat et per consequens quidquid erat Legis Novae, videtur ergo quod fides secundum tempora diversa non creverit quantum ad credibilia.

Item, mutato obiecto, mutatur habitus. Ergo, si fides secundum diversa tempora haberet aliquod obiectum novum, videlicet si aliquid crederet quod prius non credidisset, secundum diversa tempora mutata esset ; sed fides secundum diversa tempora non est mutata, secundum quod dicit Augustinus, et habetur in littera : ergo videtur quod non profecit quantum ad credibilia.

Item, omne quod est verum modo de praeterito, aliquando fuit verum de futuro. Ergo sicut modo verum est Christum esse incarnatum, natum est passum, ita verum erat in praeterito Christum esse incarnandum, nasciturum et passurum ; et qua ratione nunc est credibile de praeterito, eadem ratione erat tune credibile de futuro : ergo non videtur quod creverit fides quantum ad numerum credibilium.

Item, quamvis caritas profecerit aliquo modo secundum intensionem et fervorem, non tamen profecit quantum ad diligendorum multitudinem : tot enim fuerunt diligibilia in Veteri Lege quot et in Nova. Ergo consimili ratione videtur et circa fidem et credibilile quod, etiam proficiente fide, credibilia propter hoc non sint multiplicata.

Conclusio

Fides processu temporis profeccit, non quidem novorum articulorum additione, sed implicitorum explicatione

Respondeo : Dicendum quod credibilia multiplicari dupliciter potest intelligi : vel quantum ad novorum articulorum additionem vel quantum ad implicitorum explicationem. Si primo modo intelligatur, sic non est concedendum fidem profecisse quantum ad credendorum multitudinem ; si secundo modo, sic profecit secundum processum temporis, quia quod uno tempore credebatur implicite et quasi uno articulo, processu temporis explicatum est et quasi distinctum in multa credibilia ; sicut supra dicebatur quod sufficiebat aliquo tempore credere Redemptorem futurum ; nunc autem circa ipsum Redemptorem septem articuli explicantur, et multa ex illis consequentia et eis annexa manifestantur. Et hoc est quod dicit magister Hugo de Sancto Victore, in libro De sacramentis : Ante Legem, inquit, Deus Creator credebatur et ab eo salus et redemptio expectabatur ; per quem autem et quo modo eadem salus implenda et perficienda foret, exceptis paucis, quibus hoc scire singulariter in munere datum erat, a ceteris fidelibus non cognoscebatur. Sub Lege autem persona Redemptoris praedicabatur mittenda ; quae autem ipsa persona foret, hoc est, homo vel angelus vel Deus, nondum manifestabatur ; soli enim hoc cognoverunt qui per Spiritum illuminati fuerunt. Sub gratia autem manifeste iam ab omnibus praedicatur et creditur et modus redemptionis et qualitas personae Redemptoris. Et sic patet quod fides profecit quantum ad credibilium multitudinem, non nova addendo, sed quodam modo implicita explicando. Qualitas enim personae Redemptoris et modus redemptionis sciri non potest aperte, nisi sub quadam articulorum multitudine, et distinctione. Concedendae sunt igitur rationes ad primam partem inductae, quae ostendunt fidem aliquo modo profecisse secundum credibilium multitudinem.

Ad Rationes

Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium, quod Lex Nova est in Veteri sicut rota in rota, dicendum quod rota non habet esse in rota nisi secundum implicationem quamdam, quia quod in Lege Nova est explicite, in Veteri Lege erat implicite. Unde ex hoc non sequitur quod fides in Lege Nova non profecedt secundum articulorum multitudinem, explicando per multos quod in uno continebatur implicite ; sed quod non crevit addendo aliquid extraneum, quod quidem in Lege Veteri nec explicite nec implicite fuisset contentum.

Ad illud quod obicitur, quod, mutato obiecto, mutatur habitus, iam patet responsio, quia ista multiplicatio articulorum, secundum quam dicimus fidem profecisse non mutat obiectum secundum substantiam, sed solum secundum accidens, quia implicitum explicat ; et ideo ex hoc non potest inferri quod fides essentialiter sit mutata.

Ad illud quod obicitur, quod omnia quae credimus de praeterito, fuerunt credibilia de futuro, dicendum quod verum est ; sed licet omnia illa quae nos modo credimus, ab aliquibus personis ex speciali munere Dei cognoscerentur et crederentur explicite, universitati tamen populi non proponebantur credenda nisi implicite. Unde et populus communiter expectabat Messiam sive Redemptorem, nihil cogitantes de Filii Dei incarnatione vel passione vel resurrectione. Nunc autem omnia haec sunt explicata, nec tantum sunt credibilia, immo actu credita et ad credendum proposita ; et quantum ad hoc dicimus ea esse multiplicata, licet quantum ad veritatem rei non sint augmentatum.

Ad illud quod obiicitur. quod caritas non profecit quantum ad numerum; dicendum, quod si loquamur de isto modo proficiendi, concedi potest eo modo de caritate, sicut concessum est de fide: quoniam in Lege veteri dod praecipiebatur diligere inimicum nisi implicite, sed hoc in Lege evangelica explicatur: sic et in fide suo modo est intelligendum, sicut prius factum est. Loquimur enim hic de profectu fidei et caritatis per comparalionem ad eommunem populi statum, non quantiim ad privilegium speciale quariindam personaruni.

PrevBack to TopNext