Text List

III, D. 25, A. 2, Q. 2

III, D. 25, A. 2, Q. 2

An fides profecerit quoad illuminationis plenitudinem.

Secundo quaeritur, utrum fides profecerit quantum ad illuminationis plenitudinem.

Rationes Principales

Et quod sic, videtur. Primo, auctoritate Gregorii, in quadam Homilia super illud Lucae [10, e3] : "Beati oculi, qui vident quae vos videtis" ; ibi Gregorius : "Secundum incrementa temporum crevit scientia Sanctorum et spiritualium Patrum ; et quanto adventui Salvatoris viciniores exstiterunt, tanto mysterium salutis plenius perceperunt". Ergo pleniori lumine cognoverunt ; sed non cognoverunt nisi fide : ergo crevit fides quantum ad luminis plenitudinem.

Item, secundum profectum temporum crevit prophetia quantum ad illuminationis plenitudinem. Ergo consimili ratione videtur hoc debere reperiri in ipsa fide. Prima probatur per hoc quod dicit David propheta : "Super senes intellexi" ; et iterum : "Super omnes docentes me intellexi" ; et Actuum 2, 15 dixit Petrus : "Non, sicut aestimatis, hi ebrii sunt, sed hoc est quod dicitur per prophetam Ioel : Et erit in novissimis diebus, effundam" etc. Si ergo secundum maiorem Spiritus effusionem crescit mentis illuminatio, videtur quod ipsa fidei cognitio secundum temporis diversitatem creverit quantum ad luminis plenitudinem.

Item, clarius videtur unumquodque ad praesentiam lucis quam ad praesentiam umbrae ; sed in Nova Lege fuit ipsius veritatis exhibitio, in Veteri vero fuit ipsius veritatis umbratilis praefiguratio : ergo secundum tempus Novae Legis maior fit in cognitione fidei luminis plenitudo.

Item, maior illuminatio fidei habet ortum a duplici principio, videlicet a gratia interius inspirante et ab instructione exterius manuducente ; sed tempore Legis Novae abundantior est gratiae effusio in sacramentis et clarior instructio in evangelicis et apostolicis documentis : ergo videtur quod in ipsa fide secundum tempus gratiae maior sit plenitudo luminis.

Sed contra : Quod est supra tempus non mutatur nec proficit nec deficit in tempore ; sed illuminatio fidei innititur primae Veritati propter se et super omnia, quae est omnino supra tempus : ergo videtur quod fidei cognitio secundum temporis diversitatem nec proficiat nec deficiat quantum ad luminis plenitudinem.

Item, videtur quod fides non solum non profecerit quantum ad luminis plenitudinem, immo potius decreverit, quia maior est illuminatio, quae revelat magis occultum quam quae revelat magis manifestum ; sed fides ante adventum Christi faciebat cognoscere Redemptorem et Mediatorem, et hoc quidem multo magis erat occultum quam post advent um ipsius : videtur ergo quod ipsa fides ampliori et perfectiori lumine tunc temporis perfunderet mentem.

Item, maior est illuminatio quae facit praecognoscere futura quam quae facit rememorari praeterita ; sed fides in antiquis Patribus faciebat futura praecognoscere, in nobis facit praeterita rememorari : ergo amplioris et perfectioris luminis erat tunc quam nunc.

Item, tanto amplior est illuminatio et maior, quanto lumen suum magis communicat ; sed fides sequentium confirmatur per fidem Patrum praecedentium : ergo, cum priores communicant illuminationem suam posterioribus, non e conversa, videtur quod maior fuerit in eis luminis plenitudo.

Conclusio

Fides secundum temporum diversitatem crevit quoad hominis plenitudinem, considerata fide secundum statum communem.

Respondeo : Dicendum quod secundum diversitatem temporum crevit fides quantum ad luminis plenitudinem, intelligendo de fide secundum statum communem. Hoc autem non est propter ipsorum temporum transmutationem primo et principaliter, sed propter veritatis exhibitionem, propter maiorem gratiae diffusionem, propter planiorem instructionem. Ideo enim credentes clarius nunc ea quae credunt cognoscunt quam antiquitus cognoscebant, quia iam est veritas exhibita per Christum, iam etiam gratia Spiritus Sancti amplius diffunditur in sacramentis Novae Legis propter Christi meritum et pretium iam solutum ; iam etiam nunc fides apertius praedicatur et docetur, probatur et defenditur per evidens discipulorum Christi et eius sequacium documentum. Unde concedendae sunt rationes quae hoc ostendunt.

Ad rationes

Ad illud vero quod obicitur, quod illuminatio fidei et ipsa fides est supra tempus, dicendum quod, licet sit supra tempus quantum ad rationem moventem, quia innitur primae Veritati propter se, tamen quantum ad ipsum intellectum credentem et assentientem voluntarie respicit statum viae, et ita quodam modo temporis varietatem, quia status viae secundum diversa tempora variari habet. Et ideo sicut videmus quod in uno homine fides crescit et proficit paulative, secundum quod homo magis ac magis se disponit ad fidei susceptionem, sic etiam in diversis temporibus proficit fides secundum statum communem, quia secundum profectum temporum efficiebantur homines magis idonei ad percipienda et intelligenda sacramenta fidei.

Ad illud quod obicitur, quod maior est illuminatio quae manifestat magis occulta, dicendum quod illud habet veritatem ceteris paribus ; sed aliqua illuminatio adeo potest illuminare ad videndam rem manifestam quod excedit illam quae illuminat ad cognoscendam rem occultam, sicut visio patriae excedit fidem. Potest etiam aliter dici quod occultum aliquid dicitur dupliciter : vel a parte cognoscentis vel a parte rei cognitae. Cum ergo dicitur quod maior est illuminatio quae facit cognoscere magis occultum, si intelligatur a parte cognoscentis et a parte rei cognitae, tunc habet veritatem, utpote si illud quod erat occultum faciat magis manifestum. Et hoc modo non habet veritatem in proposito, quia fides praecedentium adventum Christi non faciebat de magis occulto magis manifestum, immo quod erat occultum in se remanebat occultum ipsi cognoscenti.

Ad illud quod obicitur, quod maior est illuminatio quae facit praecognoscere futura quam quae facit rememmari praeterita, dicendum quod illud verum est de illis praeteritis quae subiacent humanae considerationi ; de his autem quae sunt supra rationem veritatem non habet. De talibus enim consuevit dici quod non solum est prophetia futurorum, sed etiam praeteritorum, sicut prophetavit Moyses, cum dixit : In principio creavit Deus caelum et terram ; et Elisabeth, Lucae 1, 45 : "Beata quae credidisti" etc. ; et respectu talium est fides. Per fidem enim creditur quod Deus fuit passus et mortuus et quod resurrexit tertia die ; et hoc excedit naturale iudicium nec ad huius cognitionem pervenire potest homo per ea quae sensu cognovit, sed per ea quae Deus inspiravit. Unde, quamvis fides nostra sit praeteritorum, potius debet dici divina illuminatio quam dicatur praeteritorum rememoratio.

Ad illud quod obicitur, quod illuminatio praecedentium magis communicatur quam illuminatio sequentium, dicendum quod hoc accidit sicut lucerna posita super candelabrum magis illuminat quam si multae ponerentur sub modio. Per hunc modum patientia Iob et Tobiae plures movet et dirigit ad veritatem quam patientia multorum aliorum, quorum virtus plus claruit apud Deum. Et secundum istum modum illuminatio Patrum praecedentium magis derivatur quam illuminatio sequentium, quia sequentes a prioribus accipiunt exemplum bene vivendi et credendi, non e converso ; sicut discipulus doctrinam accipit a magistro, qui, si bonus est, potest dicere cum David : "Super omnes docentes me intellexi" etc.

PrevBack to TopNext