Text List

III, D. 26, Divisio Textus

III, D. 26, Divisio Textus

In praecedentibus determinavit Magister de prima virtutum theologicarum, videlicet de fide. In hac parte intendit agere de secunda, videlicet de spe. Dividitur autem pars ista in duas partes. In quarum prima determinat Magister de ipsa spe secundum considerationem absolutam, ostendens quid ipsa sit definitione. In secunda vero determinat de ipsa secundum considerationem relatam, ibi : Et sicut fides, ita et spes etc.

Prima pars posset dividi in duas secundum duas notificationes quas ponit. Prima ponitur ibi : Est autem spes virtus ; secunda ibi : Est enim spes certa exspectatio etc.

Secunda vero pars principalis dividitur in partes duas. In quarum prima determinat de ipsa spe per comparationem ad alterius virtutis habitum. In secunda determinat de ipsa in comparatione ad proprium subiectum, ibi : Post haec superest investigare etc. In prima parte duo facit. Primo comparat spem ad ipsam fidem secundum convenientiam ; secundo vero secundum differentiam, ibi : Distinguitur tamen fides a spe. Similiter et in parte reliqua duo facit. Primo inquirit utrum spes et fides fuerit in Christo. Secundo inquirit utrum fuerit in illis Patribus qui fuerunt in limbo, ibi : De antiquis vero Patribus, qui apud inferos etc.

PrevBack to TopNext