III, D. 25, Dubia
III, D. 25, Dubia
Dub. I.
In parte ista sunt quaestiones circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit : Fides magna dicitur cognitione et articulorum quantitate vel constantia et devotione. Videtur enim primo hic esse superfluitas, quia magister Hugo non ponit nisi duo, secundum quae attenditur profectus fidei, videlicet cognitionem et affectionem ; Magister vero ponit hic quatuor : ergo videtur quod ille sit diminutus vel ipse superfluus. Item, eadem fide qua creditur unus articulus creduntur et ceteri : ergo non videtur quod dicatur magna ab articulorum quantitate.
Respondeo : Dicendum est ad hoc quod fides duplicem habet magnitudinem : unam per comparationem ad obiectum ; et haec attenditur in articulorum quantitate, et vocatur hic articulorum quantitas ipsorum articulorum dignitas : articuli enim non sunt de quacumque veritate, sed de Veritate summa. Et penes hoc quantitas fidei aequalis est secundum diversitatem temporum, aequalis est etiam secundum pluralitatem articulorum, quantum ad id quod est in eis principale, scilicet quantum ad ipsam primam Veritatem. Quantum vero ad connotatum bene posset concedi quod unus articulus est dignior alio, ut illi qui sunt de Divinitate digniores sunt quam illi qui sunt de humanitate.
Habet etiam magnitudinem per comparationem ad subiectum ; et quia fides respicit subiectum secundum triplicem vim, videlicet secundum potentiam intellectivam et secundum potentiam affectivam et secundum potentiam interpretativam, secundum hoc attenditur in fide magnitudo secundum triplicem modum, videlicet per comparationem ad intellectivam dicitur magna cognitione, per comparationem ad affectivam dicitur magna devotione, per comparationem ad interpretativam dicitur magna constantia. Tunc enim fides constans est, quando aliquis libere confitetur quod credit. Et sic patet praedictorum quatuor numerus et sufficientia.
Aliter potest dici, et magis secundum intentionem Magistri, quod, cum fides respiciat intellectum et affectum, secundum quod supra habitum est, magnitudo eius sumitur tam ex parte huius quam ex parte illius. A parte autem intellectus dupliciter potest attendi maior magnitudo in fide : aut quia clarius cognoscit ipsum creditum aut quia cognoscit ipsum in pluribus sive distinctius. Primo modo dicitur fides magna cognitione ; secundo ; articulorum quantitate, quia articulos novit melius distinguere. Similiter ex parte affectus dupliciter attenditur magnitudo : aut quia firmius adhaeret aut quia intensius. Primo modo dicitur esse magna constantia, secundo modo dicitur magna devotione. Et sic ista quatuor reducuntur ad illa duo quae ponit magister Hugo. Et per hoc patet responsio ad obiecta ; patet etiam quod non est aliqua contrarietas nec est superfluitas.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit : "Quibusdam videtur quod suffecerit illis quatuor tantum credere, scilicet nativitatem et mortem et resurrectionem et adventum ad iudicium". Cum enim isti articuli ita bene essent ignoti sicut alii, videtur quod non magis tenerentur cognoscere istos quam alios. Quaeritur ergo : quare magis debebant ista credere de Mediatore quam alia ?
Respondeo : Dicendum quod ista quatuor principaliter debebat habere fides illorum, quibus innitebatur tamquam magis opportuna. Nam primum quidem credebant tamquam ipsius fidei Mediatoris fundamentum, videlicet ipsam nativitatem. Secundum vero, videlicet ipsam passionem, ut provocaret ad amorem. Tertium vero, scilicet ipsam resurrectionem, ut sublevaret ad spem. Quartitm vero, scilicet adventum ad iudicium, ut gubernaret per timorem. Et quia opmibus erat necessarium ad salutem recte credere, amare, sperare et timere, ideo oportuit aliquos quatuor istos articulos credere explicite, ut alii, qui innitebantur credendo implicite, salvari passent.
Vel aliter. Quia nullus poterat merito suo liberari a contagione vel obligatione peccati originalis, oportuit quod crederent se per meritum Christi passe salvari et per satisfactionem eius. In merito autem est ista quatuor considerare, videlicet personam satisfacientis et modum satisfaciendi et eius praemium et praemiandi modum. Quantum ad personam satisfacientis, oportebat credere nativitatem ; quantum ad modum satisfaciendi, oportebat credere passionem ; quantum ad praemium, oportebat credere resurrectionem ; quantum ad modum, oportebat credere adventum ad iudicium.
Dub. III
Item quaeritur de hoc quod dicit de Ioanne Baptista, quod de morte Christi et descensu ad inferos dubitasse videtur. Si enim mori et ad inferos descendere est articulus, et Ioannes de hoc dubitavit, ergo fuit infidelis. Sed constat Ioannem non fuisse infidelem, cum Dominus laudet eum ibi, Matthaei 11, 11 : ergo non dubitavit. Item, Ioannes ei perhibuerat testimonium et aliis notum fecerat Christum : ergo non videtur quod ipse dubitaverit, cum misit discipulos suos ad Christum. Et hoc est quod dicit Chrysostomus, super 11, 3 Matthaei : "Ioannes, qui a Spiritu Sancto didicerat quidquid audierat, qui ceteris praedicaverat, qui testimonium perhibuerat, qui columbam viderat, quare sic quaerit ? Si ignorat, quomodo testis fuit Ioannes ? Tu ante signa divulgaveras modo post mortuos suscitatos, cum iam omnibus quasi notus est, numquid tibi non notus ? Absit". Si tu dicas quod non dubitavit, sed ad modum dubitantis se habuit, obicitur contra hoc auctoritate Ambrosii, Super Lucam, ubi sic ait : Ioannes novit Dei Filium, sed non ipsitm ad infetos descensurum. Item, Lucae 7, 19 in Glossa : Poterat pius vates, quem venturum praedixerat, non moriturum credidisse. Hoc ipsum dicit Gregorius in quadam Homilia, et tangitur in littera.
Respondeo : Dicendum quod sancti Doctores in hac quaestione dissentire videntur. Nam quidam videntur velle ipsum non dubitasse ; alii vero videntur velle dicere ipsum dubitasse. Et ex hac ipsa contrarietate quidam haeretici sumpserunt occasionem errandi, ut dicerent Ioannem damnatum esse, quia in fine dubitavit in fide. Sed certe ab hoc discordat textus evangelicus, in quo praecipue laudatur Ioannes ; discordant etiam omnes doctores catholici et etiam universalis Ecclesia, quae Ioannem non tantum sanctum, sed etiam sanctissimum praedicat et in eius nativitate et decollatione solemnizat. Ideo, licet sancti Doctores videantur sibi dissentire, idem tamen sentiunt secundum rem.
Propter quod intelligendum est quod triplex est modus dubitandi. Est enim quaedam dubitatio proveniens ex infidelitate, sicut dubitaverunt Iudaei ; et est dubitatio proveniens ex tarditate, sicut dubitaverunt discipuli, quibus dicitur Lucae ultimo, 25 : "O stulti et tardi corde ad credendum" ; et est dubitatio proveniens ex pietate, sicut aliquis ex compassione magna et admiratione ad modum dubitantis se habet. Dicendum est igitur quod primo et secundo genere dubitationis Ioannes nullo modo dubitavit, dubitaverunt tamen discipuli eius ; et sic intelligunt Sancti, qui dicunt eum non dubitasse, sed dubitationi discipulorum consuluisse. Ideo enim eos misit ad Christum, ut videntes mirabilia quae faciebat converterentur ad ipsum. Si autem loquamur de tertio genere dubitationis, sic dixerunt alii Sancti Ioannem dubitasse non dubitatione vacillalionis, sed potius cuiusdam admirationis et compassionis, quae facit hominem se habere ad modum dubitantis ; et hoc est quod dicit Glossa, Lucae 7, 19 et Matthaei 11, 3 : Non fide, sed pietate dubitavit. Et sic patet quod nulla est contrarietas inter auctoritates praemissas.
Dub. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Fides, spes, caritas et operatio secundum aliquid aequalia sunt. Sed contra : contingit aliquem habere habitus virtutum et non operationem : ergo videtur quod operatio non aequetur ipsis habitibus. Item, I ad Corinthios 13, 2 : "Si habuero fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero" etc. Ergo videtur quod aliquis possit habere magnam fidem, ita quod nullam habeat caritatem.
Respondeo : Dicendum breviter quod illa quatuor aequalia sunt, secundum quod dicitur super illud Apocalypsis 21, 16, quod latera civitatis erant aequalia. Dicitur enim ibi quod latera civitatis sunt fides, spes, caritas et operatio. De modo autem aequalitatis ipsarum virtutum dicetur infra planius, ubi est quaestio et sermo specialis. Ad praesens autem tantum dixisse sufficit quod haec quatuor sunt aequalia secundum rationem merendi, quando sunt informata gratia. Tantum enim ipsa caritas est meritoria in suo actu, quantum et fides, in uno et eodem homine. Similiter tantum meretur operatio procedens ab habitu, quantum placet ipse habitus. Quia enim una est gratia gratum faciens, quae facit animam Deo placere per habitus et operationes, hinc est quod necesse est ista quatuor esse aequalia secundum divinam acceptionem, ac per hoc secundum efficaciam merendi.
Ad illud ergo quod obicitur, quod habitus possunt esse sine operibus, dicendum quod non assignatur hic aequalitas habituum ad operationes in omnibus, sed in his qui habent habitus simul cum ipsis operationibus ab ipsis egredientibus. Praeterea, non intelligit de operibus exterioribus, immo de operationibus interioribus, quae consistunt in motu et usu liberi arbitrii. Et ille quidem usus bonitatem habet iuxta mensuram habitus virtutis gratuitae ; illa enim praecipue est "quae habentem perficit et opus eius bonum reddit".