Text List

III, D. 26, A. 1, Q. 1

III, D. 26, A. 1, Q. 1

Utrum spes sit virtus gratuita.

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum spes sit virtus gratuita.

Rationes Principales

Et quod sic, videtur. Ad Romanos 8, 24 : "Spe salvi facti sumus" ; quod autem nos facit pervenire ad salutem, illud praecipue tenet rationem virtutis gratuitae : si ergo spes est huiusmodi, ergo est virtus gratuita.

Item, in Psalmo [146, 11] : "Beneplacitum est Domino super timentes eum, et in eis qui sperant super misericordia eius" ; sed quod reddit acceptum Deo vel est virtus gratuita vel habitus excellentior ipsa, sicut habitus doni vel beatitudinis : si ergo spes non computatur inter habitus donorum et beatitudinum, necesse est eam computari inter habitus virtutum gratuitarum.

Item, habitus directe repugnans culpae habet in se rationem virtutis gratuitae ; sed spes undique repugnat culpae, quia repugnat praesumptioni et desperationi : ergo etc.

Item, sicut difficile est credere quod est supra rationem, sic difficile est exspectare quod est supra omnem aestimationem ; sed per spem exspectatur illud bonum, quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit : ergo sicut fides est virtus qua creduntur invisibilia, sic videtur quod spes est virtus qua exspectantur inaestimabilia, hoc est bona spiritualia et aeterria.

Item, quod maxime firmat animam et rectificat et delectat, illud potissime habet rationem virtutis gratuitae : virtus enim est habitus potentiae regulativus et confirmativus, qui facit ipsam animam gaudere circa ea quae recta sunt, secundum quod vult Philosophus ; sed spes est huiusmodi : ipsa enim confirmat et delectat, secundum quod dicitur ad Hebraeos 6, 18 : "Fortissimum habemus solatium, per quod confugimus ad propositam nobis spem, quam sicut ancoram" etc., et ad Romanos 12, 12 : Spe gaudentes. Videtur igitur manifeste quod spes sit in genere virtutis gratuitae.

Sed contra : Nulla passio est virtus ; spes est una de quatuor passionibus, secundum quod dicit Boethius, De consolatione : ergo spes non est virtus. Prima probatur per illud quod dicit Philosophus quod, cum tria sint in anima, potentiae, passiones et habitus, virtus non est in genere passionis, sed in genere habitus. Si ergo spes non est virtus, constat quod nec virtus gratuita.

Item, sicut contingit exspectare futura, sic contingit rememorari praeterita ; sed rememoratio de praeteritis non est virtus, nec circa eam consistit aliqua virtus specialis : ergo nec circa exspectationem futurorum aliqua virtu consistit. Sed exspectatio futurorum vel est ipsa spes vel procedit ab ipsa : ergo videtur quod ipsa spes non habeat esse virtus.

Item, sicut contingit sperare recte etnon recte, sic contingit etiam timere recte et non recte ; sed habitus qui dirigit animam in timendo non reponitur in genere virtutis, utpote timor : ergo nec habitus qui dirigit in sperando : ergo spes, etiam secundum quod nominat habitum, non est in genere virtutis.

Item, omnis virtus moralis consistit circa bonum et difficile, ut vult Philosophus. Ergo multo fortius gratuita ; sed in expectatione bonorum promissorum nulla est difficultas : ergo, cum spes non consistat circa difficile, non videtur esse in genere virtutis gratuitae.

Item, nulla virtus gratuita in sua actu repugnat perfectioni meriti ; sed spes in suo actu perfectioni meriti repugnat : ex imperfectione enim procedit. quod quis servit Deo propter retributionem futuram, quia, secundum quod dicit Bernardus, caritas praemium non intuetur. Si ergo spes facit exspectare retributionem futuram, videtur perfectioni meriti repugnare : ergo non est in genere virtutis gratuitae.

Conclusio

Spes est virtus gratuita, immp gratuitarum virtutum ancora et sustentamentum

Respondeo : Dicendum quod nomine spei potest intelligi affectio animae, iuxta illud quod philosophi et Sancti dicunt quatuor esse animi affectiones, videlicet gaudium et dolorem, spem et timorem. Potest etiam nomine spei intelligi ipsa res exspectata ; iuxta illud ad Titum 2, 13 : "Exspectantes beatam spem". Potest nihilominus sumi pro habitu, qui dirigit animae motum .et affectum in illud quod exspectandum est. Et isto tertio modo dicendi spes, non tantum est virtus gratuita, immo etiam virtutum gratuitarum sustentamentum et ancora. Virtus quidem gratuita est, quoniam in hoc quod facit, animam exspectare ea quae sunt supra omnem aestimationem humanam et ea quae promisit largitas divina, facit omnino confidere et inniti summae et immensae largitati, sicut fides facit assentire primae Veritati et caritas facit adhaerere summae Bonitati ; et dum anima ipsi immensae largitati innititur propter se et super omnia, rectificatur et super se elevatur et Deo accepta efficitur. Necesse est ergo quod habitus, quo mediante fit illud, rationem habeat virtutis gratuitae. Et quia, cum anima innititur ei qui non potest deficere, quamvis ipsa in se sit deficiens et vacillans, fundatur tamen per spem quasi super firmam petram ; et propterea dixi quod spes non tantummodo est in genere virtutum gratuitarum, sed etiam est earum ancora et sustentamentum. Unde concedendae sunt rationes quae hoc ostendunt.

Ad Rationes

Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium, quod spes est passio, iam patet responsio, quia nomen spei aequivoce accipitur, videlicet pro ipsa affectione et pro habitu regulante illius affectionis motum. Unde spes, secundum quod est virtus, est habitus, qui est principiutil motus qui est ab anima ; passio autem magis est ad animam ; et secundum quod motus expectationis sive spei ab anima est, sic potest fieri recte et non recte, secundum imperium liberi arbitrii. Et quantum ad hoc habet circa ipsum attendi perfectio virtutis vel deformatio vitii.

Ad illud. quod obicitur, quod sicut se habet exspectatio ad futura, sic rememoratio ad praeterita, dicendum quod non est usquequaque simile de rememofatione praeteritorum et de exspectatione futurorum. Non enim sic consistit rectificatio et obliquatio animae principaliter circa ea quae sunt praeterita sicut circa ea quae sunt futura, nisi ex consequenti. Virtus enim proprie magis ordinat ad id quod agendum est quam ad id quod actum est. Praeterea, alia dissimilitudo est, quia rememoratio respicit actum cognitivae, exspectatio, autem motum affectivae ; rectitudo autem virtutis non sic attenditur penes ea quae sunt cognitionis, sicut penes ea quae sunt affectionis. Unde etiam rememorationi, secundum quod iungitur affectioni, annectitur actus virtutis, utpote prudentiae vel poenitentiae vel caritatis sive benevolentiae, secundum quod recordatur praeteritorum factorum, ut futura melius agat, vel praeteritorum malorum, ut doleat ; vel praeteritorum beneficiorum, ut gratias agat.

Ad illud quod obicitur, quod timor non est in genere virtutis, etiam in quantum habitus, ergo nec spes, dicendum quod non est simile, quia affectio ipsius timoris consistit in quadam resilitione, sed affectio spei consistit in quadatn protensione ; et ideo affectio timoris plus habet de passione, affectio vero spei plus habet de actione. Et quoniam habitus virtutum dirigunt animam in actibus, in quibus consistit rectitudo vitae, iuxta illud quod dicitur quod virtus est bona qualitas mentis, qua recte vivitur, hinc est quod spes magis est in genere virtutis quam timor. Et ex hac eadem causa patet quare magis circa affectionem spei consistit habitus virtutis quam circa aliquam aliarum trium affectionum. Gaudium enim et dolor, quia habent obiecta sibi coniuncta, magis sunt in suscipiendo ; affectio vero spei inter ceteras est quae plus habet de ratione agendi et quae magis dicit motum ab anima, quamvis et ipsa secundum aliquid sui dicat passionem circa animam ; et secundum illud non habet circa ipsam consistere habitus virtutis, sed magis secundum quod dicit rationem motus et protensionis ipsius animae in ipsam rem speratam.

Ad illud quod obicitur, quod exspectare bonum non est difficile, dicendum quod sicut credere quod videtur non habet difficultatem, credere tamen firmissime quod non videtur habet magnam difficultatem, sic intelligend um est quod, quamvis sperare bona praesentia, quae aliquo modo videntur in se vel in suo simili, non est multum difficile ; bona tamen invisibilia et aeterna, quae oculus non vidit, exspectare certa fiducia et pro illis temporalia bona contemnere et his omnibus quae videntur superferri, hoc magnam habet difficultatem et magnam dignitatem. Et ideo indubitanter verum est spem esse in genere virtutis gratuitae.

Ad illud quod obicitur ultimo, quod spes in suo actu impedit meriti perfectionem, dicendum quod falsum est, immo, sicut ostendit Apostolus, consurgit ex perfectione meriti ; quanto enim aliquis maiora et meliora habet merita, tanto firmius et certius sperat. Et si obiciatur, quod caritas praemium non intuetur, dicendum quod illud intelligitur de praemio creato ; de praemio autem increato non habet veritatem, quia maxima caritas maxime desiderat uniri Deo et habere Deum. Spes autem perfecta magis aspicit mercedem increatain, de qua dixit Dominus Abrahae, Genesis 15, 1 : Ego merces tua, quam creatam. Eum enim exspectat quis per spei habitum tenere in patria cui per caritatem in via uniri desiderabat. Alius est etiam modus respondendi distinguendo in mercimonia, qua quis servit Deo propter praemium quod exspectat, quia quaedam est mercimonia quae constituit finem in proprio commodo ; et ista est mercimonia mala et non procedit a spe recta et formata. Quaedam etiam est quae non constituit finem in proprio bono, sed totum confert et ordinat ad Bonum summum ; et hanc mercimoniam facit spes, quae est virtus gratuita ; et haec merito non repugnat. Primus tamen modus dicendi videtur esse rationabilior, quia spes stare potest, exclusa omni intentione dilectionis mercenariae. Quantumcumque enim amor sit perfectus in via, est sibi virtus spei coniuncta. Unde simpliciter dicendum est quod exspectatio boni aeterni, non est mercenaria nec minuit meritum nec facit ad imperfectionem caritatis vel meriti, nisi in quantum mens hominis multum affectuose et intense aspicit ad commodum proprii boni. Multi autem sunt qui beatitudinem exspectant, et tamen parum de se et multum de Deo curant.

PrevBack to TopNext