Text List

III, D. 26, A. 1, Q. 2

III, D. 26, A. 1, Q. 2

Utrum spes sit genus virtutis an species specialissima.

Secundo quaeritur utrum spe sit, genus virtutis vel species specialissima.

Rationes Principales

Et quod species specialissima, videtur. Una est virtus ab unitate obiecti ; sed in uno solo sperandum est, videlicet in Deo, iuxta illud quod saepe dicitur in Scriptura, quod in Domino sperandum est, non in aliqua creatura : ergo videtur quod spes sit virtus unica, nullo modo plurificata.

Item, merces omnium una est et omnes unum et summum Bonum exspectant, in quo non cadit diversitas secundum speciem sive secundum formam. Ergo, si spes est exspectatio aeternae mercedis, videtur quod exspectatio illa nullo modo habeat formaliter diversificari : ergo spes non habet sub se alias species differentes : ergo habet in se unitatem speciei specialissimae.

Item, pauciora sunt speranda quam sint credenda : credimus enim praemia et supplicia, sed non speramus nisi tantum praemia. Ergo maior videtur esse unitas in spe quam in fide vel etiam tanta ; sed fides est una unitate speciei specialissimae : ergo et spes.

Item, spei succedit perfecta tentio sicut fidei succedit visio ; sed perfecta tentio summi Boni est una secundum speciem in omnibus Beatis nec habet diversificari per alias dotes specie differentes : ergo nec spes habet subdividi in alias virtutes. Igitur spes est virtus specialis et habet in se unitatem speciei specialissimae.

Sed contra : Diversorum actuum diversi sunt habitus ; sed confidere et exspectare sunt actus formaliter differentes : si ergo ad spem, pertinet condere, secundum quod dicimur sperare in Domino, ad spem etiam pertinet exspectare, secundum quod dicimur sperare futuram gloriam : videtur ergo quod spes habeat diversificari formaliter et ita subdividi in alias species.

Item, "spes est exspectatio futurae beatitudinis", secundum quod dicit Magister in littera, et habetur in Glossa ad Romanos 5, 4 ; sed "beatitudo est status omnium bonorum aggregatione perfectus": ergo spes exspectat omne bonum. Sed exspectatio diversificari habet secundum diversitatem boni exspectati, et spes non tantum exspectat unum bonum, immo congregationem omnium bonorum : ergo vicletur quod ipsa includit in se universitatem omnium virtutum.

Item, omnis virtus meritoria facit hominem tendere ad finem suum assequendum, quem tamen nondum habet ; sed spes est virtus illa qua quis exspectat praemium omnium meritorum : ergo videtur quod virtus spei communis sit ad omnes virtutes : ergo non habet unitatem speciei specialissimae.

Item, sicut se habet gaudium respectu boni praesentis, sic se habet spes respectu boni futuri ; sed gaudium, quo quis gaudet de actu virtutis praesentis, non habet distingui ab ipsa virtute, immo est omnibus virtutibus generale : castus enim est qui continet et hoc ipso gaudet : ergo pari ratione videtur quod spes de futuro bono sit communis ad omnes virtutes : ergo virtus spei non habet unitatem speciei specialissimae.

Conclusio

Spes est una virtus et unitatem habet speciei specialissimae.

Respondeo : Dicendum quod quemadmodum fides, licet sit circa multa credibilia, una tamen virtus est, quia una est principaliter ratio movendi in omnibus credibilibus, sic et virtus spei, quotcumque et quantacumque bona exspectet, una virtus est et unitatem habet speciei specialissimae, quia una est ratio cui innititur in exspectando. Sicut enim fidei virtus, assentiendo primae Veritati propter se et super omnia, omnia illa credit quae sibi summa Veritas dictat esse credenda, sic ipsa spes, confidendo et innitendo immensae et indeficientissimae largitati divinae, omnia illa exspectat quae sibi Deus promittit esse in futuro retribuenda. Et quemadmodum fidei virtus omnia quaecumque credit, principaliter non solum credit Deo, sed etiam de Deo et circa Deum, sic et ipsa spes omnia quae exspectat, non solum exspectat a Deo, sed etiam exspectat illa obtinere in ipso Deo, ut habendo Deum habeat omne bonum. Rursus, quemadmodum fides credit Deo tamquam rationi moventi et circa ipsum versatur tamquam circa obiectum et in ipsum tendit tamquam in finem proprium, sic et ipsa spes. Et quoniam unitas virtutis attenditur penes unitatem rationis moventis et obiecti principalis et finis proprii, et haec omnia reperire est in virtute spei sicut et in virtute fidei, concedendum est ipsam spem esse unam unitate speciei specialissimae. Et rationes quae inducuntur ad hanc partem sunt concedendae.

Ad Rationes

Ad illud quod obicitur, quod diversorum actuum diversi sunt habitus, dicendum quod verum est quando illi actus sunt principales respectu habituum ; sed quando sic est quod unus principaliter respicit habitum virtutis et alius habet ad illum ordinem et connexionem et consequentiam naturalem, non oportet habitum diversificari propter illorum actuum diversitatem. Et sic est in proposito reperire. Ideo enim spes exspectat magna bona promissa, quia confidit de immensa largitate promittentis ; unde, quia unus istorum actuum est ratio alterius, hinc est quod non pertinent ad diversos habitus, sed ad unum. Unde unus est habitus, quo speramus in Domino et quo speramus habere Domin um, sicut unus, quo credimus Deo et quo credimus Deum.

Ad illud quod obicitur, quod spes est respectu omnis boni, cum sit respectu beatitudinis, dicendum quod sicut fides credit iustos assecuturos beatitudinem et caritas illam beatitudinem cum bonorum universitate desiderat, et tamen fides una virtus est, quia non fertur super beatitudinem et ea quae ad beatitudinem spectant nisi sub ratione una, sic etiam et spes in exspectando summam beatitudinem et quidquid boni in ipsa est non recedit ab unitate habitus et virtutis, quia una est in ipsa spe ratio exspectandi, in hoc videlicet quod immensae et indeficienti innititur largitati. Praeterea, quod dicitur quod beatitudo est status omnium bonorum aggregatione perfectus, hoc non dicitur per bonorum multitudinem et varietatem, sed hoc dicitur per aequivalentiam, quia tantum erit illud unicum bonum quod exspectatur, quod aequivalebit omni bono ; per quem modum dixit Dominus Moysi, Exodi 33, 19, cum peteret ut ostenderet ei faciem suam : Ego, inquit, ostendam tibi omne bonum : et ideo ex hoc non sequitur virtutem spei diversificari, quia exspectat perfectam beatitudinem.

Ad illud quod obicitur, quod omnis virtus tendit et ordinat ad finem suum assequendum, dicendum quod tendere in finem potest esse dupliciter : aut promerendo et habilitando aut exspectando. Primus modus tendendi est communis omnibus virtutibus, sed alius modus proprius est ipsi spei. Nulla enim virtute exspectamus beatitudinem nisi mediante ipsa spe, quamvis omni virtute ipsam beatitudinem mereamur. Potest quidem alia virtus actum exspectandi imperare, sed nulla virtus nisi spes potest elicere, quia illius virtutis est actus, loquendo formaliter.

Ad illud quod ultimo obicitur, quod sicut se habet gaudere de bono praesenti ad ipsas virtutes, sic exspectare bonum futurum, dicendum quod non est simile, quia gaudium surgit ex complacentia boni praesentis ; omnis autem virtus, in quantum huiusmodi, cum consistat in plena voluntate, quae quidem voluntas complacet sibi in obiecto vel actu suo, habet quoddam gaudium sibi adiunctum sicut sibi essentiale. Et hoc est quod vult Philosophus, quod nullus est vere castus, nisi complaceat sibi illius virtutis actus et usus ; et si complacet sibi, hoc ipso gaudet, cum illum actum exercet. Secus autem est de exspectatione boni futuri ; possunt enim virtutes in suos actus exire, nihil cogitando de remuneratione. Praeterea, exspectatio futuri boni actus est differens ab actibus ipsarum virtutum ; sed complacentia ipsius actus virtutis est ipsius actus virtuosi complementum. Ideo non sic distinguitur gaudium ab aliis speciebus virtutum secundum quod ipsa spes ; nec spes est omnibus communis et generalis secundum quod gaudium.

PrevBack to TopNext