III, D. 26, A. 1, Q. 5
III, D. 26, A. 1, Q. 5
Utrum spes in suo actu sit certitudinalis an dubia.
Rationes Principales
Et quod sit certitudinalis, videtur. Primo, per illud quod dicitur ad Romanos 8, 38 : "Certus sum quia neque mors neque vita neque creatura alia poterit nos separare a caritale Dei". Sed Apostolus non erat de hoc certus certitudine comprehensionis : ergo certus erat certitudine exspectationis sive confidentiae ipsius spei : ergo spes in actu suo reddit hominem certum.
Item, hoc ipsum ostenditur per definitionem spei quam Magister ponit in littera : "Spes est certa exspectatio futurae beatitudinis". Si ergo exspectatio est circa actum ipsius spei, spes in suo actu est certitudinalis.
Item, quod removet haesitationem sive vacillationem tribuit certitudinem ; sed haesitatio, quae facit hominem vacillare, removetur per confidentiam spei : igitur spes dat certitudinem ipsi speranti : ergo in actu suo est certitudinalis.
Item, sicut impossibile est summam Veritatem fallere et decipere sibi credentem, sic impossibile est ipsam deserere quemquam in se confidentem. Ergo sicut credens in Deum certus est de veritate credita, sic sperans in ipsum certus est de salute exspectata : ergo videtur quod circa actum ipsius spei certitudo consistat.
Item, si "virtus est certior omni arte", ancora omnium virtutum debet esse certissima. Cum ergo spes ipsa ad ipsas virtutes se habeat quasi quaedam ancora, videtur ergo quod ipsa spes in actu suo sit valde certa.
Sed contra : Spes secundum suum actum procedit ex habitu vel consideratione gratiae et meritorum ; sed nullus certus est utrum habeat gratiam an non : ergo videtur quod spes in actu suo nullam habeat certitudinem.
Item, nihil pendens a vertibilitate voluntatis habet certitudinem ; sed spes est in libero arbitrio et actus eius et meritum pendet a vertibilitate voluntatis ; similiter et praemium quod exspectat : ergo videtur quod nullam habeat certitudinem.
Item, nullus est certus de assecutione illius rei ad quam nunquam perveniet ; sed multi sunt qui habent fidem, spem et caritatem qui finaliter reprobi efficiuntur : ergo in talibus virtus spei non habet certitudinem Sed qua ratione in taIibus non habet, nec in aliis, cum in omnibus sit conformiter et uniformiter : igitur in nullo certitudinem habet.
Item, quia fides certa est, impossibile est quod aliquis in actu vel motu fidei fallatur vel decipiatur. Ergo, si spes habet certitudinem in actu suo, impossibile est quod aliquis fallatur et frustretur ab eo quod sperat ; sed hoc est manifeste falsum : ergo spes non habet certitudinem circa suum actum. Si tu dicas quod nullus sperans fallitur, pro eo quod spes non facit simpliciter exspectare, sed sub conditione, videlicet si perseveraverit usque in finem, contra : spes pertinet ad actum potentiae irascibilis, cuius non est conditionem apponere ; et iterum, esto quod conditio illa apponatur, cum illa conditio sit valde dubia, totum reddit dubium : ergo sive absolute sive cum conditione speret quis, videtur quod circa actum spei nulla sit certitudo.
Conclusio
Virtus speo in suo actu habet certitudinem distinctam a certitudine fidei.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod absque dubio, secundum quod auctoritates et rationes ostendunt, virtus spei in suo actu habet certitudinem. Cuiusmodi autem sit illa certitudo, difficile est definire.
Quidam namque dicere voluerunt quod certitudo spei non est sibi ipsi propria neque diversa a certitudine fidei, immo spes omnem certitudinem suam trahit a fide, sicut scientia in particulari trahit certitudinem a scientia in universali. Ideo enim quis novit quod haec mula est sterilis, quia novit de omni mula in universali. Et sic dicunt se habere spem ad fidem sicut se habet scientia in particulari ad scientiam in universali. Sicut enim dicit Augustinus, et Magister recitat in littera, per fidem credit homo omnes finaliter bonos esse salvandos, et de hoc habet quamdam certitudinem ; per spem autem confidit se esse salvandum ; unde quod credens generaliter credebat, sperans per spem sibi appropriat. Et quoniam non est certitudo circa singularia, nisi in quantum referuntur ad universale, ideo spes non appropriat certitudinem fidei sibi absolute, sed sub conditione. Unde recte sperans non sperat se omnino esse salvandum, sed sub hac conditione, videlicet si perseveraverit usque in finem. Dicunt igitur quod certitudo fidei non differt a certitudine spei, nisi quia illa est in universali, ista in particulari ; illa autem absoluta et ista conditionata. Unde certitudo fidei dicitur esse certitudo fidelitatis, certitudo autem spei est certitudo confidentiae. Confidentia autem non est aliud, ut dicunt, quam quaedam fidelitas ad se conversa. Ille enim confidit de aliquo qui credit aliquid obtinere. Sed iste modus dicendi, licet videatur esse probabilis, non sufficit, pro eo quod - sicut dicitur in Glossa , ad Romanos 5, 4 super illud : Probatio operatur spem, id est certitudinem spei, - spes, ut ibi innuit Glossa, habet propriam certitudinem ; et aliter certificatur homo de salute obtinenda per ipsam fidem, aliter certificatur per ipsam spem. Alioquin, si solum differret sicut scientia in particulari a scientia in universali certitudo spei a certitudine fidei, iam non esset habitus distinctus contra ipsam fidem, immo eidem deberet subalternari tamquam particulare sub universali vel speciale sub generali.
Et propterea est alius modus dicendi quod ipsa spes certitudinem habet, non solum eam quam mendicat a fide, sed etiam propriam, quae distinguitur a certitudine fidei. Et illa distinctio cognosci potest per duplicem differentiam, videlicet ratione obiecti circa quod habet illa certitudo versari et ratione oppositi cui habet contrariari. Ratione obiecti, quia fides et eius certitudo fertur supra ipsam complexionem ratione totalis compositionis. Est enim circa verum et falsum, et verum est circa compositionem, ut dicit Philosophus. Unde et in praecedentibus ostensum fuit quod enuntiabile complexum est articulus. Spes autem et eius certitudo non est circa complexionem ratione totius, sed ratione rei attributae. Unde, cum dicitur spero me habiturum vitam aeternam, non speratur ibi hoc dictum totale, sed speratur vita aeterna ; et ita certitudo spei respicit ipsam attributionem vel rem attributam, sed certitudo fidei ipsam complexionem. Ratione etiam oppositi, cui habet contrariari, cadit ibi distinctio. Nam certitudo fidei repugnat errori et dubitationi, certitudo autem spei repugnat diffidentiae et haesitationi. Licet autem istae duae certitudines sint diversae, tamen in hoc communicant quod utraque est firmitas quaedam. Fides enim firmat intellectum, ne discredat ; spes autem firmat affectum, ne diffidat. Et ex hoc colligitur tertia diversitas qua differt certitudo fidei a certitudine spei, quia non solum differt ratione obiecti et ratione oppositi, sed etiam ratione subiecti, quoniam una est circa intellectum, altera vero circa affectum. Sed attendendum est quod certitudo circa intellectum habet esse duobus modis. Quaedam enim est quae facit intellectum potentem ad vincendum errorem et excludendum dubitationem ; et talis certitudo est certitudo viae. Quaedam autem est certitudo quae reddit intellectum impossibilem ad errorem ; et haec est certitudo patriae. Per hunc etiam modum intelligendum est et in certitudine affectus. Nam quaedam sic firmat affectum ut possit diffidentiam superare ; quaedam sic firmat ut non possit ullatenus commoveri vel haesitare. Prima est spei in via, secunda est tentionis in patria.
Sic igitur patet quod virtus spei habet certitudinem in actu suo : patet etiam quae et qualis est illa certitudo, quoniam est differens a certitudine fidei et minor est quam certitudo gloriae ; non enim est certitudo perpetuae confirmationis, sed cuiusdam virilis adhaesionis. Concedendae sunt igitur rationes ostendentes quod spes in suo actu habet certitudinem.
Ad Rationes
Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium, quod nulla certitudo habetur de meritis et gratia, ex qua procedit spes, dicendum quod, quamvis de meritis non habeatur certitudo per scientiam necessariam, haberi tamen potest certitudo per probabilem coniecturam et per quamdam ipsius bonae voluntatis confidentiam, quae consurgit ex conscientia bona. Puritas enim conscientiae, quae introducitur per expulsionem culpae, dat ipsi animae quamdam securitatem et certitudinem de merito iam inchoato, et per consequens certitudinem de praemio assequendo.
Ad illud quod obicitur, quod nihil pendens ex vertibilitate voluntatis habet certitudinem, dicendum quod verum est, si consistat in ipsa voluntate secundum quod voluntas innititur sibi ; sed si consistat in ipsa voluntate in quantum voluntas innititur Deo, qui est firmitas nostra, secundum quod dicit Augustinus, in libro Confessionum, hoc modo pofest habere robur et certitudinem ; et tali modo habet spes consistere in nostra voluntate. Facit enim nos summae firmitati innitendo in ipsa et de ipsa confidere, ac per hoc nobis quamdam certitudinem tribuit de assequenda salute.
Ad illud quod obicitur, quod nullus est certus de assecutione illius rei ad quam nunquam perveniet, dicendum, quod est certitudo ordinis et certitudo eventus. Cum ergo dicitur quod spes habet certitudinem in suo actu, dicendum quod hoc verum est de certitudine ordinis, quia efficaciter et infallibiliter vera spes ordinat ad salutem. Sed, cum ipse obicit, quod nullus est certus de eo quod non assequitur, obiectio currit de certitudine secundum aliam differentiam ; quae quidem est certitudo eventus. Et ideo non cogit illa ratio.
Ad illud quod obicitur, quod, si spes certa esset, non posset falli sicut nec fides, dicendum quod sicut duplex est necessitas, scilicet absoluta et conditionata, sic duplex est certitudo. Si loquamur de certitudine conditionata, sic est in spe certitudo necessitatis et infallibilitatis. Certus est enim unusquisque infallibiliter quod, si perseveraverit usque in finem in gratia et bonis meritis, ad salutem perveniet. Si autem loquamur de certitudine absoluta, sic est in ipsa spe certitudo probabilitatis. Qui enim bonam habet conscientiam atque propositum, probabiliter potest esse certus quod opera ex tali voluntate procedentia sint apud Deum meritoria, et per hoc confidere se assecuturum vitam aeternam. Unde quod ipse ostendit de illa conditione quod est dubia et quod eam non apponit spes, dicendum quod, etsi spes non apponat eam per se, apponit eam tamen per regulam fidei dirigentis. Et licet etiam non sit omnino certa illa conditio certitudine manifestae scientiae, est tamen certa certitudine cuiusdam confidentiae, sicut praedictum est.