III, D. 26, A. 1, Q. 4
III, D. 26, A. 1, Q. 4
Utrum virtus spei aliquando sit informis an semper sit formata.
Rationes Principales
Et quod semper formata, videtur. Primo, per definitionem spei : "Spes est certa exspectatio futurae beatitudinis proveniens ex gratia et meritis". Sed impossibile est definitum separari a definientibus : ergo impossibile est spem separari a meritis et gratia ; sed quando cum his est, semper est formata ergo impossibile est spem virtutem esse informem.
Item, hoc ipsum ostenditur per illud quod dicit Magister in littera : "Sine meritis aliquid sperare non spes, sed praesumptio dici potest". Sed praesumptio est vitium oppositum spei ; ergo, meritis absentibus, immediate subintrat vitium ipsi spei oppositum ; sed vitium oppositum virtuti non tantum excludit eam quantum ad eius formale, sed etiam quantum ad habitum substratum : ergo videtur quod, absentibus meritis, nihil remaneat de virtute spei : ergo non potest fieri informis.
Item, fides consistit partim in affectu, partim in intellectu, caritas autem consistit simpliciter in affectu ; sed, facta deordinatione in affectu per peccatum, simplicitet tollitur caritas, quamvis non simpliciter tollatur fides, cum aliquid habeat ex parte intellectus : unde caritas non potest esse informis quemadmodum fides potest esse informis : ergo, si spes se totaliter tenet ex parte affectus sicut et caritas, videtur etc.
Item, virtus fidei tunc est formata, quando non tantum credit Deo, sed etiam in Deum : quando enim credulitas iuncta est cum tendentia, tunc fides est virtus formata ; sed impossibile est quod aliquis speret quin tendat in rem speratam : nam ipsum sperare tendere est : ergo videtur quod spes semper sit virtus formata.
Sed contra : Augustinus, in libro De vera innocentia : "Cum ceterae virtutes sint bonis et malis communes, dilectio Dei et proximi proprie bonorum est atque piorum". Ergo virtus spei potest esse communis bonis et malis ; sed mali non habent virtutem cum gratia, sed sine ; et tales sunt virtutes informes : ergo etc.
Item, sicut se habet fides formata ad spem formatam, ita se habet fides informis ad spem informem ; sed fides formata generat spem formatam : ergo fides informis generat spem informem.
Item : sicut spes consurgit ex fide praemiorum, sic timor consurgit ex fide suppliciorum ; sed timor potest esse informis et formatus : ergo et spes.
Item, multi sunt peccatores qui sperant se adhuc acturos poenitentiam et assecuturos veniam et perventuros ad gloriam. Constat quod illud non est malum, immo potius ordinat ab bonum et excludit malum, videlicet desperationem ; sed, si hoc esset cum gratia, esset actus virtutis formatae : ergo, cum sine gratia possit illud remanere ut aliquis per merita speret se perventurum ad gloriam, videtur quod ipsa virtus spei possit esse informis.
Conclusio
Virtus spei potest esse informis.
Respondeo : Dicendum quod absque dubio virtus spei potest esse informis. Potest enim aliquis sperare vitam aeternam sine gratia gratum faciente, sicut manifeste apparet. Et iterum, ille actus sperandi ab aliquo habitu procedit, qui quidem habitus bonus est et tenet etiam quodam modo rationem virtutis, pro eo quod potentiam, quam perficit, quodam modo rectificat et vigorat. Rectificat quidem, dum aliquam inclinationem et ordinem tribuit ad gloriam tamquam ad finein ultimum, ubi standum et in quo quiescendum. Vigorat etiam in hoc quod elevat potentiam ad aeterna bona expectanda et quamdam stabilitatem ei tribuit, ne per desperationem succumbat. Et ideo, sicut fides absque caritate virtus informis est, quia tribuit animae quamdam rectitudinem et vigorem, qui compleri habet et perfici per gratiae infusionem, sic intelligendum est et circa ipsam spem. Unde et cetera quae dicta sunt de fide informi possunt spei informi applicari. Concedendae sunt igitur rationes ostendentes spei virtutem posse fieri informem.
Ad Rationes
Ad illud vero quod obicitur in contrarium, quod spes procedit ex meritis, dicendum quod quadrupliciter potest aliquis exire in actum sperandi. Aut enim sperat habendo merita in proposito et in radice et in effectu, sicut homo iustus, qui diu Deo servivit. Aut sperat habendo merita in proposito et in radice, non tamen in effectu, sicut ille qui ante bonum usum virtutum, postquam suscepit gratiam, exspectat aeternam beatitudinem. Aut sperat habendo merita in proposito tantum, non in radice nec in effectu, sicut ille qui peccator est, qui proponit multa bona facere et per illa salvari. Aut sperat non habendo inerita nec in effectu nec in radice nec in proposito, sicut ille qui faciendo mala et in malis proponens perseverare, per solam Dei misericordiam credit se assecuturum gloriam, neglecta divina iustitia. Primus actus est spei formatae et iam exercitatae ; secundus actus est spei formatae et primo infusae ; tertius actus est spei informis ; et quartus est ipsius praesumptionis cum ergo dicitur quod spes procedit ex gratia et meritis, dicendum quod aut definitur ibi spes prout est virtus formata, et sic nulla est obiectio de spe informi ; aut, si definitur ibi spes generaliter secundum quod est virtus, dicitur procedere ex gratia et meritis, quae quidem vel habentur in re vel habentur in proposito ; et sic non est instantia de spe informi.
Ad illud quod secundo obicitur, iam patet responsio per illud quod nunc dictum est. Quod enim dicit Magister quod sperare sine meritis est praesumere, hoc intelligit quando aliquis sperat sine meritis non solum in re, sed etiam in proposito ; et hoc modo sperare non pertinet ad spem informem, sed ad praesumptionem.
Ad illud quod obicitur, quod fides ideo potest fieri informis, quia habet aliquid ex parte intellectus et aliquid ex parte affectus, dicenum quod ista non est tota ratio, sed haec est ratio quia habitus fidei habet aliquam rectitudinem et vigorem in hoc quod facit credere omnia credibilia et excludit errorem et infidelitatem, qui quidem vigor potest esse absque gratia gratum faciente ; et hoc est reperire in spe, quae facit vitare praesumptionem et desperationem et exspectare omnia exspectanda. Et quia ista ratio reperitur communis utrobique, ideo potest spes esse informis sicut et ipsa fides ; secus autem est de caritate, sicut infra videbitur suo loco. Ideo ratio non concludebat, quia non-causam accipiebat pro causa.
Ad illud quod obicitur, quod spes semper habet secum adiunctam tendentiam, dicendum quod tendentia duplex est. Quaedam enim est tendentia plena ; et ista est a gratia operante et cooperante, et haec facit virtutem esse formatam. Quaedam autem est tendentia exilis et semiplena, sictit dicitur de pigro quod vult et non vult piger. Et ista quidem tendentia potest dare aliquam rectitudinem et vigorem ipsi voluntati et sortitur nomen virtutis generaliter acceptae, non virtutis gratuitae ; et ideo tenet rationem virtutis informis, non rationem virtutis formatae. Cum autem dicitur quod tendentia in Deum facit credulitatem esse formatam, hoc intelligitur de tendentia quae est a voluntate plenaria. Haec autem non potest esse nec in spe nec in fide sine gratia.