Text List

III, D. 26, A. 2, Q. 1

III, D. 26, A. 2, Q. 1

Utrum timor et spes sint unus et idem habitus vel diversi.

Circa primum sic proceditur et quaeritur de spe per comparationem ad donum timoris, et est quaestio, utrum timor et spes sint unus et idem habitus vel diversi.

Rationes Principales

Et quod sint idem habitus, videtur posse ostendi. Primo, per simile in naturalibus : quoniam unum et idem pondus est, per quod corpus recedit ab una differentia positionis et accedit ad alteram ; sed hoc est affectio in spiritibus, quod est pondus in corporibus, ut vult Augustinus: ergo unus et idem habitus affectivus est quo quis recedit a malo et quo tendit in bonum. Sed per timorem omnis recedit a malo, per spem tendit in bonum : ergo timor et spes sunt unus et idem habitus.

Item, hoc ipsum videtur per simile in disciplinalibus, quia "oppositorum eadem est disciplina, ut recti et curvi, sani et aegri". Ergo, si habitus virtutis est quaedam ars, videtur quod unus et idem habitus possit ordinare habentem et dirigere ad opposita : ergo, si spes dirigit animam in comparatione ad bonum et timor in relatione ad malum, videtur quod spes et timor sint unus habitus directivus.

Item, hoc ipsum videtur per simile in moralibus, quoniam duarum extremitatum medietas est una ; sed inter desperationem et praesumptionem est medietas, quae est spes, et inter haec eadem est medietas, quae est timor : ergo spes et timor sunt unus habitus.

Item, hoc ipsum videtur per simile in theologicis virtutibus, quoniam fides, quae est virtus theologica, una et eadem est, sive per ipsam credantur bona sive per ipsam credantur mala. Ergo, si spes et timor generantur ab ipsa fide, et genitum debet assimilari generanti, videtur ergo quod sicut fides est unus habitus theologicae virtutis, sic et spes et timor sint unus habitus directivus affectionis.

Item, hoc ipsum videtur per simile in peccatis actualibus. Sicut enim per virtutem declinat homo a malo et tendit in bonum, sic per peccatum actuale divertitur a bono incommutabili et convertitur ad commutabile ; sed in peccato unus et idem actus est et una et eadem culpa qua quis avertitur a Deo et convertitur ad commutabile bonum : ergo similiter erit ex parte virtutis. Si ergo per spem tendit quis in bonum et per timorem declinat a malo, videtur quod spes et timor sint unus habitus.

Sed contra : Secundum Sanctos et philosophos quatuor consueverunt affectiones animi numerari, videlicet gaudium et dolor, spes et timor. Si ergo vere quatuor sunt, necesse est spem et timorem ab invicem differre secundum quod sunt affectiones ; sed habitus spei dirigit illam affectionem quae dicitur spes, et habitus timoris aliam : ergo videtur quod sint habitus diversi.

Item, sicut se habent affectiones de praesenti malo et bono ad invicem, sic se habent affectiones de futuro bono et malo ; sed affectiones de praesenti bono et de praesenti malo non solum distinguuntur, sed etiam formaliter opponuntur, ut gaudium et dolor : ergo, cum spes sit de futuro bono, timor de futuro malo, videtur quod, spes et timor non, solum distinguantur, sed etiam opponantur ad invicem.

Item, plus differt habitus virtutis ab habitibus donorum quam habitus virtutum ad invicem ; sed habitus timoris computatur inter dona, habitus spei inter virtutes, secund um quod dicit Gregorius, in Moralibus : ergo, si spes differt ab aliis virtutibus, videtur multo fortius quod differat a timore.

Item, quandocumque duo habitus sic se habent quod unus evacuatur et alter non, illi formaliter distinguuntur ; sed "timor Domini sanctus permanet in saeculum saeculi", spes autem evacuatur, secund um quod dicit Magister in littera, et infra habetur : ergo spes et timor essentialiter differunt.

Item, quorum effectus sunt ad invicem disparati, et ipsa sunt disparata ; sed esse securum et esse pavidum opponuntur : spes reddit securum, timor reddit pavidum : ergo spes et timor formaliter distinguuntur.

Conclusio

Spes et timor, sive nominent habitus , sive mominent affectiones animae, diversitatem habent ad invicem.

Respondeo : Dicendum quod timor et spes, sive nominent habitus sive nominent affectiones animae, diversitatem habent ad invicem : diversitas enim habituum attenditur penes diversitatem actuum principalium. Quoniam igitur spes consistit in quadam confidentia et erectione, timor vero in quadam fuga et resilitione, hinc est quod timor et spes habent ad invicem diversitatem ratione suorum actuum. Diversitas autem ipsorum actuum venit ex parte obiecti, in quantum habet rationem motivi. Cum enim anima apprehendit aliquid nondum praesens, sed futurum in ratione convenientis, afficitur affectione spei, si adsit potestas assequendi ; cum autem apprehendit in ratione disconvenientis, afficitur affectione timoris, si possit ab illo supervenit. Et sic patet quod spes differt a timore ratione differentiae repertae in actu proprio et etiam in obiecto. Et concedendae sunt rationes quae hoc ostendunt.

Ad Rationes

Ad illud vero quod primo obicitur per simile in naturalibus, quod idem est pondus quod facit recedere ab uno oppositorum et accedere ad alterum dicendum quod non est omnino simile in voluntario amore et in naturali pondere, quoniam motus naturalis, maxime localis necessario duos habet terminos, videlicet terminum ad quem et terminum a quo ; nec potest aliquod corpus recedere a termino a quo nisi tendendo ad terminum ad quem. Unde ad unum et eumdem actum requiruntur illa duo extrema, ita quod unum est in ratione principii et alterum in ratione termini. Et propterea in naturalibus unum est pondus per quod mobile recedit ab uno situ et appropinquat ad alium ; in voluntariis autem secus est. Quando enim sunt duo opposita, anima potest affici circa unum, nihil considerans de altero : potest enim affici circa bonum, nihil considerans de malo, et e conversa circa malum nihil considerans de bono ; et ideo diversis affectibus et motibus habet moveri circa opposita. Et propterea non sequitur quod unicus sit affectus sive habitus affectivus, qui dirigit respectu oppositorum, sicut in naturalibus unum est pondus.

Ad illud quod obicitur, quod in disciplinalibus una est scientia oppositorum, dicendum quod non est simile, duplici ratione. Prima quidem ratio est, quia voluntas separat ea quae naturaliter sunt coniuncta ; unde aliquis vult antecedens et tamen nollet consequens ; cognitio autem non separat ea quae naturaliter sunt coniuncta ; unde qui novit antecedens, quodam modo novit et consequens. Quoniam ergo per consequentiam in ipso ad opposita sequuntur oppositae proprietates per quas habent cognosci, ut si album disgregat, nigrum congregat, hinc est quod unus potest esse habitus cognitivus oppositorum, quamvis non sit habitus unus affectivus. Alia etiam dissimilitudo est, quia potentia cognitiva consimili actu et consimili ratione negotiari potest super utrumque oppositorum : iudicat enim de recto et obliquo per rationem ipsius recti ; sed affectiva non sic, immo si appetit unum oppositorum, reliquum respuit ; si amat unum, reliquum odit, per se loquendo. Et ratio huius est, quia affectiva magis unit ipsi affectibili quam cognitiva cognoscibili : unde amor transformat amantem in amatum ; et propterea non sequitur quod, si una possit esse cognitio oppositorum secundum quod sunt opposita, propter hoc oppositorum habeat esse affectio una vel etiam una virtus affectionis directiva.

Ad illud quod obicitur per simile in moralibus, quod duarum extremitatum una est medietas, dicendum quod verum est quod una est medietas punctalis ; sed large accepta medietate non habet veritatem, quoniam inter duo extrema multum distantia plures possunt esse medietates, ita quod una appropinquat uni extremo et altera alii. Et sic potest esse in timore et spe respectu praesumptionis et desperationis, quia timor magis approximat ad extremitatem desperationis, spes autem ad extremitatem praesumptionis.Aliter etiam potest dici quod istud intelligitur de medietate quae conficitur ex utroque extremo, sicut largitas inter prodigalitatem et avaritiam dicitur esse medietas : Spes autem et timor non sunt huiusmodi medietates, sicut ex praecedentibus patet. Posset etiam responderi per interemptionem, quia timor et spes non sunt medietates extremitatum earumdem, sed diversarum. Spes enim medium tenet inter desperationem et praesumptionem, sed timor inter temeritatem et timiditatem sive pusilla nimitatem ; et sic non oportet quod timor et spes conveniant in medietate virtutis vel unitate affectionis.

Ad illud quod obicitur per simile in fide, dicendum quod non est simile, pro eo quod, licet fides sit malorum et bonorum, tamen est sub unica ratione, videlicet sub ratione veri. Praeterea, est habitus spectans ad cognitionem, qui non diversificatur propter obiectorum contrarietatem ; spes autem et timor sunt habitus affectivi, qui non respiciunt bonum et malum sub una ratione, sed spes respicit sub ratione convenientis, timor sub ratione disconvenientis : ideo non est simile hinc et inde. Si tu obicias, quod principiatum debet assimilari suo principio, dicendum quod illud est verum in generatione univoca. Quod autem dicitur fides generare spem et timorem, hoc non est secundum univocationem, sed hoc est per quamdam dispositionem, per quam dicimus quod habitus cognitivus generat affectum, quia ad ipsum praeparat et disponit.

Ad illud quod obicitur per simile in conversione et aversione, dicendum quod aversio et conversio uno modo nominant actus, alio modo nominant circumstantias circa actum. Secundum quod nominant actum, sic sunt diversi motus ; alia enim est affectio contemptus, qua anima avertitur ab uno, et affectio appetitus, qua convertitur ad reliquum. Secundum autem quod nominant circumstantias sive relationes circa actum, sic possunt esse circa unum et eumdem actum et circa idem peccatum, quia unum et idem potest simul et semel ad diversa comparari et diversis relationibus ad illa referri. Et sic non est simile de affectione timoris et spei, quia non potest simul et semel potentia una nec uno actu circa diversa et contraria affici. Propterea non sequitur, quodsi aversio et conversio possunt esse circa unam actionem et formam, quod similiter timor et spes habeant esse circa unam et eamdem affectionem.

PrevBack to TopNext