Text List

III, D. 26, A. 2, Q. 2

III, D. 26, A. 2, Q. 2

Utrum spes ex bonis meritis habeat ortum.

Secundo quaeritur de spe per comparationem ad meriti usum, et est quaestio, utrum spes ex bonis meritis habeat ortum.

Rationes Principales

Et quod sic, videtur. Ad Romanos 5, 3 : "Tribulatio patientiam operatur ; patientia autem probationem", probatio vero spem. Ergo, si in ipsa probatione consistit meritum, videtur quod spes ex meritis habeat ortum.

Item, hoc ipsum ostenditur per definitionem Magistri, quae ponitur in littera : "Spes est certa exspectatio futurae beatitudinis, proveniens ex gratia et meritis".

Item, nullus habet virtutem spei, nisi qui in sperando sequitur dictamen fidei ; sed fides dicit nulIum adultum salvari posse absque meritis : ergo nullus recte sperat beatitudinem, nisi cui suppetunt merita. Videtur ergo quod spes ex meritis procedat.

Item, sicut se habet desperatio ad demerita, sic se habet spes ad bona medta ; sed sic se habet desperatio ad demerita quod nullus desperat nisi propter aliquam culpam commissam : mata enim conscientia est illa quae inducit in desperationem : ergo videtur quod similiter spes ex bonis meritis habeat ortum.

Sed contra : Augustinus: "Virtus est bona qualitas meritis, quam Deus in nobis sine nobis operator". Ergo, si spes virtus est, sicut ostensum est in praecedentibus, Deus eam in nobis operatur sine nobis : ergo non habet ortum ex meritis nostris.

Item, nihil quod est principium meritorum ortum habet ex meritis ; sed spes est principium meritorum ; nullus enim potest mereri apud Deum nisi qui sperat : ergo spes ex meritis non habet ortum.

Item, omnes virtutes simul infunduntur. Ergo, si aliqua virtus praecedat merita, necesse est quod omnes praecedant, et si aliqua subsequitur, necesse est quod omnes, subsequantur. Igitur aut spes non procedit ex meritis aut ceterae virtutes procedunt ex meritis ; sed impossibile est ceteras virtutes ex meritis oriri : ergo impossibile est ipsam spem ex meritis oriri.

Item, quanto quis perfectior est, tanto est humilior, et quanto humilior est, tanto minus praesumit sive confidit de meritis propriis. Ergo, si spes perfecta iuncta est cum humilitate perfecta, videtur quod nec spes nec eius usus oriatur ex intuitu meritorum.

Conclusio

Spes, quatenus est habitus, non oritur ex meritis; quatenus est terminus sive obiectum ipsius, ortum habet ex meritis praecedentibus ; quatenus dicit actum , vel statum , oritur ex intuitu meritorum.

Respondeo : Dicendum quod spes aliquando nominat habitum virtutis, aliquaqdo nominat actum, aliquando nominat statum, aliquando terminum sive obiectum. Secundum autem quod spes nominat habitum virtutis, sic non habet ortum ex meritis, sed potius merita habent ortum ex ea. Secundum autem quod nominat actum, sic oriri habet ex meritorum intuitu ; nullus enim sperat recte aeternam beatitudinem nisi qui Deo servivit vel proponit Deo servire. Secundum autem quod nominat statum, sic ortum habet ex meritis praecedentibus et concomitantibus ; et hoc modo accipitur ad Romanos 5, 3 : Tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, Glossa, id est certitudinem spei, ad quam scilicet certitudinem pervenitur per bona merita et maxime per tolerantiam et sustinentiam tribulationum. Secundum autem quod spes nominat ipsam rem speratam, sic ortum habet ex meritis praecedentibus.

Et sic patet quod spes secundum primam acceptionem simpliciter praecedit merita tamquam meritorum principium ; secundum ultimam acceptionem simpliciter sequitur tamquam meritorum praemium ; secundum duas medias medio modo se habet, quia quodam modo praecedit, quodam modo sequitur. Nam spes, prout nominat motum spei, procedit ex meritorum intuitu et secundum veritatem est principium meritorum sequentium. Prout autem spes dicitur quaedam certitudo et status, sic secundum veritatem ex meritis habet ortum, et est nihilominus adminiculum ad perfectius merendum. Illa enim certitudo spei consurgit ex perpessione tribulationum et vehementer confirmat et confortat animam, ut a tribulationum sustinentia non recedat. Et ex his patet responsio ad quaestionem propositam. Patet nihilominus responsio ad obiecta, quia spes quodam modo accipiendi est ex meritis et quodam modo principium meritorum ; et secundum hoc currunt rationes ad oppositas partes, et utraeque secundum diversas vias probant et concludunt veritatem, exceptis duabus ultimis rationibus, adductis ad utramque partem.

Ad Rationes

Ad illud enim quod obicitur de desperatione, potest responderi quod non est simile, pro eo quod, cum desperatio dicat profunditatem peccati, nullus illic demergitur nisi per aliquam culpam praecedentem disponatur. Non sic autem spes dicit meriti perfectionem secundum generalem sui acceptionem. Ideo non oportet quod procedat ex meritis prout nominat ipsam virtutem vel eius actum, sicut desperatio, quae est vitium demergens in profundum, praeexigit aliud peccatum. Praeterea, alia de causa non est simile, quia nos et ea quae sunt in nobis et a nobis sunt principia vitiorum nostrorum. Non sic autem est de bonis, quia omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est ; ideo non sic oportet spem ex nostro oriri merito, sicut desperatio oritur ex vitio.

Ad illud similiter quod ultimo obicitur ex alia parte, quod vir humilis merita non intuetur, dicendum quod merita intueri contingit dupliciter : vel attribuendo sibi vel attribuendo gratiae divinae. Intueri autem merita attribuendo sibi, hoc est superbiae et vanitatis ; et sic intuentur superbi, qui dicunt : Manus nostra excelsa, et non Dominus fecit haec omnia. Contra quos dicitur Deuteronomii 9, 4 : Ne dicas in corde tua : Propter iustitiam meam introduxit me Dominus, ut terram hanc possiderem. Intueri autem merita referendo ad divinam gratiam, hoc est humilitatis et veritatis ; et hoc modo motus spei ex intuitu meritorum habet oriri ; per quem modum intuebatur Paulus merita sua, I ad Corinthios 15, 10 : Abundantius omnibus lavoravi ; non autem ego, sed gratia Dei mecum. Alia vero quae obiciuntur satis sunt manifesta.

PrevBack to TopNext