III, D. 3, P. 1, A. 1, Q. 3
III, D. 3, P. 1, A. 1, Q. 3
Utrum beata Virgo sanctificata fuerit ante nativitatem.
Rationes-principales
Et quod sic, videtur. Bernardus, Ad Lugdunenses : "Fuit procul dubio Mater Dei ante sancta quam nata".
Item, Bernardus: "Quod paucis mortalium constat esse collatum, fas certe non est credere tantae Virgini fuisse negatum". Sed Ioannes et Jeremias sanctificati fuerunt in utero, secundum quod habetur Ieremiae 1, 5 : "Antequam exires" etc. ; et Lucae 1, 15 : "Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae": ergo videtur multo fortius quod Virgo Maria fuerit in utero sanctificata.
Item, Ecciesia celebrat et solemnizat Virginis nativitatem ; sed statui in peccato solemnitas non debetur : ergo videtur quod in hora nativitatis fuerit sanctificata.
Item, si aliqua persona de plenitudine gratiae Filii beatae Virginis debuit participare, Mater eius maxime particeps debuit fieri. Ergo sicut tunc maxime erat idonea, ut cum ipsa et in ipsa gratia augmentaretur, cum eam gestabat inter viscera, videtur quod in ipso utero Spiritus Sancti gratia fuisset repleta.
Sed contra : Ad Romanos 8, 29 : "Ut sit ipse primogenitus", Glossa : "Quia primus sine peccato natus et primus impassibilis resurgens". Ergo videtur quod Beata Virgo non fuerit nata sine peccato, cum nata fuerit ante quam Christus : ergo non fuit sanctificata ante quam nata.
Item, Augustinus, Ad Dardanum : "Illa gratia, qua efficimur templum Dei singuli, non nisi renatorum est, quod non nisi nati homines esse possunt". Ergo, cum per sanctificationem beata Virgo sit facta templum Dei, non fuit ante sancta quam nata.
Item, nulla proprietas perimitur quamdiu habet continuitatem cum sua causa ; sed anima contrahit originale a parentibus : ergo, quamdiu proies iuncta est matri, non videtur quod ab originali peccato possit mundari, ergo nec sanctificari.
Item, esse ordinatum praesupponit esse distinctum ; sed gratia sanctificationis praesupponit esse distinctum : ergo nulli potest conferri nisi habenti esse discretum : ergo, quamdiu proies coniuncta est matri, non videtur posse sanctificari.
Item, sanctificari in utero est effectus cognitus soli Deo : ergo de nullo Sancto asserendum est esse sanctificatum in utero, nisi de eo de quo expresse legitur in Scriptura tradita a Spiritu Sancto ; sed. hoc non legitur de Virgine : ergo etc.
Iuxta hoc quaeritur : quare potius exprimitur in Scriptura sanctificatio Ieremiae et Ioannis Baptistae quam alterius Sancti ? Et si tu dicas quod illi fuerunt soli sanctificati, tunc est quastio, unde hoc sit, cum multi fuerint. Sancti tam in Novo quam in Veteri Testamento, et sanctitatis valde eminentis.
Conclusio
Beata Virgo fuit in utero et ante nativitatem sanctificata.
Respondeo : Dicendum quod pro indubitanti habet hoc Ecclesia, videlicet quod beata Virgo fuerit in utero sanctificata. Et illud patet ex hoc quod eius nativitatem tota Ecclesia celebrat, quod non faceret nisi sanctificata esset.
Si autem quaeratur, qua die vel hora sanctificata fuerit, hoc ignoratur ; probabiliter tamen creditur quod cito post infusionem animae fuerit facta infusio gratiae. Quidquid tamen sit de hora, pro certo habendum est quod ante nativitatem sanctificata fuerit. Licet enim hoc expresse non habeatur in Scriptura, haberi tamen potest ex his quae in Scriptura leguntur. In Scriptura namque non legitur, quia, cum Evangelia inchoentur a Ioanne, qui fuit consummatio Prophetarum et initium Legis novae, et beata Virgo nata et concepta fuit ante Ioannem, ideo nihil habetur de eius nativitate vel sanctificatione in Evangeliis. Habetur tamen in Novo sive in Veteri Testamento unde sanctificatio eius potest elici. In Novo habetur de sanctificatione Ioannis, in Veteri de sanctlficatione Ieremiae, quorum uterque legitur in utero fuisse sanctificatus. Et ex hoc quasi a minori colligitur hoc beatae Virgini fuisse concessum, quia, sicut dicit Bernardus, quod aliis legitur fuisse collatum, non est credendum Virgini fuisse negatum ; maxime cum sanctitas Virginis excedat Ieremiae et Ioannis puritatem et virginitatem. In aliis fuit virginitas, in hac cum virginitate fecunditas. Et si illi sanctificati fuerunt in utero, quia ad Sanctum Sanctorum secundum expressionem prophetiae accesserunt magis, quanto magis illa in utero sanctificari debuit quae Deum in utero portavit ? Ioannes namque inter ceteros de Domino prophetavit, quia in matris utero ad adventum Domini exsultavit et postmodum suo digito ostendit. Ieremias etiam prius Ioanne expressius prophetavit, cum dixit : Novum faciet Dominus super terram, mulier circumdabit virum, 31, 22. In hoc namque quod dicit : Novum faciet Dominus super terram, datur intelligi quod non ex virili semine, et quod ille quem circumdabit, non erat purus homo, quia neutrum esset novum. Et in hoc totum comprehendit quod dicit Isaias [7, 14] : "Ecce Virgo concipiet" etc. In hoc autem quod subiungit : Et circumdabit virum, dat intelligere Christum ab instanti conceptionis fuisse perfectum gratia et sapientia. Prophetavit nihilominus facto ; quasi enim omnia gesta sua signa fuerunt dominicae passionis. Et propterea de his duobus legitur specialiter quod fuerunt sanctificati ; et per hos duos datur manifeste intelligi sanctificatio beatae Virginis.
Si quis autem velit dicere quod aliis Sanctis convenit sanctificatio ex utero, ut Iob, qui dicit : "Ab infantia crevit mecum miseratio et ex utero egressa est mecum", et sicut volunt quidam dicere de Iacob et David, hoc nec certitudinem habet nec auctoritatem apertam, nisi quis velit Scripturae facere violentiam. Et ideo eadem facilitate contemnitur qua probatur ; et nec aliis videtur fuisse nisi virginibus haec gratia sanctificationis concessa. Concedendum est igitur Reginam Virginum ex utero fuisse sanctificatam. Et rationes, quae hoc ostendunt, concedendae sunt.
Ad rationes
1-2. Ad illud quod obicitur in contrarium de Glossa et Augustino, dicendum quod est nativitas duplex, scilicet nativitas in utero et nativitas ex utero. Nativitas in utero est ex coniunctione animae cum carne ; nativitas ex utero est ex egressu prolis de ventre. Verbum igitur de Glossa et auctoritate Augustini intelligitur de nativitate in utero, non de nativitate ex utero. In illa enim nativitate in utero fit originalis contractio, et post illam potest esse sanctificatio. Posset tamen dici quod illud verbum Augustini intelligitur de gratia regenerante secundum legem communem. Et hoc melius patet in libro quarto, distinctione sexta.
Ad illud quod obicitur, quod non perimitur proprietas, quamdiu coniuncta est cum sua origine, dicendum quod verum est de illa proprietate quae habet conservari cum continua influentia cum sua causa. Talis autem non habet esse in proposito ; et ideo non habet hic locum.
Ad illud, quod esse ordinatum praesupponit esse distinctum, dicendum quod verum est ; sed ex hoc non sequitur gratiam sanctificantem sequi nativitatem carnalem, pro eo quod ante nativitatem carnalem proles distinguitur et quantum ad animam et quantum ad corpus, licet illa distinctio ante nativitatem ex utero oculis corporeis non propaletur.