III, D. 27, A. 1, Q. 4
III, D. 27, A. 1, Q. 4
Utrum habitus caritatis possit esse informis an semper sit formatas.
Rationes Principales
Et quod semper sit formatus, videtur. Primo, per Augustinum, in libro De vera innocentia : "Dilectio Dei et proximi est propria et specialis virtus piorum atque Sanctorum, cum ceterae virtutes bonis possint esse communes et malis". Sed aliae virtutes non sunt comm unes bonis et malis, nisi quia possunt esse informes : si ergo caritas non potest isto modo esse communis, videtur quod nullo modo possit esse informis.
Item, Hugo : "Caritatem nullus malus habere potest". Sed si posset esse informis, aliquis malus posset eam habere : impossibile est igitur habitum caritatis informem esse.
Item, impossibile est formam fieri informem ; sed caritas est forma virtutum, secundum quod dicitur super illud ad Romanos 1, 17 : Iustifia Dei etc., Glossa : "Haec est informis quantas mentis, quia sociam non habet caritatem, quae est forma omnium virtutum". Ergo etc.
Item, virtutis caritatis est diligere Deum propter se et super omnia ; sed istum actum nullus habere potest qui habet in se mortale peccatum, cum in omni mortali peccato aliquid diligatur contra Deum : si ergo sola illa virtus potest esse informis cuius actus potest reperiri in peccatore, sicut patet de fide, videtur quod caritas nullo modo possit esse informis.
Item, sicut infidelitas repugnat fidei, sic libido et amor libidinosus repugnat caritati ; sed impossibile est habitum fidei nec informem nec formatum simul stare cum errore et infidelitate : ergo impossibile est habitum caritatis nec informem nec formatum simul stare cum libidine. Sed omne peccatuin est libido vel ex libidine, secundum quod dicit Augustinus: ergo impossibile est habitum caritatis nec informem nec formatum reperiri in peccatore : ergo non reperitur nisi in viro iusto. Sed in illo non habet esse informis, sed semper formatus : ergo etc.
Sed contra : Cum aliquis peccat qui in Deum credidit et amavit, sicut in eo remanet credulitas, sic remanet in eo quaedam dilectio ; sed non est minus nobilis illa dilectio vel amor quam sit illa credulitas : ergo, si credulitas illa sortitur nomen virtutis, pari ratione videtur quod et illa dilectio. Sed non sortitur rationem et nomen alterius virtutis quam caritatis : ergo caritas potest esse informis.
Item, aut potest aliquis diligere Deum informiter aut non. Si non, ergo, cum homo sciat se Deum diligere, homo sciet se habere caritatem et esse in gratia, quod apud multos est inconveniens. Si potest, sed quales sunt actus, tales sunt habitus : ergo, si actus diligendi potest esse informis, videtur quod et habitus.
Item, ex fide formata oritur amor et timor, uterque formatus. Ergo, cum ex fide informi possit oriri timor servilis, qui est timor informis, qui etiam habet rationem doni, videtur quod ex ipsa possit oriri amor qui etiam habet rationem virtutis. Redit ergo idem quod prius, videlicet quod amor caritatis informis possit esse.
Item, caritas est virtus gratuita ; constans est quod haec differentia gratuita addit supra virtutem : ergo, si remanere potest prius sine posteriori, videtur quod, caritate desinente esse gratuita, adhuc possit remanere virtus : ergo potest esse informis.
Item, homini cadenti in peccatum aliquid relinquitur in potentia rationali et irascibili quo fit habilis ad resurgendum, ut fides et spes. Ergo pari ratione relinquitur aliquid in potentia concupiscibili, immo multo fortiori, cum ipsa magis indigeat ; sed constat quod illud non est minus nobile quam illud quod est in aliis potentiis, cum ipsa habeat nobiliori virtute informari : si ergo aliae post lapsum in peccatum possident fidem et spem informem, videtur quod et ipsa post peccatum habeat caritatem informem.
Conclusio
Caritas numquam potest esse informis; in afferendis tamen rationibus non consentiunt doctores.
Respondeo : Dicendum quod secundum communem opinionem habitus caritatis semper est formatus et nunquam habet esse informis. Et hoc indicat ipsum nomen ipsius ; nominatur enim nomine gratiae. Si ergo virtus informis dicitur esse illa virtus quae est privata gratia, dicere caritatem informem nihil aliud est dicere quam gratuitum esse gratia privatum ; quod est falsum et non intelligibile, quia est ibi implicatio oppositorum. Et ideo communiter dicitur quod caritas non potest esse informis. Licet autem doctores communiter in hoc consentiant, in ratione tamen quare hoc dicunt est inter eos differentia.
Nam quidam voluerunt dicere quod ideo caritas non potest esse informis, quia est ipsum donum increatum, scilicet ipse Spiritus Sanctus. Et huius opinionis fuit Magister Sententiarum. Haec autem opinio communiter non tenetur nec est tenenda, sicut in primo libro fuit ostensum.
Alii vero dicere voluerunt quod caritas non potest esse informis, quia est habitus mere gratuitus, nihil habens ultra gratiam gratum facientem nisi solam relationem et ordinem ad actum et finem. Aliae vero virtutes, quae habitus substratos habent, informes esse possunt ; sola vero caritas est quae nihil absolutum addit : et ideo ipsa sola est quae non potest fieri informis. Sed, licet istud videatur satis probabile, est tamen non modicum calumniabile. Difficile enim est sustinere ; pensatis auctoritatibus et rationibus, quod caritas non addat ultra gratiam aliquem habitum, qui concupiscibilem potentiam habilitet ad amandum, sicut in praecedenti problemate fuit ostensum.
Et ideo est adhuc tertius modus reddendi rationem quare caritas non potest esse informis, sicut aliae virtutes. Hoc enim est quia caritas, non solum in quantum gratuita, sed etiam in quantum affectio recta sive quantum ad habitum substratum, repugnat omni peccato, sicut fides specialiter repugnat peccato sibi opposito. Unde sicut fides simpliciter tollitur per errorem et infidelitatem et spes per desperationem, ita quod non remanet qualitas nec virtus informis, sic habitus caritatis per omnem culpam habet tolli ; et ideo nunquam remanet informis.
Quod autem omne peccatum oppositionem habeat cum caritate ratione. habitus substrati, manifestum est sic. Sicut enim habitus ipsius fidei habilitat animam ad credendum omnia credenda et ad assentiendum primae Veritati propter se et super omnia, sic et habilitat habitus caritatis ad amandum omnia amanda et adhaerendum primae Bonitati propter se et super omnia. Et ideo, sicut error circa quemcumque articulum oppositionem habet cum fidei habitu, sic amor libidinosus circa ea quae amanda sunt oppositionem habet cum ipsa caritate ratione habitus substrati. Quoniam ergo omne peccatum consistit in deordinata dilectione alicuius boni creati et in quadam libidine quae oppositionem habet cum recto amore, sicut error cum vera credulitate, hinc est quod omne peccatum simpliciter excludit caritatem Et ideo, sicut fides informis non potest reperiri in infidelibus et haereticis, sic caritas informis non potest reperiri in aliquibus viris peccatoribus et iniquis ; et in solis illis habet reperiri virtus informis : hinc est quod caritas nullo modo potest esse informis, quia secundum se totam opponitur culpae generaliter, quod non est reperire in aliqua alia virtute. Et si tu quaeras rationem huius, Augustinus docet, in XIV libro De civitate Dei, ubi dicit quod omnis affectio oritur ex amore. Ideo nihil potest obliquare aliquas affectiones animae, quin aliquo modo vel principaliter vel ex consequenti opponatur ipsi amori et habitui affectum ilium rectificanti. Concedendae sunt igitur rationes ostendentes quod caritas non potest esse informis.
Ad Rationes
Ad illud vero quod primo obicitur, quod in peccatore remanet credulitas et dilectio erga Deum, dicendum quod, quamvis utraqtie remaneat, non tamen uniformiter, quia credulitas habet rationem virtutis, dilectio vero non. Et ratio huius est, quia ad hoc quod aliquis habitus sortiatur nomen et rationem virtutis, necesse est quod habeat aliquam perfectionem et vigorem quemdam respectu actus et obiecti. Hoc autem habet credulitas in viro peccatore : nam ipse peccator assentit primae Veritati propter se et super omnia et credit omnia credenda secundum quod credenda sunt. Nullus autem peccator est qui diligat Deum propter se et super omnia et diligat omnia diligenda secundum quod diligenda sunt ; et ideo dilectio illa quae est in peccatore non ita habet rationem virtutis nec sortitur nomen caritatis secundum quod credulitas habet rationem virtutis et nomen fidei sortitur.
Ad illud quod obicitur, quod contingit diligere informiter, dicendum quod verum est ; sed sicut credere aliquem articulum informiter, quando alii articuli discreduntur, secundum quod faciunt aliqui haeretici, non est actus virtutis informis, quia fides non est in eis virtus, sic diligere Deum in peccatore non est actus virtutis. Deest enim ibi perfectio virtutis, quia taIis non diligit omnia diligenda ; deest etiam et vigor, quia per ilium actum non superat nec excludit amorem libidinosum sibi oppositum, sicut est de illo qui credit unum articulum sine alio, qui per illam credulitatem nec perfecte credit, quia non omnia credit, nec vigorose credit, quia errorem. non convincit.
Ad illud quod obicitur, quod ex fide informi debet generari amor informis sicut et timor, dicendum quod non est simile, pro eo quod maioris perfectionis est amor quam timor et magis rectificatur anima in recte amando quam in recte timendo ; et hoc quia amor est principium omnium affectionum, sicut dictum est superius. Et ideo ex hoc non sequitur quod, quamvis fides generet timorem informem, quod possit generare caritatis amorem.
Ad illud quod obicitur, quod caritas est virtus gratuita, et esse gratuitum coarctat hoc quod est esse virtutem, dicendum quod, quamvis sit in minus esse gratuitum quam esse virtutem, nihil tamen prohibet aliquam. differentiam ita adhaerere generi respectu speciei quod, eadem sublata, aufertur per consequens quod ad essentiam generis spectat ; sicut patet quod homo est animal rationale, et si desinat esse rationalis, desinit esse animal. Per hunc modum potest intelligi et in caritate quod ita adhaeret hoc quod est gratuitum virtuti quod, cum desinit esse gratuita, desinit esse virtus. Ratio autem quare magis adhaeret in caritate quam in alia virtute, tacta est supra.
Ad illud quod obicitur, quod, homine cadente in peccatum, ita debet potentiae concupiscibili adiutorium remanere, sicut aliis viribus animae, dicendum quod remanet sibi adiutorium aliquod secundum cursum communem. Multi enim peccant qui habent affectionem dilectionis et pietatis erga Deum et homines bonos ; verumtamen illud quod remanet eis non sortitur nomen virtutis theologicae, secundum id quod remanet in aliis viribus. Et ratio huius est, quia ipsa facilius corrumpitur et deordinatur quam aliae vires. Unde, quamdiu peccatum est in anima, virtus rectificans eius affectiones non potest esse in ea. Quamvis enim peccator, manens peccator, possit esse rectus in crederido, non tamen potest esse rectus in diligendo.