III, D. 27, A. 1, Q. 3
III, D. 27, A. 1, Q. 3
Utrum habitus caritatis sit mere gratuitus an aliquid addat ultra gratiam sicut habitus aliarum virtutum.
Tertio quaeritur, utrum habitus caritatis sit mere gratuitus an aliquid addat ultra gratiam sicut habitus aliarum virtutum.
Rationes Principales
Et quod sit idem caritas omnino quod gratia, nihil addens ultra, videtur : Per illud quod dicit Ambrosius: "Caritas est mater omnium virtutum, quia omnes informat, sine qua nulla est vera virtus". Sed esse formam virtutum gratuitarum, secundum quod gratuitae sunt, est proprium ipsius gratiae gratum facientis : ergo, si hoc competit ipsi caritati, videtur quod in nullo differat a gratia.
Item, Augustinus, XV De Trinitate, dicit quod "excellentissimum inter dona Dei est caritas". Sed gratia gratum faciens est excellentior quam gratia gratis data : ergo videtur, quodsi caritas est excellentissima inter cetera dona, quod ipsa sit mere et pure gratia gratum faciens, nihil habens ultra.
Item, Hugo de Santo Victore, in libro De arrha sponsae : "Scio, anima mea, quod amor est vita tua". Sed animan vivificare quantum ad esse moris est proprium ipsius gratiae gratum facientis : ergo videtut quod caritas sit ipsa gratia mere et pure.
Item, facere gratum et acceptum Deo est proprie proprium ipsius gratiae ; sed caritas, eo ipso quod caritas est, reddit hominem Deo carum et acceptum et opus facit meritorium : ergo videtur quod nihil aliud in se habeat quod super gratiam gratum. facientem aliquam additionem faciat vel per quod a gratia differat.
Item, omnis habitus virtutum, qui aliquid addit super gratiam gratum facientem, aliquo modo manet cum culpa nec tollitur totaliter per peccatum ; sed caritas omnino tollitur per culpam : ergo nihil omnino addit super gratiam.
Contra : Bernardus, De amore Dei, capitulo 2 : "Voluntas crescit in amorem, amor in caritatem et caritas in sapientiam" ; et paulo post : "Nihil enim aliud est amor quam vehemens in bono voluntas : per se enim bona voluntas simplex est affectus". Si ergo affectus vehemens est de essentia caritatis, et affectus huiusmodi aliud est quam gratia, ergo habitus caritatis addit aliquid ultra.
Item, nihil generale fit speciale nisi per aliquam additionem ; sed gratia generalis et communis est ad omnem virtutem, caritas autem est specialis virtus : ergo necesse est caritatem aliquid addere ultra gratiam.
Item, habitus qui continue est in actu suo differens est ab eo qui non est continue in suo actu ; sed gratia est continue in actu gratificandi, caritas autem non est continue in actu suo, qui est diligere : ergo caritas et gratia aliquo modo differunt : aliquid igitur habet in se caritas quod est a gratia diversum. Cttm ergo sit habitus gratuitus, videtur quod aliquid addat super ipsam gratiam.
Item, habitus aliarum virtutum dantur ipsis potentiis ad ipsarum expeditionem ultra gratiam gratum facientem ; sed vis concupiscibilis adeo indiget expediri sicut rationalis, cum sit corrupta et infecta : si ergo virtus perficiens rationalem, ut fides, continet aliquid gratiae gratis datae, videtur pari ratione, immo multo fortiori, caritatem aliquid addere super gratiam gratum facientem.
Item, omnis habitus, qui per assuefactionem et frequentiam reddit potentiam faciliorem ad actum sine augmento gratiae gratum facientis, aliquid continet in se praeter gratiam gratum facientem ; sed caritas est huiusmodi, sicut patet : ergo caritas aliquid addit super gratiam. Prima probatur per hoc quod tanto habitus est perfectior, quanto potentiam reddit faciliorem et expeditiorem ad actum. Si ergo habitus caritatis aliquo modo potest proficere, non proficiente gratia gratum faciente, necessario oportet ponere quod differat ab ea.
Conclusio
Caritas ultra gratiam gratum facientem dicit aliquem habitum, quo mediante ipsa potentia diligendi apta fit ad actum proprium ; licet opposita sententia non careat probabililate.
Quidam enim dicere voluerunt quod caritas est omnino idem cum gratia per essentiam, differens sola relatione Dicitur enim gratia, in quantum respicit totam animam ; caritas vero, in quantum regit et dirigit voluntatem. Et hoc videtur significare ipsum caritatis nomen et Apostolus videtur innuere et ratio approbare. Nomen ipsum significare videtur, quia caritas dicitur a charis, quod apud Graecos idem est quod gratia. Unde, cum haec virtus non habeat aliam nominationem a gratia, non videtur quod aliquid addat secundum rem. Apostolus autem insinuare videtur, cum eam ceteris virtutibus anteponit et superponit : hoc enim non faceret, nisi magis pure haberet rationem boni. Et hoc ipsum ipsemet innuit quod aliae virtutes possunt esse infructuosae et recipere admixtionem mali, caritas vero minime ; et propterea videtur caritas secundum testimonium apostolicum esse mera et pura gratia gratum faciens, cum sit bonum purissimum et excellentissimum. Ratio etiam appobare videtur, quia, cum ipsa voluntas sit suprem um in anima, a qua pendet tota rectitudo virium inferiorum et quae immediate unitur ipsi Deo, ideo vindicat sibi totum principium rectitudinis ; et hinc est quod gratia, quae perficit alias potentias animae, specialiori modo perficit voluntatem. Et propterea, licet alias potentias perficiat cum habitu gratiae gratis datae, ipsam potentiam diligendi perficit per se ; et secundum quod illam perficit, sic caritas appellatur. Et sic videtur satis rationabile dicere. quod gratia et caritas idem sunt per essentiam, differentes sola relatione. Et ratione illius relationis connumeratur cum aliis virtutibus et ab eis distinguitur et quodam modo specificatur. Et per hoc declinari satis faciliter videntur rationes ad oppositum, quae ostendunt quod caritas aliquid addat super gratiam. Non enim concludere videntur necessario quod addat aliquid absolutum. Unde ad omnia illa inconvenientia declinanda sufficiens videtur dicere quod addat solum respectum ad opus determinatum.
Est et alius mod us dicendi quod caritas ultra gratiam gratum facientem dicit aliquem habitum, quo mediante assuescit ipsa potentia diligendi ad actum proprium. Et hoc quidem dicunt esse necessarium, tum propter essentialem differentiam quae. est inter alias virtutes et. caritatem, quae quidem non potest esse per diversitatem quae sit in gratia gratum faciente, cum ipsa sit una, sicut in secundo libro ostensum est, tum etiam propter actus ipsius specialitatem et difficultatem, respectu cuius requiritur habitus specificans et determinans gratiam ad talem usum et habilitans potentiam, ut exeat in actum suum. Et huic modo dicendi satis concordat auctoritas Bernardi, qua dicit in 2 capitulo, De amore Dei, quod "libera voluntas data est homini, quae, cum adiuvanti concordat gratiae, virtutis accipit profectum et nomen, et amor efficitur ; cum vero sibi dimissa se ipsa frui vult, sui in se ipsa patitur defectum, et quot vitia, tot vitiorum sortitur nomina, ut cupiditatis, avaritiae, luxuriae". Ex quo innuitur quod aliquid est ex parte voluntatis nostrae quod, adveniente gratia, fit virtus ; et non est nisi virtus caritatis, de qua loquitur ibi : ergo habitus caritatis ultra gratiam secundum ipsum aliquid dicit. Satis etiam videtur haec positio consona rationi, quia, sicut fides concernit assensum, sic caritas concernit affectum ; et sicut cognitio aliquid est differens a gratia gratum faciente, sic etiam et dilectio ; et sicut fides concernit cognitionem, ita caritas affectionem, secundum illud. quod dicit Augustinus: "Caritas est rectissima animi afiectio, qua diligittir Deus propter se et proximus propter Deum". Et idem ipsum dicitur, in libro De spiritu et anima, circa principium : "Ordinandi sunt animi affectus ad illud quod debent, ut in virtutes proficere possint". Et paulo post : "Amor per odium sui proficit in amorem Dei et proximi". Satis igitur videtur rationi consonum dicere quod sicut virtus fidei aliquem habitum concernit praeter gratiam gratum facientem, sic et habitus caritatis. Et hoc satis videntur rationabiliter ostendere rationes ad istam partem adductae. Si quis igitur velit hanc partem sustinere, satis potest faciliter ad rationes, quae adducuntur in contrarium, respondere.
Ad Rationes
Ad illud enim quod primo obicitur, quod caritas informat ceteras virtutes, quod est proprium ipsius gratiae, dicendum quod est loqui de virtutibus quantum ad esse et quantum ad bene esse et quantum ad bene operari. Si loquamur de virtutibus quantum ad esse, sic quaelibet virtus habet in se ipsa propriam formam, per quam distinguitur ab alia, ut fides a spe. Si autem loquamur de ipsis quantum ad bene esse, sic informantur a gratia, quae facit ipsas gratuitas et Deo acceptas. Si loquamur de virtutibus quantum ad bene operari, sic informantur a caritate, quae est pondus inclinans et faciens tendere operationes omnium virtutum ad bonum finem. Et sic alio modo informat gratia, alio modo caritas ; et propterea non sequitur quod inter caritatem et gratiam nulla sit essentialis differentia.
Ad illud quod obicitur, quod caritas est donum excellentissimum, dicendum quod, quia caritas non separatur a gratia, quamvis aliquid addat ultra ipsam, ideo excellentia gratiae gratum facientis attribuitur caritati ; et hinc est quod sortitur etiam nomen gratiae et praeponitur omnibus virtutibus ab Apostolo quantum ad eius excellentiam et dignitatem. Et propterea non sequitur quod ipsa nihil addat ultra gratiam, quia in illa comparatione non comparatur ad dona gratuita, secundum quod gratuita sunt, sed secundum quod sunt gratiae gratis datae ; et in hoc illis praeponitur, quia nunquam caritas separatur a gratia, quamvis ab ea possint separari alia dona gratuita ; et ideo dicitur donum excellentissimum esse inter cetera.
Ad illud quod obicitur, quod amor est vita animi, dicendum quod sicut in vita naturae vivere dicitur dupliciter : uno modo, prout est actus primus, alio modo, prout est actus secundus ; et primo modo est ab animae essentia, et secundo modo ab animae potentia : sic intelligendum est in esse moris, quod vivere, prout est actus primus, est ab ipsa gratia vivificante ipsam animam totam ; sed prout est actus secundus, est ab ipsa virtute. Et, quamvis possit attribui omni virtuti gratuitae, utpote ipsi fidei, secundum illud quod dicitur ad Romanos 1, 11 : Iustus ex fide vivit, potissime tamen attribuitur ipsi caritati propter magnam affinitatem quam habet ad gratiam.
Ad illud quod obicitur, quod caritas reddit Deo acceptum et gtatum, dicendum quod hoc facit ratione gratiae ; sed ex hoc non sequitur quod praecise sit gratia, quia caritas non tantummodo habet Deo acceptum reddere, sed etiam aliquam potentiam expedire et ad aliquem actum specialem et determinatum habilitare, ratione cuius aliquid addit ipsi gratiae, quod est ipsi gratiae substratum et materiale, sicut in praecedentibus ostensum fuit de fide.
Ad illud quod obicitur, quod caritas omnino destruitur per peccatum, dicendum quod hoc non est quia caritas nihil addat super gratiam gratum facientem, sed quia omne peccatum repugnat ipsi habitui substrato caritati. Et ideo sicut fides totaliter tollitur per infidelitatem, quia non solum repugnat ei quantum ad id quod est in ea gratiae gratum facientis, sed etiam quantum ad habitum substratum, per hunc modum intelligendum est quod caritas tollitur per omne peccatum ; illud autem in sequenti problemate clarius manifestabitur.