III, D. 27, A. 2, Q. 1
III, D. 27, A. 2, Q. 1
Utrum motus caritatis per prius sit meritorius quam actus aliarum virtutum.
Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum motus caritatis per prius sit meritorius quam actus aliarum virtutum.
Rationes Principales
Et quod sic, videtur. Primo, per illud quod dicit Apostolus ad Romanos 13, 10: "Plenitudo Legis est dilectio" ; sed nullus plene adimplet ea quae sunt Legis, nisi qui meritorie eam observat : si ergo plenitudo Legis per Apostolum attribuitur ipsi caritati, videtur quod efficacia merendi primo et principaliter circa actum eius consistit.
Item, super illud ad Galatas 5, 22 : "Fructus autem Spiritus caritas" etc., Glossa : "Attende quod in enuntiatione fructuum caput virtutum praemisit caritatem. Quae enim alia inter fructus Spiritus primatum tenere meruit nisi caritas, sine qua ceterae virtutes non reputantur esse virtutes et ex qua omnia bona nascuntur" ? Si ergo ex caritate omnia bona nascuntur, et hoc non potest intelligi nisi de bonis meritoriis, quod primo nascitur ex caritate primo tenet rationem meritorii : ergo per prius est meritorius actus caritatis quam actus alicuius virtutis.
Item, Gregorius : "Non habet aliquid viriditatis ramus boni operis nisi maneat in radice caritatis". Ergo radix caritatis omnibus operibus tribuit viriditatem ; sed haec viriditas non est aliud quam efficacia in merendo : si ergo hanc tribuit caritas aliis virtutibus per suum actum et motum, videtur quod actus caritatis primo et principaliter sit meritorius inter omnes actus virtutum.
Item, meritum inest omni virtuti ex recta ordinatione in finem ; sed caritas est virtus quae immediate ordinat in finem et mediante qua ceterae aliae ordinari habent : videtur ergo quod circa actum eius primo et principaliter. contingit actum meriti reperire.
Item, nullum obsequium est meritorium apud Deum nisi quod fit liberaliter ; sed nihil fit liberaliter nisi quod fit ex amore, quoniam amor est donum in quo omnia alia dona donantur : si ergo efficacia merendi consistit in liberalitate, et liberalitas primo et principaliter reperitur in motu caritatis et amoris, videtur idem quod prius, videlicet quod motus caritatis primo et principaliter sit meritorius.
Item, actus fidei non est meritorius nisi secundum quod fides credit in Deum : nam credere Deo et credere Deum commune est fidei informi et fidei formatae ; sed quod fides credat in Deum, hoc habet ratione caritatis adiunctae : "credere enim in Deum, sicut dicit Augustinus, est credendo amare": ergo videtur quod actus fidei non sit meritorius nisi mediante actu caritatis. Si ergo actus fidei est primus inter actus omnium virtutum, videtur quod circa actum caritatis primo et principaliter consistat meritum.
Sed contra : Omnis actus procedens a virtute formata est Deo placitus et meritorius, quia quales sunt habitus, tales sunt actus ; sed, virtutibus existentibus formatis, per prius exit in actum fides quam aliqua alia virtus : ergo videtur quod actus eius primo sit meritorius.
Item, in omni eo in quo primo consistit ratio dirigendi primo consistit ratio merendi ; sed circa actum fidei primo consistit ratio dirigendi, cum ipsa sit directiva omnium virtutum : ergo et circa ipsam primo consistit ratio merendi, non ergo circa actum caritatis.
Item, gratia in merendo movet conformiter libero arbitrio et e converso ; sed liberum arbitrium per prius iudicat quam eligat ; ergo gratia per prius videtur respicere actum cognitionis quam affectionis. Sed quod per prius respicit gratia, primo habet rationem meritorii : ergo videtur quod ratio merendi prius inveniatur in actu cognitionis quam affectionis, et ita prius actu fidei quam caritatis.
Item, fides informis meretur operationem miraculorum de congruo in statu peccati ; sed multo maioris efficaciae est fides formata respectu praemii assequendi quam fides inforinis respectu miraculi impetrandi : si ergo impetratio miraculi primo et principaliter attribuitur actui fidei informis, videtur quod actui fidei formatae primo et principaliter meritum vitae aeternae debeat attribui.
Item, quod magis est difficile et magis contra naturam illud tenet magis rationem meriti in via ; sed motus fidei magis est naturae dissonus quam motus caritatis, quia Deum diligere non est coritra dictamen naturae sicut credere multos articulos : ergo videtur quod in actu ipsius fidei primo et principaliter consistat efficacia merendi.
Item, sicut se habet prudentia respectu cardinalium, ita se habet fides respectu virtutum theologicarum ; sed recta ordinatio per prius reperitur in actu prudentiae quam in actu virtutum cardinalium : ergo recta ordinatio per prius invenitur in actu fidei quam in actu aliarum theologicarum. Sed illud per prius est meritorium in quo per prius reperitur ordinatio : ergo videtur quod actus sive motus fidei per prius sit meritorius quam motus caritatis.
Conclusio
Motus caritatis primo et principaliter est meritorius, non quidem prioritate originis, sed prioritate completionis.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod aliqui.voluerunt dicere quod meritum primo et principaliter consistit circa actum sive motum fidei, cum ipsa sit prima virtutum et eius actus principium aliorum. Alii vero econtra dicere voluerunt quod actus caritatis primo et principaliter sit meritorius, cum ipsa, secundum Gregorium et Ambrosium, sit caput et radix omnium bonorum. Et utramque harum positionum magni clerici sustinuerunt. Et si velimus sane intelligere, sibi invicem non contradicunt, immo utrique verum sentire poterunt.
Propter quod notandum quod, secundum quod vult Philosophus, dupliciter dicitur aliquid altero prius. Est enim prius alterum altero origine et est prius complemento et definitione. Si loquamur de prioritate originis, ratio merendi per prius consistit in actu fidei, quoniam ipse est origo motuum aliarum virtutum ; et cum procedit a virtute formata, dicere est ipsum esse meritorium. Si ergo motus fidei formatae est meritorius et prior origine quam motus aliarum virtutum, loquendo de prioritate originis, efficacia merendi per prius attribuenda est motui sive actui ipsius fidei. Si vero loquamur de prioritate completionis, sic efficacia merendi per prius attribuenda est actui caritatis, cum ipsa com pletissima sit omnium virtutum et in ipsius actu consummetur ipsum meritum.
Ratio autem quare caritas excellentior est aliis, est quia maxime nos efficit deiformes, tum ratione liberalis exhibitionis, tum ratione conformis unitionis, tum ratione finalis quietationis. Ratione liberalis exhibitionis, quia sicut Deus ex amore tribuit omnia. dona, sic caritas liberaliter exsequitur om nia obsequia et mandata. Ratione conformis unitionis, quoniam sicut Pater et Filius nectuntur nexu amoris et uniuntur, sic homo, per caritatem adhaerendo Deo, efficitur unus spiritus. Propter quod dicitur Ioannis 17, 22 : Ut sint consummati in unum, sicut et nos unum sumus. Ratione finalis quietationis, quia, cum amor sit pondus, facit in Deum tendere et in Deo quiescere, sicut corporalia per sua pondera in propriis locis situari habent et stabiliri.
His ergo de causis per caritatem efficitur homo maxime Deo conformis secundum triplex genus causae, secundum quod creatura habet ad Creatorem referri, videlicet secundum rationem principii moventis, formae. exemplantis et finis quietantis ; et ratione huius primatu m tenet inter ceteras virtutes, secundum quod dicit Apostolus. Et propterea, si loquam ur de prioritate completionis, motus eius primo et principaliter est meritorius, sicut ostendunt auctoritates quae ad primam partem inducuritur, et ideo concedendae sunt.
Ad Rationes
Ad illud vero quod obicitur in contrarium primo et secundo et tertio, patet responsio, quia omnes illae tres rationes primae, sicut intuenti apparet, procedunt de originis prioritate, et ita non obviant veritati nec, rationibus quae ad oppositum habent adduci. Verum enim est quod motus fidei primo exit a libero arbitrio gratia infonnato quam motus aliarum virtutum ; sed tamen non habet plenam et perfectam tendentiam et ordinationem in finem quousque adiungatur ei motus caritatis, qui det ei pondus et inclinationem ; unde ex adminiculo caritatis inest ipsi fidei perfectio meriti. Et propterea magis mensurari dicitur quantitas meriti secundum quantitatem caritatis quam secundum quantitatem alterius virtutis.
Ad illud quod obicitur, quod fides meretur operationem miraculorum, dicendum quod hoc est quia in fide est prima elevatio hominis supra se ; ideo videtur impetrare a divina virtute ut operetur aliquid supra vim naturae. Sed meritum praemii consummati non respicit principaliter priinam elevationem, sed elevationem summam et completam ; et hoc quidem non reperitur in actu fidei secundum se, sed magis in actu caritatis.
Ad illud quod obicitur, quod actus fidei est maioris difficultatis et magis contra naturam quam actus caritatis, dicendum quod, etsi actus fidei sit magis contra naturam iudicantem, non tamen magis est contra vel supra naturam exsequentem, immo multo minus. Multo enim facilius est credere summae Veritati propter se et super omnia quam ipsam propter se et super omnia diligere et ei soli adhaerere et omnia propter eam contemnere. Et quia hoc est maximum quod homo possit Deo impendere, et hoc facit ipsa caritas, ideo primo et principaliter vindicat sibi merendi efficaciam.
Ad illud quod ultimo obicitur, quod sicut se nabet prudentia respectu virtutum cardinalium, sic fides respectu theologicarum, dicendum quod non est omnino simile, pro eo quod virtutes theologicae, cum habeant obiectum increatum, tanto perfectiores sunt, quanto magis intime illi uniunt et coniungunt. Et propterea spirituale aedificium dicitur fundari in fide et erigi in spe et consummari in caritate ; quia caritas inter virtutes theologicas est maxime unitiva, et ideo actus eius maxime facit.homines deiformes. Et hinc est quod respectu obiecti increati nobilior est modus apprehendendi per modum tactus et amplexus quam per modum visus et intuitus ; econtra est circa corporalia et circa materialia ; et ideo non cogit illa ratio.