Text List

III, D. 27, A. 2, Q. 2

III, D. 27, A. 2, Q. 2

Utrum possibile sit motum caritatis esse mercenarium.

Secundo quaeritur, utrum possibile sit motum caritatis esse mercenarium.

Rationes Principales

Et quod sic, videtur. Lucae 15, 11, super illud : "Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus", dicit Ambrosius quod multi sunt, boni mercenarii, qui spe aeternorum Deo serviunt ; sed nemo Deo bene servit nisi qui servit ei ex.caritate : ergo possibile est motum mercenarii ex caritate habere ortum.

Item, Augustinus, super illud Psalmi [7, 10] : "Scrutans corda et renes Deus": "Finis curae et cogitationis est delectatio, ad quam quisque nititur pervenire". Ergo habens caritatem finaliter quaerit delectari ; sed qui quaerit suam delectationem quaerit proprium commodum, et omnis talis est mercenarius : ergo videtur quod affectus caritatis mercenarius esse possit

Item, qui vult implere mandata Dei propter retributionem mercenarius est ; sed de viro sancto dicitur in Psalmo [118, 112] : "Inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas propter retributionem" ; et ad Hebraeos 11, 26 dicitur de Moyse : Aspiciebat in remunerationem. Si ergo tam iste quam ille iustus erat et ex caritate movebatur, videtur quod motus caritatis possit esse mercenarius.

Item, homo sanctus desiderat dissolvi et esse cum Christo, ut fruatur eo, secundum quod Apostolus desiderabat, ad Philippenses 1, 23 ; sed desiderium illud non potest esse nisi caritatis, cum nullus naturali affectu desideret mori : ergo, si tale desiderium intuetur proprium commodum et delectationem, videtur quod possibile sit affectum caritatis esse mercenarium.

Sed contra : I ad Corinthios 13, 5 : "Caritas non quaerit quae sua sunt" ; sed omnis mercenarius quaerit quod suum est : ergo motus caritatis non potest esse mercenarius.

Item, Bernardus, De diligendo Deo : "Etsi sine praemio non possit serviri, tamen sine intuitu praemii serviendum est" ; et paulo post : "Serviamus Deo in caritate, quae timorem expellit, laborem non sentit, praemium non requirit, meritum non intuetur". Si ergo omnis mercenarius requirit praemium, et caritas non requirit praemi um, ergo motus caritatis non potest esse mercenarius.

Item, amor caritatis est amor gratuitus ; sed gratuitum et mercenarium ex opposito dividuntur, quia quod fit gratis non fit ex mercimonia : si ergo caritati essentiale est esse gratuitum, videtur quod motus eius et actus nullo modo possit esse mercenarius.

Item, timor, qui principaliter oculum habet ad poenam, est timor servilis, qui non est Deo acceptus. Ergo et pari ratione amor, qui habet oculum ad praemium, non potest esse meritorius ; sed talis est mercenarius : omnis autem affectus caritatis est meritorius : ergo nullus potest esse mercenarius.

Conclusio

Motus aliquis caritalis non improbabUiter dici potest mercenarius, quatenus respicit ad Bonum increalum tanquam ad finale praemium.

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod mercenarius dicitur ille qui principaliter habet oculum ad mercedem ; nam si eam aspiceret non principaliter, non propter hoc mercenarius esset. Secundum hoc intelligendum quod duplex est merces, videlicet creata et increata, temporalis et aeterna. Et secundum hoc est duplex mercenarius, videlicet bonus et malus ; et duplex mercinonia, una laudabilis et alia vituperabilis. Nam qui principaliter respicit ad mercedem creatam et temporalem, malus mercenarius est ; et hunc vituperat, Ioannis 10, 13, Dominus dicens : "Mercenarius autem fugit, quia mercenarius est". Ille vero qui aspicit principaliter ad mercedem aeternam, de qua dicitur Genesis 15, 1 : "Merces tua magna nimis", bonus mercenarius est ; et hic mercenarius "panibus abundat fidei, spei et caritatis", sicut dicit Ambrosius super illud : "Quanti mercenarii" etc.

De prima mercimonia intelligendo, non est dubium quod motus caritatis non potest esse mercenarius, quia illa nec est a caritate nec cum caritate, cum caritati repugnet.

De secunda mercimonia dubium est, pro eo quod illa potest esse cum caritate ; non est tamen omnino certum utrum sit a caritate. Nam quidam voluerunt dicere quod non est a caritate, sed potius ab affectu naturae caritatem concomitante. Amor enim caritatis, ut dicunt, cum sit amor gratuitus, non intuetur praemium ; immo liberaliter omnino facit hominem servire Deo sicut filium patri suo. Aliis autem videtur quod talis affectus mercenarius possit esse a caritate. Desiderium enim habendi aeternam mercedem et fruendi aeterno bono est. desiderium gratiae, nec est amoris naturalis nec acquisiti, sed potius amoris gratuiti, praecipue illud desiderium, quo dicebat Apostolus : Cupio dissolvi et esse cum Christo. Ad affectum enim caritatis non tantum spectat amare Deum amore amicitiae, immo etiam amore concupiscentiae. Frui enim est amore inhaerere, et constat quod frui Deo est per caritatem. Et ideo voluerunt isti dicere, et satis probabiliter, ut videtur, quod motus caritatis secundum aliquod genus mercimoniae possit esse mercenarius, scilicet secundum quod constituit mercedem suam circa Bonum increatum, ad quod tendit sicut ad finale praemium et desiderat tamquam omne bonum. Si igitur hanc positionem sustinere velimus tamquam probabilem, satis faciliter dissolvuntur rationes quae sunt ad oppositam partem.

Ad Rationes

Ad illud enim quod primo obicitur, quod caritas non quaerit quae sua sunt, dicendum quod suum ibi vocatur proprium bonum, ita quod excluditur bonum commune. Quod autem appetit Deum sicut mercedem suam non quaerit hoc modo quod suum est, quia illud bonum est omnibus commune. Quaerere enim et videre et amare Deum sicut suam mercedem et praemium non est quaerere bonum proprium, illo modo dicendi proprium qui sonat in vitium.

Ad illud quod obicitur, quod Deo sine intuitu praemii est serviendum, dicendum quod duplex est motus in caritate, videlicet motus amicitiae et motus concupiscentiae. Motus amicitiae est ille quo quis desiderat Deo placere et servire ; motus concupiscentiae est quo desiderat Deum. habere et videre. Cum ergo dicit Bernardus quod Deo sine intuitu praemii est serviendum, intelligit de amore amicitiae. Si enim per affectum amicitiae homo servit amico et eum diligit sine intuitu praemii, sicut dicit Philosophus, multo fortius amore caritatis homo vult bonum Deo sine intuitu alicuius retributionis ; sed per hoc non excluditur quin caritas amore concupiscentiae exoptet et desideret illam summam mercedem apprehendere, ad quam finaliter intendit pervenire.

Ad illud quod obicitur, quod amor caritatis est simpliciter gratuitus, ergo non potest esse mercenarius, dicendum quod illud argumentum bonum est de ea mercimonia quae repugnat gratiae ; sed mercimonia vitae aeternae non re pugnat gratiae, immo illi consonat, quia ad eam. specialiter ordinat. Unde sicut amor concupiscentiae non repugnat amori amicitiae in caritate, immo quanto magis quis Deum recte desiderat, tanto magis ad honorem eius anhelat, sic affectus huiusmodi mercimoniae non repugnat gratiae.

Ad illud quod obicitur de timore, quod ille qui principaliter habet oculum ad poenam, non potest esse Deo acceptus etc., dicendum quod non est simile. Nam, cum poena nec sit Deus nec sit aliquid Dei, qui principaliter aspicit poenam ad finem ultimum non est recte ordinatus, cum principaliorem intuitum habeat ad aliud quam ad Deum. Sed merces et beatitudo summa est ipse Deus ; et ideo ipsam principaliter potest quis aspicere et tamen in finem recte ordinatus esse. Et sic patet quod nullum est inconveniens dicere quod motus caritatis possit esse mercenarius, si dicatur mercenarius ex intuitu mercedis aeternae et increatae. Et hoc modo currunt rationes ad primam partem. Si autem alio modo mercenarius dicatur, rationes illae non cogunt nos fateri motum caritatis posse esse mercenarium.

PrevBack to TopNext