III, D. 28, Divisio Textus
III, D. 28, Divisio Textus
Supra egit Magister de caritate quantum ad essentiam et definitionem ; in hac parte intendit agere quantum ad diligendorum numerum et distinctionem. Dividitur autem pars ista in tres partes. In quarum prima inquirit quae et quot sint diligenda et qualiter exprimantur per duo mandata. In secunda vero parte removet quaedam dubia, ibi : Oritur autem hic quaestio de an gelis etc. In tertia vero parte subiungit quamdam distinctionem quae facit ad praemissorum maiorem evidentiam, ibi : Hic notandum est proximum dici etc.
On this page