Text List

III, D. 27, Dubia

III, D. 27, Dubia

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo quaeritur de illa definitione quam ponit Magister, qua dicit : Caritas est dilectio qua diligitur Deus propter se et proximus propter Deum ; et quaeritur iuxta hoc, cum multae inveniantur definitiones de caritate, cum "unius rei unica sit definitio", quomodo ab invicem distinguantur. Praeter enim praedictam definitionem invenitur definiri ab Augustino, in libro De moribus Ecclesiae, sic : "Caritas est animi rectissima affectio ; coniungens nos cum Deo". Item, Augustinus, in Soliloquiis : "Caritas est virtus, qua Deum videre eoque perfrui desideramus". Item, in libro De spiritu et anima : "Caritas est vita copulans amantem cum amato". Postremo, definitur ab Apostolo, I ad Timotheum 1, 5 : "Finis praecepti est caritas de corde puro, conscientia bona et fide non ficta".

Contra primam definitionem sic obicitur : idem est dilectio et caritas. Ergo, cum Magister definit caritatem per dilectionem, definit idem per se ipsum. Item, amori naturali in statu innocentiae conveniebat ista definitio. Ergo non videtur esse convertibilis cum caritate.

Contra secundam definitionem obicitur sic : affectio animi est ab ipsa anima ; caritas autem non est ab ipsa anima, sed a Deo : ergo male dicitur caritas affectio animi. Item, haec definitio potest competere spei. Ergo non recte assignatur de caritate.

Contra tertiam obicitur sic : quia visio respondet ipsi fidei, et frui commune est ad omnem virtutem, ergo male definitur caritas per videre et frui. Item, desiderium est rei absentis et quodam modo imperfectum. Cum ergo caritas sit perfectissima, male definitur per actum desiderandi.

Contra quartam obicitur sic : Dionysius, in libro De divinis nominibus, definiens amorem generaliter, dicit quod est "virtus unitiva". Ergo copulare amantem cum amato non est proprium caritatis, cum sit commune amori naturali et animali. Item, vita est perfectio absoluta, copulatio amantis cum amato est qualitas respectiva. Ergo male dicitur caritas esse vita copulans.

Contra ultimam obicitur sic : caritas est radix virtutum et principium merendi et pondus quo quis inclinatur et tendit ad finem. Ergo non videtur quod caritas debeat dici finis.

Item, quaeritur de illis tribus membris quae adduntur, pro quibus stant et quomodo distinguuntur ? Item, quaeritur quare cordi attribuitur puritas et conscientiae bonitas et fidei stabilitas, cum puritas cordis sit ex fide, Actuum 15, 9 : Fide purificans corda eorum. Et quare fides ponitur ultima, cum ipsa sint prima ?

Respondeo : Dicendum quod caritas secundum multiplicem sui comparationem habet multipliciter definiri. Habet enim caritas comparari ad obiectum, et sic assignatur definitio prima, posita a Magistro. Potest iterum considerari per comparationem ad finem ultimum, et sic definitur ab Augustino, in Soliloquiis. Potest etiam comparari ad actum proprium, qui est unire et adhaerere, et sic definitur ab Augustino, in libo De moribus Ecclesiae et in libro De spiritu et anima, per actum uniendi et copulandi amantem cum amato, videlicet affectum nostrum cum Deo. Potest iterum comparari ad habitum sibi adiunctum, qui quodam modo est ipsius caritatis principium, et sic definitur ad Apostolo, cum dicitur : Caritas est finis praecepti etc. Et hoc patet ex ipsius notificationis explanatione. Nam caritas comparata ad habitus aliarum virtutum theologicarum, quia unit eas fini, principatum tenet inter eas, et ideo movet et informat et terminat sive consummat ; et propterea dicitur esse finis praecepti : et quia finis est aliarum, actus aliarum disponunt ad. actum caritatis, et ipsa caritas immediate elicit. Et ideo tres ponuntur ibi conditiones, et per primam, qua dicitur esse caritas de corde puro, tangitur conditio ipsius caritatis, cuius est depurare affectum cordis ab omni terrenitate ; per secundam, scilicet de conscientia bona, tangitur conditio spei ; per tertiam conditio fidei ; et secundum hoc ordinantur, secundum quod principalius ad actum caritatis disponunt. Et sic patet distinctio et in tellectus praepositarum definitionum.

Ad illud ergo quod primo obicitur contra definitionem Magistri, quod idem est dilectio, et caritas, dicendum quod, etsi sint idem re, tamen aliqua differentia rationis est ; dilectio enim in plus est quam caritas. Unde consuevit assignari differentia, quod amor est naturae, dilectio est voluntatis deliberativae et caritas gratiae. Alia etiam est differentia, quia caritas nominat habitum, sed dilectio nominat actum ; ei ita definitur caritas per dilectionem, tamquam minus commune per magis commune et habitus per suum actum.

Ad illud quod obicitur, quod illa notificatio convenit dilectioni in statu innocentiae, dicendum quod differentia est in modo diligendi Deum propter se, secundum quod dicitur de dilectione naturali et ipsa caritate, sicut in secundo libro ostensum fuit. Et ideo ex hoc non ostenditur illa ratio non esse bene assignata.

Ad illud quod obicitur de notificatione Augustini, De moribus Ecclesiae, quod caritas est animi affectio, dicendum quod ibi est praedicatio materialis ; ideo in ratione illa est sophisma secundum accidens. Ad hoc vero quod subiungit quod illa notificatio convenit spei, dicendum quod spei, proprie loquendo, non convenit unire, sed magis erigere ; fidei enim est dirigere et spei est erigere et caritatis adhaerere.

Ad illud quod obicitur de definitione Augustini, de Soliloquiis, quod caritas non debet definiri per videre et frui, dicendum quod sicut fides cognoscit sibi et aliis virtutibus, sic caritas desiderat sibi et aliis. Et quoniam perfectio mercedis consistit in visione et fruitione Dei, hinc est quod caritas definitur per desiderium utriusque, non quia videre sit eius proprium, sed quia desiderium habendi Deum est proprium caritatis.

Ad illud quod obicitur, quod desiderium est rei absentis et imperfectus motus, dicendum quod definitur ibi caritas viae, quae habet secum annexam imperfectionem. Posset etiam nihilominus dici quod desiderium, prout excludit fastidium, non solummodo est rei absentis, immo est praesentis ; et hoc modo large accipitur in proposito.

Ad illud quod obicitur contra definitionem Augustini, De spiritu et anima, quod caritas est vita copulans, dicendum quod, etsi copulare conveniat omni amori quodam modo, tamen hoc totum, quod est vita copulans, est proprium ipsius caritatis, quia nullus est amor qui animam proprie habeat vivificare nisi amor gratuitus, qui copulat cum Deo ipsam animam vivificante.

Ad illud quod obicitur, quod non possunt illa duo simul stare, vita et copula, dicendum quod, quamvis vita, prout est actus primus, sit perfectio absoluta, tamen, prout est actus secundus, habet respectum ad obiectum extra, sicut patet, quia, secundum Philosophum, alimento uti et intelligere sunt differentiae ipsius quod est vivere ; et caritas est vita, secundum quod vita dicitur actus secundus, ut in praecedentibus fuit ostensum.

Ad illud quod obicitur de notificatione Apostoli, quod non debet dici finis, cum sit principium, dicendum quod, cum nihil prohibeat tres causas eoincidere in unum, sicut patet in Deo respectu creaturae, nullum est inconveniens caritatem simul esse radicem, formam et finem, secundum omparationem triplicis causae, cum nos perfecte faciat Deo conformes, secundum quod superius habitum est.

Ad illud quod quaeritur de sufficientia et numero et ordine et appropriatione illarum conditionum quae superadduntur, satis patet responsio ex explanatione ipsius definitionis et ex his quae in secundo libro determinata sunt, distinctione trigesima octava, quae non oportet ad praesens repetere. Et ideo de illa notificatione Apostoli et de aliis sufficiat ad praesens tantum dixisse.

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Pro quo etiam duo sunt mandata. Videtur enim quod unum solum debeat esse mandatum, quia unius operis secundum unam rationem unum debet esse mandatum ; sed una est ratio diligendi in Deo et in proximo : ergo unum debet esse mandatum in utroque. Item, si mandata numerantur secundum numerum diligibilium, cum quatuor sint diligenda ex caritate, quatuor deerent esse mandata. Item, qui diligit proximum Legem implevit, sicut dicitur ad Romanos 13, 8 ; et ibidem dicitur quod omne aliud mandatum in illo verbo instauratur. Ergo videtur quod unum solum debeat esse mandatum.

Respondeo : Dicendum quod, cum mandata diversificari habeant secundum ordinem ad Deum et proximum, sicut patet per dstinctionem primae tabulae a secunda, ideo, cum caritas habeat ordinare respectu utriusque, oportuit praecepta distingui ; verumtamen, quia una est ratio diligendi, unum potuit in altero implicari.

Ad illlld ergo quod obicitur, quod mandata distinguuntur penes rationem ipsius habitus, dicendum quod falsum est, immo penes modum ordinandi ad alterum.

Ad illud quod obicitur, quod quatuor debent esse mandata, dicendum quod in mandato proximi satis includitur dilectio sui ; et quia ad hoc est homo ordinatus per naturam, non oportuit ad hoc induci per praeceptionem divinam.

Ad. illud quod obicitur : qui diligit proximum Legem implevit, patet responsio, quia Apostolus loquitur ibi de impletione secundae tabulae. Praeterea, in mandata de dilectione proximi includitur mandatum de dilectione Dei. Quamvis enim unum. in altero includatur, non tamen potest inferri quod unum ab altero non distinguatur ; hoc enim est propter connexionem et ordinem, quae non excludit distinctionem.

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Sic condita est mens humana, ut nunquam sui non meminerit etc. Contra primum obicitur sic : memoria est rei absentis et praeteritae ; anima nunquam est sibi absens et praeterita : ergo nunquam meminit sui. Item, contra illud quod sequitur, quod nunquam se non intelligit, obicitur, quod anima intelligit alia a se ; et impossibile est quod simul plura intelligat : ergo tune non intelligit se. Praeterea, multi credunt se non habere animam, quae sit substantia spiritualis : ergo videtur quod in talibus anima non intelligat se ipsam. Item, contra tertium quod dicit : Ut nunquam se non diligat, obicitur sic, quod multi se ipsos interficiunt et vitam suam odiunt : ergo videtur totum illud esse falsum. Praeterea, in auctoritate sequenti statim subditur contrarium : Qui diligit iniquitatem odit animam suam.

Respondeo : Dicendum quod illa tria, quae tanguntur in littera, dupliciter possunt attribui animae, videlicet actu vel habitu. Si. habitu, sic vere et semper attribuuntur ei, quoniam anima per se ips.am nata est sui meminisse, se intelligere et se diligere. Si autem intelligatur in actu, sic non semper sibi attribuuntur, quia non semper se cogitat nec semper super se convertitur Augustinus ergo loquitur quantum ad habitum, non quantum ad actum.

Ad illud quod obicitur, quod memoria est respectu praeteritorum, dicendum quod Augustinus largius accipit memoriam quam Philosophus, sicut in primo libro fuit ostensum.

Ad illud quod obicitur, quod non semper se cogitat, immo de aliis, iam patet responsio, quia non, loquitur de intelligere secundum quod dicit actualem cogqitionem et conversionem super se.

Ad illud quod obicitur de dilectione, dicendum quod diligere est dupliciter, affectu scilicet et effectu. Affectu nullus est qui se ipsum odiat ; immo, si se ipsum interimit, hoc est ut quietem maiorem inveniat ; si peccat, hoc est quia appetit delectationem suam. Si autem loquamur de dilectione quantum ad effectum, sic multi se ipsos odiunt, quia inordinate se diligendo faciunt sibi ipsis malum et inimicantur, sicut multi, qui volentes fugere confusionem vel tribulationem, se ipsos interficiunt corporaliter ; et qui volunt satisfacere desideriis carnis interficiunt se ipsos spiritualiter et inimicantur sibi valde crudeliter.

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Dilectionis modus insinuatur, cum dicitur : ex toto corde, id est ex toto intellectu ; ex tota anima, id est ex tota voluntate ; ex tota mente, id est ex tota memoria. Diligere enim pertinet ad affectum, non ad intellectum : ergo male dicitur diligere ex intellectu et memoria. Item, Bernardus, De amore Dei : "Quid est amor nisi vehemens et bene ordinata voluntas" ? Ergo videtur quod ex quo dixit ex tota anima, superfluat addere alias conditiones. Item, beatus Ioannes non ponit nisi duas conditiones, I Ioannis 3, 18 : "Diligamus opere et veritate". Ergo videtur quod in istis tribus conditionibus sit superfluitas. Item, videtur quod sit diminutio, quia Deuteronomii 6, 5 ponitur ista conditio : Et ex tota fortitudine, quae non ponitur hic. Item, Marci 12, 30 additur ista conditio praeter conditiones praedictas : Ex tota virtute tua. Ergo videtur quod ibi sit diminutio vel hic superfluitas. Similiter Lucae 10, 27 additur ista conditio : Ex omnibus viribus tuis. Quaeritur ergo de illorum trium distinctione et ordine, numero et sufficientia.

Respondeo : Dicendum quod, quamvis caritas immediate respiciat actum concupiscibilis, circa quem primo consistit, nihilominus tamen actus aliarum virium respicit ut disponentes. Unde omnes vires animae quodam modo ordinantur ad ipsam dilectionem sicut ad illud quod habet rationem completionis respectu omnium virtutum. Et quoniam superiores vires animae tres sunt, ideo tres apponuntur conditiones. Et rursus, quia ternarius virium animae dupliciter habet distingui, ita quod unus illorum modorum non discordat ab alio, ideo conditiones circa actum diligendi, respicientes vires animae, duplici modo apponi et distingui habent. Uno enim modo distinguuntur vires animae, secundum quod in eis consistit imago, et dicuntur in mente esse tres potentiae, videlicet memoria, intelligentia et voluntas. Et sic secundum istas tres vires apponuntur tres conditiones, quarum una respicit intelligentiam, scilicet ex toto corde ; altera voluntatem, scilicet ex tota anima ; tertia memoriam, videlicet ex tota mente. Et sic assignantur istae tres conditiones in Matthaei 22, 37, et exponuntur ab Augustino sic : ex toto corde, id est ex toto intellectu sine errore ; ex tota anima, id est ex voluntate sine contradictione ; ex tota mente, id est ex tota memoria sine oblivione.

Alio modo distinguuntur vires animae sic : in rationalem, irascibilem et concupiscibilem ; et secundum has tres apponuntur conditiones, quarum una respicit rationalem, videlicet ex toto corde ; et alia concupiscibilem, videlicet ex tota anima ; et tertia irascibilem , videlicet ex tota fortitudine. Et sic assignantur in Deuteronomii 6, 5 et exponuntur a Bernardo sic : ex toto corde, id est sapienter ; ex tota anima, id est dulciter ; ex tota fortitudine, id est fortiter ; ut non seducamur fallaciis, non abducamur blanditiis, non frangamur iniuriis. Et ad haec tria reduci possunt illa tria quae tanguntur ad Timotheum 1, 5 : Ex corde puro, conscientia bona et fide non ficta. Nec est in istis aliqua repugnantia, pro eo quod potentia irascibilis et ipsa memoria conformantur in actu ; et ideo una virtus est utriusque reformativa et una dos utriusque perfectiva, et unam respicit principaliter et aliam ex consequenti. Et ideo, ubi in Deuteronomio [6, 5] dicitur ex tota fortitudine, in Matthaeo [22, 37] dicitur ex tota mente. Et haec est ratio quare haec conditio ex tota mente ultimo loco ponitur. Et sic patet sufficientia, numerus et distinctio illorum quae assignantur circa modum dilectionis, et quod nihil est superfluum et nihil diminutum. Patet etiam solutio obiectorum.

PrevBack to TopNext