Text List

III, D. 28, A. 1, Q. 1

III, D. 28, A. 1, Q. 1

Utrum ex caritate diligendae sint creaturae irrationales.

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum ex caritate diligendae sint creaturae irrationales. Et quod sic, videtur.

Rationes Principales

Sapientiae 11, 25 : "Diligis omnia, Domine, et nihil odisti eorum quae fecisti" ; sed caritas facit nos diligere conformiter Deo : ergo, si Deus, qui est caritas, diligit creaturas irrationales, videtur quod et homines, caritatem habentes, eas ex caritate debeant diligere.

Item, creaturae rationales ex caritate diligendae sunt, propter hoc quod habent aliquam Dei similitudinem ; sed in creaturis irrationalibus relucet Dei similitudo, licet minus perfecte quam in creaturis rationalibus ; relucet enim Deus in eis sicut in vestigio : ergo, si similitudo Dei est ratio diligendi ex caritate, videtur quod ceterae creaturae irrationales ex caritate diligendae sint

Item, sicut ad fidem pertinet credere Deum esse creatorem creaturarum rationalium, ita ad ipsam spectat credere ipsum esse creatorem irrationalium ; et sicut intellectus noster cognoscit Deum in creaturis per creaturas rationales, ita et per irrationales, licet minus plene. Si ergo fides et cognitio et contemplatio ipsius Dei indifferenter respicit ipsas creaturas rationales et irrationales, pari ratione videtur quod et ipsa gratuita dilectio. Ergo videtur quod et irrationales creaturae ex caritate diligi possunt, cum caritas ita amet Deum sicut fides credit.

Item, virtus et vitium habent esse circa idem : ergo circa quod habet esse amor vitiosus libidinis et cupiditatis, circa idem habet esse amor gratuitus et caritatis ; sed homo potest libidinose et cupide amare creaturas irrationales : ergo pari ratione videtur quod vir iustus ex caritate habeat eas diligere.

Item, aliquis diligit bona temporatia, ut per illa serviat Deo, sicut vir iustus diligit possessiones, ut faciat eleemosynas ; sed constat quod talis amor est amor meritorius ; sed amor meritorius procedit ex caritate : ergo videtur quod talia irrationalia sint ex caritate diligenda.

Sed contra : Augustinus dicit, in libro De doctrina christiana, et habetur in littera praecedentis distinctionis: "Ea sola ex caritate sunt diligenda quae nobiscum societate quadam referuntur in Deum, sicut est homo et angelus vel corpus nostrum". Sed talia non sunt irrationalia : ergo etc.

Item, principale obiectum caritatis est Bonum increatum, cum caritas sit virtus theologica. Ergo, cum caritas faciat illi bono adhaerere et ipso frui, nihil in mundo diligit nisi quod illo bono natum est frui et in illo beatificari ; sed creaturae irrationales non possunt in Deo beatificari : ergo non possunt ex caritate diligi.

Item, caritas est vinculum connexionis, ergo illa sola sunt nata ex caritate diligi quae per caritateni possunt necti ; talia autem non sunt nisi illa quae sunt nafa esse de unitate corporis Christi ; sed talia non sunt nisi rationalia : ergo etc.

Item, nobilior est amor caritatis quam sit amor socialis ; sed amor socialis non potest esse nec debet nisi respectu rationalium creaturarum : ergo nec amor caritatis.

Item, illa solum sunt ex caritate diligenda quorum dilectio clauditur et exprimitur in duobus mandatis caritatis ; sed dilectio irrationalium nec includitur nec exprimitur in illis duobus mandatis : ergo videtur quod amor caritatis ad creaturas irrationales non habeat extendi.

Conclusio

Creaturae irrationales diligendae sunt ex caritate imperante, non ex eficiente, vel, ut alia via probatur, non diliguntur ex caritate nisi improprie, ita ut caritas non ponat circa illas affectum.

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod, cum aliquis actus dicitur esse ex aliqua virtute, hoc potest intelligi dupliciter : uno modo sicut a movente et imperante, alio modo sicut ab eliciente et informante. Primo modo potest dici quod omnia opera meritoria sunt ex caritate, quia caritas imperat omne opus bonum ; sicut ex caritate possum ire ad sanctum Iacobum et ex caritate levare festucam de terra. Secundo modo ille actus dicitur esse ex caritate quem habitus caritatis respicit formaliter et directe, sicut diligere Deum et proximum, quem non habet anima elicere mediante alio habitu quam habitu caritatis.

Secundum hoc intelligendum quod aliquid diligi ex caritate potest dupliciter intelligi : uno modo ex caritate imperante ; et sic concedi potest quod irrationales creaturae diligendae ex caritate. Sicut enim caritas imperat et movet ad faciendum et dicendum et cognoscendum omnia quae spectant ad salutem nostram et laudem divinam, sic etiam imperat ad amandum. Unde, quia multae irrationales creaturae datae sunt nobis in adiutorium ad exercendum opera meritoria, ordinatae sunt etiam ad laudandum Deum, hinc est quod caritas, quae est amatrix Dei et proximi, imperat tales creaturas diligi.

Alio modo dicitur aliquid diligi ex caritate eliciente et informante ; et sic diligitur ex caritate illud in quod est formalis et proprius actus ipsius caritatis ; tale autem non est nisi illud quod est summum Bonum vel cui summum Bonum natum est aliquo modo uniri per cognitionem et amorem. Ideo, cum ereaturae irrationales non sint hoc modo Dei capaces, quia non sunt ad Dei imaginem, per caritatem non potest eis exoptari summum Bonum ; et ideo caritas non descendit ad illa diligenda secundum suum actum proprium et formalem : ac per hoc talia non diliguntur ex caritate elicitive.

Et si tu quaeras : quae virtus elicit ilium actum dilectionis quo quis diligit creaturas, in quantum sunt de Deo et ad Deum, dicendum quod hoc est cuiusdam pietatis et affectionis naturalis. Sicut enim homo diligit canem quadam pietate naturali, quia videt eum sibi obedientem, sic et ceteras alias bestias et irrationales creaturas naturaliter ex quadam pietate natus erat diligere et fovere, quantum erat ex prima conditione. Unde secundum quod homo plus reformatur et reducitur ad statum innocentiae, secundum hoc magis sibi mansuescunt huiusmodi creaturae et ipse circa eas maiori pietate movetur, sicut de beato Francisco legitur quod erga huiusmodi creaturas mira pietatis teneritudine affluebat, quia iam quodam modo innocentiam recuperaverat In cuius rei signum creaturae irrationales eidem obtemperabant.

Et secundum hanc distinctionem patet responsio ad quaestionem quia uno modo creaturae irrationales sunt ex caritate diligendae, videlicet ex caritate imperante ; alio vero modo non, videlicet ex caritate eliciente. Secundum hoc etiam potest responderi ad obiecta ad utramque partem, quia procedunt secundum diversas vias, sicut intuenti apparet.

Est et alius hic modus dicendi praedicto modo non contrarius, sed potius consonus, quod aliquid diligi ex caritate potest esse tripliciter : vel ita quod caritas faciat circa ipsum dilectum ponere affectionem et finem ; et sic solus Deus diligitur ex caritate. Alio modo ita quod caritas circa ipsum dilectum faciat ponerec affectionem, non tamen finem ; et sic diligitur proximus ex caritate, quia circa proximum affectu caritatis afficitur, optando ei summum Bonum, non propter ipsum, sed propter Deum. Tertio modo dicitur aliquid ex caritate diligi ita quod caritas circa illud non ponit finem nec etiam affectionem intuitu sui, sed solum ratione illius propter quod diligit ; et hoc modo creaturae irrationales, in quibus Deus relucet, diliguntur ex caritate, quia Deus diligitur in illis ; per quem modum quis dicitur diligere canem amici sui, non quia afficiatur circa canem speciali affectione, sed quia afficitur circa amicum. Et huius signum est, quia affectus caritatis non alligat hominem creaturae irrationali secundum quod alligat et connectit hominem ipsi proximo vel etiam ipsi Deo. Unde sicut amor amicitiae, qui est in amicum, se extendit ad amici filium, ita quod filius amici amicus est et dilectus, non autem sic se extendit ad amici catulum, ut canis diligatur consimili affectu, sic intelligendum est quod caritas, quae est amor Dei, se extendit ad illos qui sunt nati esse eius filii per gratiam adoptionis. Et quia creaturae irrationales non sunt huiusmodi, ideo proprie loquendo, non sunt natae ex caritate diligi, ita quod caritas circa illas ponat affectum, bene tamen potest caritas in illis diligere Deum ; ita quodam modo potest concedi ut illae creaturae diligantur ex caritate, licet improprie. Ideo non sunt numerandae inter illa quae proprie ex caritate diliguntur, sicut rationes ad hanc partem inductae ostendunt.

Ad Rationes

Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quod Deus diligit creaturas irrationales, dicendum quod Deum creaturas irrationales diligere est eas conservare in esse naturae ; sed aliquid diligere ex caritate, hoc est summum Bonum ei optare ; et ideo plus connotatur, cum dicitur aliquid esse ex caritate diligendum et aliquid esse Deo dilectum. Et ideo non sequitur, quodsi Deus eas diligit, quod ex caritate amandae sint. Et si tu obiectas, quod caritas conformat voluntatem nostram voluntati divinae, dicendum quod hoc non est verum primo et per se respectu omnium operum et quorumcumque obiectorum, sed respectu illorum quae habent expressam similitudinem et quibus vult Deus dare se ipsum. Nam caritas omnibus quae ex caritate diligit optat Deum. Et hoc est quod dicit Augustinus, et habetur in distinctione praecedenti : "Sic nos invicem diligamus, ut, quantum possumus, ad habendum in nobis Deum ex dilectione attrahamus".

Ad illud quod obicitur, quod creaturae rationales diliguntur ex caritate propter assimilationem ad Deum, dicendum quod non quaecumque assimilatio ad Deum facit aliquid ex caritate diligibile, sed illa quae facit Dei capacem ; et haec est similitudo imaginis. Anima enim "ideo est imago Dei, quia eius capax et particeps esse potest". Caritas enim optat illud summum Bonum haberi ab eo quem diligit ; ad illud enim inclinat tamquam ad suum principale obiectum. Et quoniam similitudo vestigii non facit creaturam ipsius Dei esse capacem per cognitionem et amorem, hinc est quod non sequitur, quodsi in creaturis irrationalibus reperiatur aliqua vestigii similitudo, quod propter hoc ad ipsas extendatur caritatis dilectio.

Ad illud quod obicitur, quod fides ita credit Deum creatorem irrationalium sicut rationalium, dicendum quod non est simile de fide et caritate. Nam fides non tantum est circa ipsum Deum in quantum est finis, sed etiam in quantum est principium rerum. Et quia Deus est principium immediatum tam respectu rationalium quam irrationalium, ideo utroque respectu in Deum credit et ipsum contemplatur. Caritas autem respicit Deum sub ratione finis, quia sub ratione boni. Et quia creaturae rationales et irrationales non eodem modo habent tendere in ipsum summum finem, quia rationales immediate, irrationales vero mediate, bine est quod non sequitur quod dilectio caritatis ad has et illas se habeat uniformiter.

Ad illud quod obicitur, quod virtus et vitium habent esse circa idem, dicendum quod illud argumentum dupliciter peccat. Primo, quia, quamvis virtus et vitium habeant esse circa idem subiectum, non tamen oportet quod generaliter habeant esse circa idem obiectum ; plura enim, exiguntur ad virtutem quam ad vitium. Ideo, si circa aliquid potest consistere vitium, non propter hoc sequitur quod et virtus. Alius etiam defectus est ibi, quia, cum caritas sit virtus et amor specialis, non oportet quod circa illud consistat caritas circa quod consistit quodlibet speciale vitium. Unde, quamvis cupiditas consistat circa bona temporalia, non oportet quod circa illa sit virtus caritatis, sed sufficit quod sit virtus largitatis. Et ideo non oportet hui usmodi temporalia ex caritate amari, sed ex largitate retineri et dispensari, quae iuxta eorum valorem novit eadem appretiari.

Ad illud quod obicitur de eo qui diligit temporalia ut per illa Deo serviat, iam patet responsio per ea quae dicta sunt, quia ille motus est meritorius, non quia sit a caritate eliciente, sed quia est a caritate imperante, sicut ire ad sanctum Iacobum vel faere quodcumque aliud opus in Dei obsequium. Praeterea, cum quis diligit temporalia ad serviendum Deo, affectio sua versatur circa eum cui vult sentire, sicut prius factum est. Et ideo ex hoc non potest concludi quod talia diligantur ex caritate nisi valde extenso nomine. Nam proprie nihil ex caritate diligitur circa quod caritas non ponat affectum specialem.

PrevBack to TopNext