Text List

III, D. 28, A. 1, Q. 2

III, D. 28, A. 1, Q. 2

Utrum ex caritate diligendi sint daemones.

Secundo quaeritur, utrum ex caritate diligendi sint daemones.

Rationes Principales

Et quod sic, videtur. Levitici 19, 18 : "Diliges proximum tuum sicut te ipsum", Glossa : "Proximus non propinquitate sanguinis intelligendus est, sed societate rationis". Sed. daemones sunt rationales : ergo daemones sunt proximi nostri. Si ergo proximi sunt ex caritate diligendi, videtur quod et daemones.

Item, ratio diligendi proximum est quia est ad Dei imaginem ; sed hanc est in daemonibus reperire : ergo, cum in eis reperiatur ratio diligendi, videtur quod eos debeamus ex caritate diligere.

Item, angeli, antequam peccarent, ex caritate diligendi erant, propter ea quae habebant in se ; sed Dionysius dicit quod daemones habent sibi data integra et splendidissima : ergo, si tunc ex caritate diligendi erant propter ea quae tunc habebant, pari ratione videtur quod nunc debeamus ex caritate eos diligere.

Item, ex caritate debemus diligere quaecumque faciunt ad cumulum nostri meriti ; sed daemones nos tentantes et vexantes faciunt ad nostri meriti cumulum : ergo videtur quod ex caritate diligendi sunt.

Item, ex caritate diligendum est omne quod facit ad Dei honorem et decorem divinae iustitiae ; sed daemones de caelo deiecti et poenis subiecti faciunt ad manifestationem decoris divinae iustitiae : ergo videtur quod sint ex caritate diligendi. Prima sic probatur : quia caritas diligit beatitudinem et appetit beatificari, ideo diligit omne illud quod est ad beatitudinem ordinatum. Ergo pari ratione, cum caritas diligat Dei honorem et laudem, diligit omnie illud quod facit ad amplificationem laudis divinae. Minor est manifesta per se.

Sed contra : In mandato dilectionis proximi praecipitur ut homo diligat proximum sicut se ipsum ; quod exponens Augustinus dicit : "Sicut te ipsum, id est ad quod te ipsum" ; nos ipsos autem debemus diligere ad summi Boni participationem. Si ergo daemones ad hanc non possunt pervenire, videtur quod non sint diligendi ex caritate.

Item, super illud Lucae 10, 36 : "Quis tibi videtur proximus esse" ? Glossa : "Proximus est cui impenditur vel qui im.pendit misericordiam". Sed daemones non sunt tales : ergo non sunt diligendi ex caritate.

Item, Augustinus, VIII De Trinitate : "Qui diligit homines, vel quia iusti sunt vel ut iusti sint amare debet". Sed daemones non sunt iusti nec possunt esse iusti : ergo non sunt ex caritate amandi.

Item, curia caelestis daemones non diligit, quin potius odit et detestatur. Ergo, si in eis est caritas maxime perfecta, et tanto perfectior est in via, quanta conformior est illis qui sunt in patria, videtur quod nulla caritas se ad daemonum dilectionem extendere debeat.

Item, nihil est caritatis vinculo amplectendum quod est perpetualiter separatum ab his quae caritate ligantur ; sed daemones a membris Christi sunt sempiternaliter separati : ergo nullo modo sunt ex caritate diligendi.

Conclusio

Daemones et damnati non sunt diligendi ex caritate elicitive el proprie ; sumendo caritatem large, sive ex carilate imperante, ratione naturae sunr diligendi, ralioneculpae odiendi.

Respondeo : Dicendum quod sicut irrationalia ex caritate non sunt diligenda elicitive, quia non sunt ordinata ad illius summi Boni assecutionem, quod suis dilectis caritas optat, sic daemones, quia sunt obstinati in malitia et impossibiles effecti ad perveniendum in beatitudinem aeternam, diligendi non sunt ex caritate elicitive. Caritas enim nullos facit diligere elecitive nisi eos quos optat ad summam beatitudinem pervenire. Nullos autem optat pervenire ad illam supernam beatitudinem, cum moveatur rationabiliter et discrete, nisi eos qui sunt habiles ad perveniendum et secundum ordinem naturae et secundum ordinem divinae iustitiae. Quoniam ergo daemones, etsi sint apti nati per naturam felicitari et in Deo beatificari, quia tamen divina iustitia repugnat, per quam sunt damnati ad sempiternam miseriam, hinc est quod caritas summum Bonum eisdem non optat. Et ideo concedendum est quod daemones non sunt ex caritate diligendi.

Eodem etiam modo dicendum est de damnatis, secundum quod ex caritate diligere accipitur proprie. Si vero ex caritate diligere accipiatur large, prout actus diligendi est ex caritate imperante, sic daemones quodam modo sunt diligendi et quodam modo odiendi : odiendi ratione cul pae, quia sunt Deo dissimiles, diligendi ratione naturae. Imago enim summi Regis, secundum naturam suam considerata, quantum est de se, pulcra est et formosa et naturali affectu amabilis a consimili natura. Verumtamen, quia habens caritatem multum detestatur eorum culpam, et culpa eorum totaliter et inseparabiliter possidet eorum naturam, hinc est quod caritas magis movet affectum naturalem ad diligendum creaturas irrationales quam ad diligendum daemones. Concedendae sunt igitur rationes ostendentes quod daemones non sunt diligendi ex caritate.

Ad Rationes

Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quod proximus est qui communicat in ratione, dicendum quod communicare in ratione est dupliciter : vel secundum ipsius rationis naturam puram vel secundum ordinem et habilitatem ipsius ad gratiam. Dico ergo quod proximitas secundum rationis naturam non est sufficiens ad hoc quod aliquis dicatur esse proximus respectu actus diligendi ; dilectio enim gratuita respicit ordinem ad gratiam. Et quoniam daemones hac proximitate carent, quia redditi sunt ad gratiam impossibiles, ideo sub nomine proximorum non continentur. Et ideo ex illa ratione non sequitur quod diligendi sint ex caritate.

Ad illud quod obicitur, quod imago est ratio diligendi in creatura, dicendum quod imago non est sufficiens ratio diligendi, nisi in quantum est ordinata ad gratiam et gloriam, ad quam ordinat caritas. Et quia hoc modo non est in daemonibus, immo omnino deordinata, ideo non cogit illa ratio.

Ad illud quod obicitur, quod angeli, antequam peccarent, ex caritate erant diligendi, dicendum quod hoc erat quia tunc habilitatem et idoneitatem habebant ad assequendum gloriam ; sed hanc non habuerunt post lapsum ; et ideo non sunt nunc sicut tunc ex caritate diligendi. Et si tu obicias, quod habent sibi data integra et splendidissima , dicendum quod illud dicitur quantum ad potentias respectu naturalium operationum, non autem quantum ad habilitates earumdem respectu gratuitarum. Inhabiles enim facti sunt ad bene faciendum ; tales enim habilitates corrumpuntur per peccatum, secundum quod vult Augustinus, et in secundo libro fuit ostensum.

Ad illud quod obicitur ; quod quidquid facit ad cumulum nostri meriti est ex caritate diligendum, dicendum quod hoc potest esse dupliciter : vel secundum principalem intentionem vel per occasionem. Quamvis ergo praedicta propositio veritatem possit habere de eo quod facit ad cumulum nostri meriti secundum principalem intentionem et primariam ordinationem, de eo tamen quod facit ad cumulum meriti per occasionem non oportet habere veritatem, quia ex multis malis et peccatis Deus viris iustis elicit bona. Et hoc modo daemones faciunt ad nostri meriti promotionem, quia, dum intendunt nos pervertere ad peccatum, virtute divina eorum exercitium convertitur viris iustis et sanctis ad meriti additamentum.

Ad illud quod ultimo obicitur, quod omne quod facit ad Dei honorem et decorem iustitiae, est diligendum ex caritate, dicendum quod, sicut ex praecederitibus patet, si proprie accipiatur diligere ex caritate, propositio non habet veritatem. Et si tu obicias, quod ordinatum ad beatitudinem est diligendum ex caritate, ergo similiter ordinatum ad laudem, dicendum quod dupliciter est aliquid ordinatum ad beatitudinem : aut quia ipsum de se ordinatum est ut perveniat ad beatitudinem aut quia per ipsum aliud ordinatum est pervenire. Et quod primo modo ordinatum est ad beatitudinem diligendum est ex caritate ; quod secundo modo ordinatum est non debet diligi ex caritate, accipiendo proprie. Similiter aliquid ordinatum ad laudem Dei potest esse dupliciter : aut quia ipsum laudat et magnificat Deum et gloriatur in laude Dei aut quia est materia laudis divinae. Et quod primo modo ordinatum est ad Dei laudem ex caritate diligendum est ; quod vero secundo modo ordinatum est non oportet quod diligatur ex caritate, nisi dicatur diligi ex caritate imperante. Caritas enim imperat homini ut velit omne illud esse in universo quod excitat virum iustum ad laudandum et magnificandum Deum suum.

PrevBack to TopNext