III, D. 3, P. 1, A. 2, Q. 1
III, D. 3, P. 1, A. 2, Q. 1
Utrum beata Virgo per sanctificationis gratiam immunis fuerit ab omni actuali peccato.
Circa primum sic proceditur et ostenditur quod per sanctificationis gratiam munda fuerit ab omni actuali culpa.
Rationes principales
Et quod sic, probatur. Primo, per Augustinum, De natura et gratia : "De sancta Maria Virgine nullam prorsus, cum de peccatis agitur, habere volo quaestionem. Inde enim scimus quod ei plus gratiae sit collatum ad vincendum ex omni parte peccatum, quod meruit parere quem constat nullum habuisse peccatum". Si ergo vicit ex omni parte peccatum, videtur quod immunis fuerit ab omni culpa.
Item, Bernardus: Ad Lugdunenses : "Puto quod copiosius munus gratiae in eam descenderit, quae eius non solum sanctificaret ortum, sed eam deinceps ab omni peccato custodiret immunem". Ergo videtur quod nunquam peccavit actualiter.
Item, sanctificatio Virginis merito eminentior fuit quam sanctificatio beati Ioannis ; sed de beato Ioanne Baptista legitur : "Ne levi saltem maculare vitam Famine posset." Si igitur beatus loannes vitavit venialia, videtur quod beata Virgo Maria omnia vitaverit peccata per gratiam sibi datam.
Item, de nulla anima potest dici : Tola pulcra es, amica mea, et macula non est in te, congruentius quam de Virgine Maria ; ubi autem est macula vel culpa actualis, vel venialis vel mortalis, de eo non potest recte dici : ergo videtur quod in Virgine Maria nulla fuerit culpa per gratiam sibi datam.
Sed contra: Super illud Lucae 1, 35 : "Spiritus Sanctus superveniet in te", Glossa : "Superveniens Spiritus Sanctus. in Virginem,. eam ab omni sorde vitiorum castificavit". Sed hoc fuit in conceptione Filii : ergo non erat immunis ab omni culpa.
Item, Augustinus, in libro De perfectione iustitiae hominis : "Esse sine peccato in hac vita de solo Unigenito dictum est". Ergo non videtur quod hoc conveniat beatae Virgini.
Conclusio
Beata Virgo per sanctificationis gratiam copiosam immunis fuit ab omni culpa actuali, tam mortali quam veniali
Respondeo : Dicendum quod beata Virgo Maria per sanctificationis gratiam copiosam immunis fuit ab omni culpa actuali, tam mortali quam veniali, sicut aperte dicit auctoritas Augustini. Et hoc congruebat advocatam generis humani, ut nullum haberet peccatum quod eius conscientiam remorderet. Unde audivi narrari quod ipsa cuidam personae revelavit quod non reprehendebat eam cor suum in omni vita sua. Congruum etiam erat ut beata Virgo Maria, per quam aufertur nobis opprobrium, vinceret diabolum, ut nec ei succumberet ad modicum. Unde de ipsa exponit tam Bernardus quam Augustinus illud Genesis 3, 15 : "Ipsa conteret caput tuum". Si igitur suggestio est caput diaboli, nulla suggestio ingressum habuit in mentem Virginis, et ita tam a mortali immunis fuit quam a veniali. Congruum etiam fuit ut illa quae placuit Altissimo adeo ut fieret eius sponsa et mater Filii Dei unigeniti, sic esset immaculata mente sicut intemerata carne.
Ad rationes
Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quod Virgo Maria castificata fuit ab omni sorde vitiorum, dicendum quod differt dicere peccatum et vitium. Nam peccatum dicit culpam, vitium dicit culpae sequelam. Glossa igitur illa non vult dicere quod in secunda sanctificatione indiguerit gratia ad culpam delendam, sed ad culpae sequelam ex originali relictam.
Ad illud quod obicitur de Augustino, quod esse sine peccato in hac vita pertinet ad solum Unigenitum, dicendum quod dupliciter est loqui de hac vita : aut secundum omne tempus et statum aut post usum liberi arbitrii. Si secundum tempus omne, hoc convenit soli Filio Dei, quia iste solus caruit originali peccato. Si post usum liberi arbitrii, sic convenit gloriosae Virgini gratia speciali, per quam immunis fuit non solum a mortali, verum etiam a veniali.
Ad illud quod obicitur de auctoritate Magistri, quod Spiritus Sanctus Virginem purgavit, dicendum quod peccatum dicitur tripliciter : aliquando dicitur culpa, sicut communiter consuevit accipi ; aliquando poena peccati, sicut ad Romanos 8, 3 : "De peccato damnavit peccatum" ; aliquando dicitur causa peccati, sicut ad Romanos 7, 20 : "Si autem, quod nolo, malum facio, non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum". Dico ergo quod Virgo Maria post secundam sanctificationem non dicitur munda a peccato ratione alicuius maculae, sed solum ratione alicuius poenae, sicut melius infra manifestabitur.
Ad illud quod obicitur de petitione illa : Dimitte nobis etc., dicendum quod in petitione ista Virgo Maria poterat petere remissionem debiti, quod debebat, non ratione sui, sed ratione aliorum membrorum Christi, quibus poterat petere ut debita dimitterentur, et bona conscientia illam orationem formare. Unde non pro se, quia, sicut dicit Augustinus, illa non continetur sub illa generalitate, qua dicitur : Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Unde Augustinus vult quod ad alios Sanctos pertineat illa oratio pro se, ad beatam Virginem non pro se ; et ideo non comprehenditur sub generalitate praedicta.