Text List

III, D. 3, P. 1, A. 2, Q. 2

III, D. 3, P. 1, A. 2, Q. 2

Utrum in prima sanctificatione in Virgine fuerit exstincta fomitis concupiscentia.

Secundo quaeritur, utrum in prima sanctificatione in Virgine fuerit fomitis concupiscentia exstincta.

Et quod sic, videtur. Lucae 1, 28 dicitur ab Angelo ei : "Ave Maria, gratia plena" ; igitur ante adventum Filii Dei fui repleta gratia et plena amore divino ; sed ubi est aliquo modo concupiscentia, ibi non potest esse gratia Dei plena : videtur igitur quod in prima Virginis sanctificatione fomitis concupiscentia omnino fuerit exstincta.

Item, ubicumque est fomes, est necessitas ad aliquod peccatum veni.ale. Ergo, cum in ea nulla fuerit peccandi necessitas, quia in ea nulla culpa, ergo videtur quod fomitis concupiscentia omnino fuerit in ea exstincta.

Item, fomes reddit illum difficilem ad bonum in quo est ; sed in beata Virgine nulla fuit difficultas ad bonum : ergo videtur quod post primam sanctificationem non remanserit in ea concupiscentiae vitium.

Item, si tanta gratia fomitem minuit et maior gratia magis minuit et perfecta simpliciter exstinguit ; sed gloriosae Virgini in ipsa sua sanctificatione primo collata fuit gratia perfecta : ergo omnino fuit in ea exstincta concupiscentia.

Sed contra : Damascenus dicit, et habetur in littera : "Post consensum Virginis praevenit Spiritus Sanctus in ipsam, secundum verbum quod dixerat Angelus ad eam, purgans eam". Sed non purgavit a culpa : ergo purgavit ab originalis sequela ; haec autem est fomitis concupiscentia : ergo etc.

Item, Magister in littera : "Mariam quoque totam Spiritus Sanctus praeveniens purgavit et a fomite peccati liberavit, vel fomitem ipsum penitus exstinguendo vel extenuando" ; hoc dicit de sanctificatione secunda : ergo ante ipsam non fuit fomes exstinctus.

Item, Bernardus, in quadam homilia : "In proposito Virginis erat omnium hominum frequentiam fugere, ne perturbatetur oranti silentium aut virginalis castitas tentaretur". Ergo videtur quod, occasione accepta ab extrinseco, excitaii poterat in ea concupiscentia prava : ergo non fuit omnino exstinctus.

Item, si omnino fuisset in ea exstinctus fomes concupiscentiae, igitur secunda sanctificatio non fuisset opportuna. Si igitur opportuna fuit, videtur quod aliquid remanserit in ea fomitis concupiscentiae.

Conclusio

In prima sanctificatione beatae Virginis fomes fuit consopitus, in secunda vero exstinctus.

Respondeo : Dicendum quod circa hanc quaestionem est triplex modus dicendi.

Quidam enim dicere voluerunt quod nec in prima nec in secunda sanctificatione exstinctus erat in ea fomes concupiscentiae, sed solum consopitus secundum plus et minus, quia fomes causam habet in carne. Unde non directam habet oppositionem ad gratiam secundum essentiam, sed secundum inclinationem : ideo, si gratia magna est, fomes minus inclinat, quamvis per gratiam illam non deleatur eius essentia. Quoniam igitur in Virgine magna fuit gratia in prima sanctificatione et valde magna in secunda, hinc est quod in prima fuit consopitus et in seci.mda magis consopitus, quamvis non omnino fuerit exstinctus vel evacuatus. Sed quoniam caro Christi sumta est de carne Virginis, in Christo etiam nulla. fuit concupiscentia fomitis, cum caro Christi debeat carni Virginis assimilari post Virginis sanctificationem sicut caro aliorum assimilatur carni aliorum parentum, videtur quod Spiritus Sanctus secundo super eam adveniens prorsus exstinxerit fomitem. Et ita praedicta opinio non videt.ur habere probabilitatem.

Secundus modus dicendi est quod tam in prima quam in secunda sanctificatione fuerit in ea exstinctus fomes, sed aliter et aliter. In prima namque exstinctus fuit in quantum respicit personam ; in secunda, in quantum respicit naturam. In prima igitur sanctificatione mundata fuit, ut nunquam peccaret ; in secunda vero mundata fuit, ut germen piae prolis emitteret sine peccato, non solum actuali, sed etiam veniali. In prima etiam sanctificatione exstinctus fuit fomes in quantum reddit pronum ad malum ; in secunda, in quantum difficilem ad bonum. Sed illud difficile est intelligere, quia hoc ipso quod proni sumus ad malum, difficiles sumus ad bonum. Quomodo igitur exstingui potest quantum ad pronitatem ad malum, ipso remanente quantum ad difficultatem ad bonum ? Rursus, qualiter potest intelligi quod fomes possit extingui in quantum respicit personam, et non sit exstinctus in quantum respicit naturam, cum ibi sit unus fomes sic diversimode comparatus et exstinctio dicat ipsius fomitis eradicationem ? Non videtur usquequaque intelligibile quomodo fomes exstinguatur in prima sanctificatione et tamen nihilominus remaneat respectu prolis propagandae. Si enim exstinguitur, ergo non manet aliquo modo, nisi forte quis accipiat exstinctionem largo modo pro ablatione inclinationis ad malum respectu personae in qua est. Et ita fortassis intelligitur praedicta positio, quam satis probabilem et rationabilem credo.

Tertius autem est modus dicendi, videlicet quod in prima sanctificatione fuit fomes in Virgine consopitus, in secunda exstinctus et eradicatus. Fomes enim radicatur in carne et ascendit usque ad mentem. In prima sanctificatione Virginis collata est tanta gratia perfectionis quod redundaret in eius sensualitatem in tanta redundantia ut fomitem adeo reprimeret quod nullum effectum ad incitandum aliquando haberet. In secunda autem sanctificatione - in qua Spiritus Sanctus non tantum descendit in mentem, sed etiam in carnem, et de carne operatus est, de ea mirabiliter carnem sine macula fabricando - reliquit ipsius carnem immaculatam, exstirpando ex ea et fomitem et omnem concupiscentiam. Et hoc sonant verba Bernardi, Magistri et Damasceni, sicut patet in auctoritatibus in opponendo habitis. Unde rationes, probantes quod in prima sanctificatione non fuit fomes omnino exstinctus, concedendae sunt.

Ad rationes

Ad illud quod obicitur, quod Virgo Maria fuit gratia plena in prima sanctificatione, dicendum quod aliter fuit plena in prima sanctificatione, aliter in secunda. In prima fuit plena, secundum quod expediebat ad meritum ; in secunda, secundum quod expediebat ad concipiend um Filium Dei. Et ideo prima sanctificatio respiciebat Virginem secundum animam ; secunda autem respiciebat Virginem totam, secundum quod dicit Magister: "Mariam totam Spiritus Sanctus praeveniens" etc.

2-3. Ad illud quod obicitur, quod fomes impellit ad necessitatem ad peccandum venialiter et ad difficultatem ad bonum, dicendum quod illud verum est ubi est fomes in vigore suo, ubi non reprimitur a gratia movente ad contrarium ; et ideo non habet locum in Virgine, ubi fuit gratia perfecta, tranquillans eius animam et potentias. Et sic patet responsio ad ila duo.

Ad illud quod obicitur de perfectione gratiae, dicendum quod gratia, quae directe respicit animam, minuit fomitem quantum ad inclinationem, sed non oportet ut minuat quantum ad radicem : et ideo non sequitur quod per perfectionem illius gratiae fomitis concupiscentia evellatur, sed solum ut eius inclinatio Et hoc quidem concedendum est tamquam verum.

PrevBack to TopNext