Text List

III, D. 29, Divisio Textus

III, D. 29, Divisio Textus

Supra determinavit Magister de caritate quantum ad essentiam et definitionem et quantum ad diligibilium numerum et distinctionem. Hic sequitur tertia pars, in qua determinat de ipsa quantum ad diligendi ordinem. Dividitur autem pars ista in partes tres. In quarum prima determinat de ordine caritatis per comparationem ad ea quae per caritatem diliguntur. In secunda per comparationem ad ea beneficia quae per caritatem impenduntur, ibi : Unde et super hoc saepe movetur quaestio. Tertio per comparationem ad gradus qui in caritate reperiuntur, ibi : Sciendum quoque est, diversos esse gradus caritatis.

Prima et ultima partibus remanentibus indivisis, media pars dividitur in partes duas. In quarum prima ponit Magister circa hanc materiam diversorum opiniones. In secunda dissolvit incidentes dubitationes, ibi : Solet etiam quaeri, si parentes nostri etc.

Prima pars dividitur in partes tres. In quarum prima opponit ad partem unam. In secunda vero opponit ad partem alteram, ibi : Quibus obviat illud praeceptum Legis. In tertia vero subiungit opinionem suam, ibi : Verum quia praemissa verba Ambrosii etc.

Similiter alia pars, in qua removet dubitationes incidentes, tres habet partes secundum tres dubitationes quas dissolvit, quarum una oritur ex alia. Primam dissolvit, ibi : Solet quaeri : si parentes. Secundam ibi : Verumtamen latebrosa quaestio haec est. Tertiam ibi : Solet quaeri, cur Deus praeceperit inimicos diligere etc. Summa autem harum partium satis est manifesta ex his quae dicuntur in littera.

PrevBack to TopNext